S. ANSELMI
CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI
OPERA OMNIA
VOLUMEN TERTIUM
Digitized by the Internet Archive
in 2012 with funding from
Boston Library Consortium Member Libraries
http://www.archive.org/details/sanselmicantuari03anse
S. ANSELMI
CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI
OPERA OMNIA
VOLUMEN TERTIUM
CONTINENS ORATIONES SIVE MEDITATIONES
NECNON EPISTOLARUM LIBRUM PRIMUM
AD FIDEM CODICUM RECENSUIT
FRANCISCUS SALESIUS SCHMITT
MONACHUS GRISSOVIENSIS
O. S. B.
APUD THOMAM NELSON ET FILIOS
EDINBURGI
MDCCCCXLVI
THOMAS NELSON & SONS LTD
Parkside Works, Edinburgh 9
3 Henrietta Street, London WC 2
312 Flinders Street, Melbourne C I
91-93 Wellington Street, Toronto I
THOMAS NELSON & SONS
385 Madison Avenue, New York 17
SOCIETE FRANCAISE D'EDITIONS NELSON
25 rue Denfert-Rochereau, Parii V*
■ £> 7^jT
250IS3
BOSTON COLLEQI • ^RAft^
CHfiSXNUI HILL, MASIi
MEMORIAE DOMNI ANDREAE WILMART
I m p r 1 m a t u r .
Ex Vicariatu Urbis, die 20. Maii 1943.
■j* Aloysius Traglia, Archiepiscopus Caesariensis,
Vicesgerens.
Cum Superiorum permissu.
Ex officina Sansaini et Soc, Romae.
Ad lectorem.
In primo huius editionis volumine Domnum ANDREAM IVIL-
MART recensionem Orationum sive Meditationum curaturum esse annun-
tiavimus. At — proh dolor ! - ante duos annos praematura morte no-
bis ereptus est, et quidem in ipsa die transitus sancti ANSELMI, in cuius
opusculis asceticis emendandis per multos annos desudaverat.
Manuscriptum quidem recensionis Orationum sive Meditationum, ut in
hac editione imprimerentur, ipse iam paraveral. Sed cum id in multis a
ratione huius editionis discreparet neque nobis cum eo de hac re conferendi
opportunitas fuisset, eius recensionem prout videbatur eo consilio aptavimus,
ut ratio editionis una esset atque eadem. Tam multa vero ea de causa
mutari necesse erat, ut longum sit omnia singula enumerare, eaque tum in
aliis rebus tum in ordine, inscriptionibus et - rarius - in textu recensito
Orationum sive Meditationum tanti momenti erant, ut recensionem ipsam
nobis praestandam esse putaremus.
Multum vero abest, ut hac re merito et labori Domni WILMART
detrectare velimus. Ipse - ut quaedam enumerem - maxima cum diligen-
tia collegit locos sacrae Scripturae, quibus nos locos ex aliis fontibus
sumptos addidimus. Ei porro ascribendus est delectus codicum adhibitorum
cum eorum lectionibus variis anxiose notatis. Adiunximus eis praeter M et
I imprimis codicem Oxon. Bodl. Rawlinson A 392 (=T), qui non
solum ob vetustatem et raram lectionis fidem, sed etiam pro constituenda
Orationum recensione prima singularis momenti est. Fere omnino deinde in
determinandis prioribus recensionibus cum Dbmno WILMAR T consentimus.
De Orationum et Meditationum per codicem manu exaratos traditione
idem WILMART plures libellos in diversis commentariis periodicis scripsit,
ex quibus in libro suo, qui inscribitur Auteurs spirituels et textes devots du
Moyen age latin (1932) hos collegit :
VIII
Une priere au saint patron attribu£e a saint Anselme (p. 1 47 ,ss.).
Le recueil de prieres adresse par saint Anselme a la comtesse Mathilde
(p. 162 ss.).
Les meditations reunies sous le nom de saint Anselme (p. 173 ss.).
Prieres a sainte Anne, a saint Michel, a saint Martin cens^es de saint
Anselme (p. 202 ss.)
La priere O intemerata (p. 474 ss).
Quibus accedunt :
Le recueil des prieres de saint Anselme ; preface a la traduction de D. A.
CASTEL: Meditations et prieres de saint Anselme, Maredsous
(1923), collection Pax, vol. XI, p. I-LXII.
Les editions anciennes et modernes des prieres de saint Anselme : pages
presentees a VAcademie des Inscriptions et Belles-Lettres, Comptes
rendus des seances de 1'annee 1923, p. 152-162.
La tradition des prieres de saint Anselme. Tables et notes ; Revue Bene-
dictine, 1924, p. 52-71.
Les propres corrections de saint Anse'me dan sa grande priere a la Vier-
ge Marie ; Recherches de theologie ancienne et medievale, //
(1930), p. 189-204.
D. WILMART eiam de traditione Epistolarum s. ANSELMI, qua-
rum pars prima hoc volumine continetur, commentationem fecit, cuius titu-
lum suo loco afferemus.
Cuius 'gitur memoriae tertium Operum omnium sancti ANSELMI
oolumen dedicemus nsi illius, quem supra iterum atque iterum laudavimus ?
Romae, in Collegio s. ANSELMI, in eiusdem festo a. 1943.
Index operum
quae hoc volumine continentur.
Pag-
Orationes sive meditationes I
Prologus 3
A. Orationes 5
1 . Oratio ad deum 5
2. Oratio ad Christum, cum mens vult eius amore fervere 6
3. Oratio ad accipiendum corpus domini et sanguinem 10
4. Oratio ad sanctam crucem 1 1
5. Oratio ad sanctam Mariam, cum mens gravatur torpore 1.3
6. Oratio ad sanctam Mariam, cum mens est sollicita timore 1 5
7. Oratio ad sanctam Mariam pro impetrando eius et Christi amore 18
8. Oratio ad sanctum lohannem Baptistam 26
9. Oratio ad sanctum Petrum 30
10. Oratio ad sanctum Paulum 33
1 1 . Oratio ad s. Iohannem Evangelistam hominis timentis damnari 42
1 2. Oratio alia pro impetranda dilectione dei et proximi 45
13. Oratio ad sanctum Stephanum 50
14. Oratio ad sanctum Nicolaum 55
15. Oratio ad sanctum Benedictum 61
16. Oratio ad sanctam Mariam Magdalenam 64
1 7. Oratio episcopi vel abbatis ad sanctum, sub cuius nomine
regit ecclesiam 68
18. Oratio pro amicis 71
19. Oratio pro inimicis 73
B. Meditationes 76
1. Meditatio ad concitandum timorem 76
2. Deploratio virginitatis male amissae 80
3. Meditatio redemptionis humanae 84
Epistolarum liber primus 93
A. Epistolae, quas prior Beccensis scripsit - 97
1. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 97
2. Ad Odonem et Lanzonem 98
3. Ad Robertum monachum 102
4. Ad Gondulfum monachum ] 03
5. Ad Henricum monachum 105
6. Ad Hugonem (priorem) 107
7. Ad Gondulfum monachum 108
8. Ad Herluinum monachum 1 10
9. Ad Hernostum monachum 1 1 1
10. Ad Adelidem 113
11. Ad Gerbertum abbatem 114
12. Ad Rodulfum (priorem?) 115
13. Ad eundem 1 i7
14. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 119
15. Ad Girardum 120
16. Ad Gondulfum monachum 121
17. Ad Henricum monachum 122
18. Ad Wiilelmum abbatem 125
I 9. Ab Avesgoto monacho 1 25
20. Ad Avesgotum monachum 127
21. Ad Willelmum et Rogerum 127
22. Ad Lambertum et Folceraldum avunculos 129
23. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 130
24. Ad Henricum monachum 131
25. Ad Lanfrancupi archiepiscopum Cantuariensem 132
26. Ad O. abbatem 134
27. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 134
28. Ad Gondulfum monachum 1 35
29. Ad Rodulfum monachum 136
30. A Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi 137
31. Eiusdem ad Lanfrancum nepotem eiusque socium Widonem 139
32. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 140
33. Ad Henricum monachum 141
34. Ad Gondulfum monachum 141
35. Ad Herluinum monachum 1 42
36. Ad Albertum medicum 143
37. Ad Lanzonem novitium 144
33. Ad Arnulfum monachum 1 48
39. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 149
40. Ad Henricum monachum 151
41. Ad Gondulfum monachum 152
XI
42. Ad Mauritium monachum 153
43. Ad eundem 154
44. Ad Albertum medicum 156
45. Ad Frodelinam 158
46. Ad Willelmum 159
47. Ad Mauritium monachum 160
48. Ad Helgotum priorem 161
49. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 162
50. Ad Henricum monachum 163
51. Ad Herluinum, Gondulfum, Mauritium monachos 164
52. Ad G. abbatem 166
53. Ad Hernostum episcopum Rofensem 167
54. Ad Lambertum et Folceraldum avunculos 168
55. Ad Folceraldum consobrinum 169
56. Ad Petrum consobrinum 170
57. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 171
58. Ad Henricum priorem 172
59. Ad Gondulfum monachum 173
60. Ad Mauritium monachum 174
6 1 . Ad Fulconem electum abbatem 1 75
62. Ad Walterum abbatem 176
63. Ad Henricum priorem I 78
64. Ad Mauritium monachum 180
65. Ad Willelmum abbatem 181
66. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 186
67. Ad Henricum priorem 187
63. Ad Gondulfum monachum 188
69. Ad Mauritium monachum 189
70. A Durando abbate Casae-Dei 190
71. Ad Durandum abbatem Casae-Dei 191
72. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 193
73. Ad Henricum priorem 194
74. Ad Mauritium monachum 195
75. Ad Lanfrancum monachum 197
76. Ad Rogerum 198
77. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 199
78. Ad Gondulfum episcopum Rofensem 2C0
79. Ad Mauritium monachum 202
80. Ad Paulum abbatem 203
81. Ad Hunfridum 205
82. Ad Idam comitissam 206
83. Ad Rainaldum abbatem 207
84. Ad Gislebertum monachum 208
XII
85. Ad Walterum monachum 209
86. Ad Adelidem comitissam 211
87. Ad Odonem episcopum 212
B. Epistolae, quas abbas Beccensis scripsit 213
88. A Fulcone abbate 213
89. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 215
90. Ad eundem 217
91. Ad Gondulfum episcopum Rofensem 218
92. Ad Balduinum abbatem 219
93. Ad Henricum (priorem) 220
94. Ad Ricardum et Rohaidem 220
95. Ad Odonem 221
96. Ad Ricardum aliosque monachos 222
97. Ad Mauritium monachum 224
98. Ad monachos Beccenses 228
99. Ad Rodulfum novitium 229
1 00. Ad Hugonem archipiscopum Lugdunensem 23 1
101. Ad Helinandum 232
102. A Gregorio papa 235
103. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 236
104. Ad fratres apud Confluentium commanentes 237
105. Ad Fulconem abbatem S. Petri supra Divam 238
106. Ad Gislebertum abbatem Westmonasteriensem 239
107. Ad G. episcopum 240
108. Ad Mainerium abbatem S. Ebrulphi 241
1 09. Ad Hugonem archiepiscopum Lugdunensem 24 1
1 10. Ad Henricum abbatem 242
111. Ad Fulcheraldum consobrinum 243
1 1 2. Ad Hugonem inclusum 244
113. Ad Petrum abbatem 247
1 14. Ad Idam comitissam 249
115. Ad Guilencum 250
116. Ad monachos Beccenses 251
1 I 7. Ad Willelmum adolescentem 252
I 18. Ad monachos Beccenses 255
1 19. Ad Robertum monachum 257
1 20. Ad Haimonem et Rainaldum consanguineos 258
121. Ad Henricum 260
122. Ad Walchelinum episcopum Wintoniensem 262
123. Ad Ernulfum abbatem Troarnensem 263
1 24. Ad Lanfrancum archiepiscopum Cantuariensem 264
125. Ab Urbano papa 265
1 26. Ad Urbanum papam 266
XIII
127. Ad eundem 269
128. Ab Iohanne monacho 270
129. Ad Iohannem monachum 271
130. Ad Gislebertum abbatem Westmonasteriensem 272
131. Ad Idam comitissam 273
132. Ad Robertum abbatem 274
133. Ad Lambertum 275
134. Ad Ermengardam 276
135. A Willelmo 278
136. Ad Fulconem episcopum Belvacensem 279
137. Ad Lanfrancum monachum 281
1 38. Ad priorem Walterum et monachos S. Wandregisili 283
139. Ad Gislebertum abbatem S. Stephani Cadumensis 284
1 40. Ad Henricum priorem ceterosque fratres Cantuarienses 285
141. Ad Gondulfum episcopum Rofensem 287
142. Ad Gislebertum abbatem Westmonasteiiensem 288
143. Ad Walterum (priorem S. Wandregisili) 289
1 44. Ad Girardum episcopum Morinorum 290
145. Ad R. abbatem 291
146. Ad Iohannem et Bosonem monachos 292
147. Ad Balduinum priorem et ceteros fratres Beccemes 293
fndex nominum
eorum, ad quos Epistolae libri primi scriptae sunt.
EP.
Adelis, regiae nobilitatis (filia regis Anglorum Willelmi I. ? ) 10
Adelis comitissa (vidua Balduini V., comitis Flandriae?) 86
Albertus, medicus Cantuariensis 36, 44
Anselmus, prior Beccensis :
ab Avesgoto, monacho S. Petri Culturae 19
a Durando, abbate Casae-Dei 70
a Lanfranco, archiepiscopo Cantuariensi 30
Idem, abbas Beccensis
a Fulcone abbate (S. Petri supra Divam?) 88
a Gregorio papa VII. 102
ab Iohanne, monacho Beccensi 128
ab Urbano papa II. 125
a Willelmo 135
Arnulfus, monachus Belvacensis 38
Avesgotus, monachus S. Petri Culturae 20
Balduinus abbas (S. Eadmundi?) 92
Balduinus prior et monachi Beccenses 147
Beccenses monachi 98, 116, 118, 147
Boso et Iohannes, monachi Beccenses 146
Cantuarienses monachi eorumque prior Henricus 140
Confluentium, monachi Beccenses apud C. commanentes 104
Durandus, abbas Casae-Dei 71
Ermengarda 1 34
Ernulfus, abbas Troarnensis 1 23
Folceraldus et Lambertus, avunculi s. Anselmi 22, 54
Folceraldus (sive Fulcheraldus), consobrinus s. Anselmi 55, 1 1 I
Frodelina 45
Fulcheraldus, v. Folceraldus
XV
Fulco, episcopus Belvacensis 1 36
Fulco, abbas S Petri supra Divam 61 (?), 105
r^ulco, electus abbas (idem cum praecedente ?) 61
G. episcopus (Gondulfus Rofensis?) 107
G. abbas (Willelmus [Guill.] S. Stephani Cadumensis?) 52
Gerbertus abbas (S. Wandregisili ?) 1 1
Girardus, episcopus Morinorum (=Therouanne-Boulogne) 1 44
Girardus, monetarius Atrebatensis 1 5
Gislebertus (Crispinus), monachus Beccensis 84
Idem, abbas Westmonasteriensis 106, 130, 142
Gislebertus, abbas S. Stephani Cadumensis 1 39
Gondulfus, monachus Beccensis Cantuariae degens 4, 7, 16,28, 34, 41, 51, 59, 68
Idem, episcopus Rofensis 78, 91, 107(?), 141
Guilencus 1 1 5
Haimo et Rainaldus, consanguinei s. Anselmi 1 20
Helgotus, prior S. Stephani Cadumensis 48
Helinandus 101
Henricus abbas 1 10
Henricus, monachus Beccensis, Cantuariae degens 5, 1 7 , 24, 33, 40, 50
Idem, prior Cantuariensis 58, 63, 67, 73, 93, 140
Henricus 1 2 1
Herluinus, monachus Beccensis 8, 35, 51
Hernostus, monachus Beccensis 9
Idem, episcopus Rofensis 53
Hugo, archiepiscopus Lugdunensis 100, 109
Hugo (prior) 6
Hugo, inclusus Cadomensis I 1 2
Hunfridus 81
Ida, comitissa Bor.oniae Oceanensis 82, 114, 131
lohannes, ey clerico Romano monachus Beccensis 1 29
Iohannes et Boso, monachi Beccenses 146
Lambertus et Folceraldus, avunculi s. Anselmi 22, 54
Lambertus ' 33
Lanfrancus, archiepiscopus Cantuariensis I, 14, 23, 25, 27, 32, 39, 49, 57, 66,
72, 77, 89, 90, 103, 124
Lanfrancus, eiusdem nepos, et Wido, monachi Beccenses: a Lanfranco
archiepiscopo 3 1
Idem Lanfrancus 75
Idem, abbas intrusus S. Wandregisili 137
Lanzo et Odo 2
Idem Lanzo, novitius Cluniacensis 37
Mainerius, abbas S Ebrulphi 108
XVI
Mauritius, monachus Beccensis, Cantuariae degens 42, 43, 47, 51, 60, 64, 69, 74, 79
Idem, superior novae cellae Beccensis apud Confluentium 97
Neoti, S., monachi 96
O. abbas 26
Odo episcopus (Baiocensis?) 87
Odo et Lanzo 2
Odo 95
Paulus, abbas S. Albani 80
Petrus, abbas (Ibreiensis [Ivry] ?) 113
Petrus, consobrinus s. Anselmi 56
R. abbas (Rodulfus, S. Martini Sagiensis?) 145
Rainaldus abbas (S. Cypriani Pictaviensis?) 83
Rainaldus et Haimo, consanguinei s. Anselmi 120
Ricardus cum eius uxore Rohaide, fundator secundus S. Noeti : a
s. Anselmo, eorumque filio Ricardo et ceteris monachis Beccensibus 94
Ricardus, monachus Beccensis, superior S. Noeti, et ceteri monachi 96
Robertus abbas (S. Martini Sagiensis?) 132
Robertus, monachus S. Michaelis in Periculo Maris 3
Robertus, monachus (R. de Briodna, S. Wandregisili?) 119
Rodulfus monachus (prior ?) 12, 13, 29(?)
Rodulfus monachus (an idem cum praecedente?) 29
Rodulfus, thesauraiius Belvacensis, novitius Beccensis 99
Rogerius et Willelmus, Baiocenses, monachi Casae-Dei 21
Rogerius 76
Rohais eiusque maritus Ricardus 94
Walchelinus, episcopus Wintoniensis 122
Walterus abbas (S. Martini Pontisarensis) 62
Walterus, prior S. Wandregisili 85(?), 138, 143(?)
Walterus monachus (S. Wandregisili et idem cum W. praecedente ?) 85, 143
Wandregisili, S., monachi eorumque prior Walterus 138
Wido et Lanfrancus, monachi Beccenses: a Lanfranco archiepiscopo 31
Willelmus abbas (S. Stephani Cadumensis?) 18, 52 (?)
Willelmus abbas 65
Willelmus et Rogerus, monachi Casae-Dei 21
Willelmus 46
Willelmus adolescens 117
Urbanus papa II. 126, 127
ORATIONES SIVE MEDITATIONES
INDEX SIGLORUM.
A = Metensis 245 (olim S. Arnulphi), s. XI. exeuntis.
T = Oxoniensis Bodleianus Rawlinson A 392 (olim Troarnensis, S. Martini),
circa a. 1085.
P = Parisinus lat. 2881, s. XII.
D = Parisinus lat. 2882, s. XII.
C = Trecensis 1304 (olim Claraevallensis), s. XII.
G = Berolinensis Goerres 105 (olim Himmerodensis), s. XII. -XIII.
L = Londiniensis Mus. Brit., Addit. 18318 (olim Altenbergensis), s. XIV.
B = Oxoniensis Bodleianus (n. 1938) Bodley 271 (olim Cantuariensis, Ecclesiae
Christi), s. XII. ineuntis.
M = Monacensis lat. 21248 (olim Ulmensis), s. XII. ineuntis (pro sola Medit. III).
V = Parisinus lat. 15045 (olim S. Victoris), s. XII. exeuntis.
/ = Vaticanus Rossianus 343, s. XII. ineuntis.
Codicis L eas tantum lectiones, quae ei ccmmunes sunt cum cod. G, qui
archetypum saepius depravare videtur, collegi. Codicis vero C eas solummodo lec-
tiones, in quibus cum uno aut pluribus aliis codicibus congruit, excepi, nisi ubi de
titulis aut de prioribus recensionibus res est ; neque divisiones sermonis, quas saepe
solus aut aliis in locis habet, adnotavi.
Excepto codice M, qui Medit. III tantum inter cetera s. Anselmi opera in-
sertam habet, ceteri codices omnes corpus Orationum continent, numero et ordine
— interpolationibus quibusdam neglectis — quo sequitur:
A : (praemissa separate Or. XIV inter alia opuscula) Or. VI, II, XV, VII-IX, XI.
T: Or. II, V-VII, IX, XI-XIII, XIV-XVII, X, XVIII-XIX, Medit. l-III.
P: Medit. I, Or. V-XV, XVII, XVI, XVIII, XIX, Medit. II.
D: Prologus, Or. II, Medit. I-II, Or. I, IV, III, XVIII, XIX, V-XV, XVII,
XVI, Medit. III.
C: Prologus, Or. I; Medit. III, Or. II, IV-XIII, XV, XIV, XVII, XVI,
XVIII-XIX, Medit. II.
G et L : Or. I, Medit. III, Or. III, II, IV-XIX, Medit. I-II.
B : Primo inter cetera opuscula Medit. III ; post De concordia : Prologus, Or. II,
IV-XIX, Medit. I-II, Or. I, et — interiecto De grammatico — Or. III.
V: Prologus, Or. II, V-XIX, Med. III, Or. I, Medit. III, Or. III-IV.
/: Codex in hac parte mutilus continet solummodo Or. II, Medit. III, Or. V,
VII, et partem Or. VIII ; et alio loco separate Or. I.
Prologus.
(jrationes sioe meditationes quae subscriptae sunt, quoniam ad exci-
3 tandam legentis mentem ad dei amorem vel timorem, seu ad suimet discus-.
sionem editae sunt, non sunt Iegendae in tumultu, sed in quiete, nec cursim
et velociter, sed paulatim cum intenta et morosa meditatione. Nec debet
6 intendere lector ut quamlibet earum totam perlegat, sed quantum sentit sibi
deo adiuvante valere ad accendendum affectum orandi, vel quantum illum
delectat. Nec necesse babet aliquam semper a principio incipere, sed ubi
9 magis illi placuerit. Ad boc enim ipsum paragraphis sunt distinctae per par-
tes, ut ubi elegerit incipiat aut desinat, ne prolixitas aut frequens eiusdem
loci repetitio generet fastidium, sed potius aliquem inde colligat Iector propter
12quod factae sunt pietatis affectum.
Ad. Prol. : 2-3 ad excit. legentis mentem] Cf. Proslogion, inscript. cap. I (Vol. I,
p. 95, 2): Excitatio mentis ad contemplandum deum. 4 in tumultu] Cf. ibid., c. I
(p. 97, 4-5): absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis. 5-8 delectat]
Cf. Ep. 28 (prius I, 20) : Et utinam ita sint longae, ut, antequam ad finem cuiuslibet
earum legendo vel potius meditando perveniatur, id ad quod factae sunt, compunctio
scilicet contritionis vel dilectionis, in eis per supernum respectum inveniatur. 8-12
affectum] Cf . ibidem : Denique idcirco volui eas ipsas orationes per sententias paragraphis
distinguere, ut anticipando longitudinis fastidium, ubi volueris, possis eas legendo incidere.
ad prolog.: pwlogum om. ATPGL 1 sic B INCIPIT PROLOGUS SE-
QUENTIS OPERIS D PROLOGUS LIBRI SEQUENTIS C 9 paragraphis]
quas in editione nostra maioribus litteris inilialibus indkovimus 12 affectum] EX-
PLICIT PROLOGUS add. C
Alia recensio: In nonnullis ex iis codicibus, qui corpus Orationum ab
ANSELMO comitissae MA THILDI de Toscana transmissum continent - ut
in cod. Stuttgartensi Theol. 4° 234 {plim Zwiefaltenst), s. XII (— S),
4 PROLOGUS
cod. Admontensi (7) 289, s. XII medii (= N), cod. Bibl. Universitatis
Lipsianae 369, s. XIII, cod. Erlangensi {plim Heilbronnensi), s. XIII-XIV -
loco Prologi quaedam epistola s. ANSELMI habetur, quae cum eo ma-
ximam ad partem congruit (c/. A. WILMART, Auleurs spirituels et textes
decols du Moyen age latin [1932], p. 165 ss. [= w]):
ANSELMUS, indignus Cantuariensis ecclesiae episcopus : reverendae
comitissae MATHILDI salutem.
Placuit celsitudini vestrae ut Orationes, quas diversis fratribus secundum 3
singulorum petitionem edidi, sibi mitterem. In quibus quamvis quaedam sint
quae ad vestram personam non pertinent, omnes tamen volui mittere, ut, si
cui placuerint, de hoc exemplari eas possit accipere. Quae quoniam ad ex- 6
citandam legentis mentem ad dei amorem vel timorem seu ad suimet discus-
sionem sunt editae, non sunt legendae cursim vel velociter, sed paulatim cum
intenta et morosa meditatione. Nec debet intendere lector quamlibet earum 9
totam legere, sed tantum quantum ad excitandum affectum orandi, ad quod
factae sunt, sentit sibi sufficere.
1 Anshelmus tnss. Cant. eccl. om. S ; cod. Erlang. 2 Mathilde N N. S
4 edidi sibi mitterem] sic cod. Erlang. mitterem edidi 7V edidi sibi mitterentur S
edidi vobis mitterem w 5 pertineant Nw 6 placuerit Nw quoniam]
quomodo S 7 mentem legentis ,/V ad dei] et ad dei N 8 vel] nec S
Orationes sive Meditationes.
A. Orationes.
I.
Oratio ad deum.
3 Omnipotens deus et misericors pater et bone domine, miserere mihi
peccatori. Da mihi veniam peccatorum meorum. Cavere, vincere omnes insi-
dias et tentationes et delectationes noxias ; perfecte mente et actu vitare quae
6 prohibes, facere et servare quae iubes. Credere, sperare, amare, vivere quod
et quantum et ut scis et vis. Compunctionem pietatis et humilitatis, discretam
abstinentiam et carnis mortificationem. Ad te amandum, orandum, laudandum,
9 meditandum. Ad omnem secundum te actum et cogitatum puram, sobriam,
devotam, veracem mentem et efficacem ; mandatorum tuorum notitiam, di-
Ad. Or. I: 3-4 peccatori] Cf. Luc. 18,13. 8 carnis mortificationem] Cf. Rom.
8, 13.
ad imcriptionem: ORATIONES SIVE MEDITATIONES EDITAE AB
ANSELMO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO B INCIPIT LIBER
ORATIONUM REVERENDI PATRIS ANSELMI ABBATIS BECCENSIS ET
ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS P INCIPIUNT MEDITATIONES
SEU ORATIONES DOMNI ANSELMI CANT. ARCH. D INC. ORATIO-
NES SIVE MEDITATIONES DOMNI ANS. CANT. ARCH. C INC. ME-
DITATIONES (BEATI L) ANSHELMI CANT. EPISCOPI (ARCHIEP. L) GL
Orationes anselmi cantuarie episcopi / inscriptio deest in TE ad Or. I (prius
IX): Oralionem orn. ATP 2 sic C ORATIO AD DOMINUM D
ITEM ALIA ORATIO V inscriptio in marg. abscis. I sine inscriptione GLB
8 orandum, amandum GL
O ORATIO 1-2
lectionem, delectationem, facilitatem et effectum. Semper, domine, ad meliora
cum humilitate proficere, et numquam deficere. 12
Ne committas me, domine, meae nec huroanae ignorantiae aut infirmi-
tah, neque meis meritis, nec alii quam tuae piae dispositioni ; sed tu ipse
clementer dispone me et omnes cogitatus et actus meos in beneplacito tuo, 15
ut fiat a me et in me et de me tua semper solum voluntas. Libera me ab
omni malo, et perduc me ad vitam aeternam, per dominum.
II.
Oratio ad Christum
cum mens vult eius amore fervere. 3
L)omine IESU Christe, redemptio mea, misericordia mea, salus mea :
te laudo, tibi gratias ago. Quamvis valde impares tuis beneficiis, quamvis
multum expertes dignae devotionis, quamvis nimis macras a desiderata pin- 6
guedine dulcissimi tui affectus : tamen qualescumque laudes, qualescumque
gratias, non quales scio me debere, sed sicut potest conari, tibi persolvit
anima mea. 9
Spes cordis mei, virtus animae meae, auxilium infirmitatis meae, com-
pleat tua potentissima benignitas quod conatur mea tepidissima imbecillitas.
Vita mea, finis intentionis meae, etsi nondum merui te tantum quantum de- 12
bitor sum amare, utique saltem desidero te tantum quantum debeo amare.
Illuminatio mea, tu vides conscientiam meam, quia »domine, ante te omne
desiderium meum« ; et tu donas si quid bene vult anima mea. Si bonum 15
est, domine, quod inspiras, immo quia bonum est, ut te velim amare, da
quod me facis velle, da ut quantum iubes tantum te merear amare. Laudes
16 voluntas] Cf. Matth. 6,10. 16-17 ab omni malo] Cf. ibid., v. 13. Ad
Or. II: 14-15 desid. meum] Ps. 37,10.
11-12 cum hum. ad meliora G 17 per dominum] nostrum add. I nostrum Iesum
Christum add. V ad Or. II (prius XX) : 2-3 sic T OR. AD DOMINUM
IES. CHRISTUM DESIDERANTIS IN SE ACCENDERE AMOREM EIUS P
OR4TIO A MEDITATIO AD ACCENDENDUM IN SE AMOREM DEI DC
AD CHRISTUM V ad salvatorem .1. / ITEM ALIA (DE PASSIONE CHRI-
STI add. L) GL sine inschptione B 15 vult bene P 16 domine om. D
17 merear te amare P te amare merear G
ORATIO 2 7
18 et gratias tibi ago pro desiderio quod inspirasti ; laudes et preces offero, ne
sit mihi donum tuum infructuosum, quod tua sponte dedisti. Perfice quod
incepisti, dona quod me benigne praeveniendo immeritum desiderare fecisti.
21 Converte, misericordissime, meum teporem in ferventissimum tui amorem.
Ad hoc, clementissime, tendit haec oratio mea, haec memoria et meditatio
beneficiorum tuorum, ut accendam in me tuum amorem. Tua me, domine,
24 bonitas creavit ; tua misericordia creatum ab originali peccato mundavit ; tua
patientia post illam emundationem baptismi in aliis peccatorum sordibus vo-
lutatum hactenus toleravit, nutrivit, expectavit. Expectas tu, bone domine,
27 meam correctionem ; expectat anima mea ad sufficienter paenitendum, ad
bene vivendum tuae gratiae inspirationem.
Domine meus, creator meus, tolerator et nutritor meus, esto adiutor
30 meus. Te sitio, te esurio, te desidero, ad te suspiro, te concupisco. Et sicut
pupillus benignissimi patris orbatus praesentia, flens et eiulans, incessanter
eius dilectam faciem toto corde amplectitur : sic et ego non quantum debeo,
33 sed quantum queo, memor passionis tuae, memor alaparum tuarum, memor
flagellorum, memor crucis, memor vulnerum tuorum, memor qualiter pro me
occisus es, qualiter conditus, qualiter sepultus, simul memor gloriosae tuae
36 resurrectionis et admirabilis ascensionis : haec indubitata fide teneo, exilii mei
aerumnas defleo, spero tui adventus solam consolationem, ardeo tui vultus glo-
riosam contemplationem. Heu mihi, qui videre non potui dominum angelorum
39 humiliatum ad conversationem hominum, ut homines exaltaret ad conversa-
tionem angelorum ! Cum deus offensus sponte moriebatur ut peccator viveret,
heu qui tam admirabili, tam inaestimabili pietate praesens obstupescere non
42 merui ! Cur, o anima mea, te praesentem non transfixit gladius doloris acu-
tissimi, cum ferre non posses vulnerari Iancea latus tui salvatoris ? Cum vi-
dere nequires violari clavis manus et pedes tui plasmatoris ? Cum horreres
45 effundi sanguinem tui redemptoris ? Cur non es inebriata lacrimarum amaritu-
33 memor passionis tuae] Cf . Orationem in Canone Actionis : Unde et memores etc.
35-36 ascensionis] Cf. ibidem. 39 hominum] Cf. Bar. 3,38. 43 latus] Cf.
Ioh. 19,34.
18 ago tibi TC 20 immeritum om. A 22 memoria] mea add. G 22-
23 benef. tuorum meditatio A 25-26 voluptatum T 26 bone om. A 27
correctionem] correptionum P 29 tolerator] meus add. A i 34 memor1 om. I
35 tuae om. G 37 ardeo] audeo G 38-79 Heu mihi — a me om. I 42-
43 acutissimi doloris A
8 ORATIO 2
dine, cum ille potaretur amaritudine fellis? Cur non es compassa castissimae
virgini, dignissimae matri eius, benignissimae dominae tuae?
Domina mea misericordissima, quos fontes dicam erupisse de pudicis- 48
simis oculis, cum attenderes unicum filium tuum innocentem coram te ligari,
flagellari, mactari? Quos fluctus credam perfudisse piissimum vultum, cum
suspiceres eundem filium et deum et dominum tuum in cruce sine culpa ex- 51
tendi et carnem de carne tua ab impiis crudeliter dissecari ? Quibus singulti-
bus aestimabo purissimum pectus vexatum esse, cum tu audires : «mulier,
ecce filius tuus«, et discipulus: »ecce mater tua«? Cum acciperes in filium 54
discipulum pro magistro, servum pro domino?
Utinam cum felice IOSEPH dominum meum de cruce deposuissem,
aromatibus condissem, in sepulchro collocassem, aut saltem prosecutus essem, 57
ut tanto funeri non deesset aliquid mei obsequii ! Utinam cum beatis mulie-
ribus chorusca visione angelorum essem territus et audissem nuntium domi-
nicae resurrectionis, nuntium meae consolationis, nuntium tam expectatum, 60
nuntium tam desideratum ! Utinam, inquam, audissem ex ore angeli : »nolite
timere vos, IESUM quaeritis crucifixum, surrexit, non est hic«!
Benignissime, suavissime, serenissime : quando restaurabis mihi quia non 63
vidi illam beatam tuae carnis incorruptionem ? Quia non sum deosculatus loca
vulnerum, fixuras clavorum ? Quia non respersi lacrimis gaudii cicatrices testes
veri corporis? Admirabilis, inaestimabilis, incomparabilis : »quando consola- 66
beris me« et compesces me a dolore meo? Non enim capit in me dolor
meus, quamdiu peregrinus sum a domino meo. Heu mihi, domine, heu animae
meae ! recessisti, consolator vitae meae, nec valedixisti mihi. Ingrediens vias 69
tuas benedixisti tuis, nec affui. «Elevatis manibus« a nube susceptus es in
caelum, nec vidi. Angeli promiserunt te rediturum, nec audivi.
46 fellis] Cf. Matth. 27,34. 53-54 tuus] Ioh. 19,27. 54 tua] Ibidem.
56 IOSEPH] Cf. Matth. 27,57 s. 59 angelorum] Cf. Luc. 24,23. 61-62
hic] Matth. 28, 5; Marc. 16,6. 65 clavorum] Cf. Ioh. 20,25. 66-67 con-
solaberis me] Ps. 118,82. 68 peregrinus sum] Cf. Ps. 38,13. 70 manibus]
Cf. Luc. 24,50. 70-71 in caelum] Cf. Act. 1,9. 71 rediturum] Cf. ibid., v. 1 1.
46 castissimae] sanctissime GL 47 dignissimae om. G 50 flagellari] ligari P
fluctus] fletus D credam] dicam AC profudisse P vultum] tuum add. D 51
filium om. A dominum et deum G 57 aromatibus — collocassem om. A 59
territus] perterritus A audivissem G 59-60 nuntium dom. resurr. om. A 61
tam desid. nuntium A 65 gaudii om. A 68 peregrinatus A 71 reditu-
rum] venturum G
ORATIO 2 9
72 Quid dicam? Quid faciam? Quo vadam? Ubi eum quaeram? Ubi
vel quando inveniam? Quem rogabo? Quis nuntiabit dilecto »quia amore
langueo«? »Defecit gaudium cordis« mei, «versus est in luctum« risus meus.
75 »Defecit caro mea et cor meum, deus cordis mei et pars mea deus in aeter-
num«. »Renuit consolari anima mea« nisi de te, dulcedo mea. »Quid enim
mihi est in caelo, et a te quid volui super terram?« Te volo, te spero, te
78 quaero. »Tibi dixit cor meum: quaesivi vultum tuum, vultum tuum, domine,
requiram ; ne avertas faciem tuam a me«.
Amator hominum benignissime, »tibi derelictus est pauper, orphano tu
81 eris adiutor«. Mi advocate tutissime, miserere orphani derelicti. Pupillus factus
sum absque patre, anima mea quasi vidua. Respice orbitatis et viduitatis
meae lacrimas, quas tibi offero donec redeas. Age iam, domine, appare mihi,
84 et consolatus ero. Ostende mihi faciem tuam, et salvus ero. Exhibe prae-
sentiam tuam, et consecutus ero desiderium meum. Revela gloriam tuam, et
erit perfectum gaudium meum. «Sitivit in te anima mea, quam multipliciter
87 tibi caro mea«. »Sitivit anima mea ad deum fontem vivum. Quando veniam
et parebo ante faciem dei« mei? Quando venies consolator meus quem ex-
pecto ? O si quando videbo gaudium meum quod desidero ! O si » satiabor
90 cum apparuerit gloria tua« quam esurio ! O si inebriabor »ab ubertate do-
mus tuae« ad quam suspiro ! Si potabis me »torrente voluptatis tuae« quam
sitio !
93 Sint mihi, domine, interim »lacrimae meae panes die ac nocte«, donec
dicatur mihi : ,ecce deus tuus' ; donec audiam : ,anima, ecce sponsus tuus'.
Pasce me interim singultibus meis, pota me interim fletibus meis, refocila me
96 doloribus meis. Veniet interea fortasse redemptor meus, quoniam bonus est ;
nec tardabit, quia pius est; » ipsi gloria in saecula« saeculorum, amen.
73-74 langueo] Cant. 2,5. 74 risus meus] Cf. Thren. 5,15. 75-76 in aeternum]
Ps. 72,26. 76 anima mea] Ps. 76,3. 77 super terram] Ps. 72,25. 78-79
a me] Ps. 26,8 s. (e Psalterio Romano, seu potius ex Antiphonario ; Vulg. : exquisivit
te facies mea ; faciem tuam, domine, requiram). 80-81 adiutor] Ps. 9", 14. 81-82
vidua] Cf. Thren. 5,3. 84 salvus ero] Cf. Ps. 79,4,8,20. 86-87 caro mea]
Ps. 62,2. 87-88 dei] Ps. 41,3 (Vulg. : fortem; appar.). 89-90 gloria tua] Ps.
16,15. 90-91 voluptatis tuae] Cf. Ps. 35,9. 93 nocte] Ps. 41,4. 93-94
deus tuus] Cf. ibidem. 97 nec tardabit] Cf. Hebr. 10,37. in saecula] Rom. 1 1,36.
72 eum quaeram] exquiram G 86-87 Sitivit — caro mea in marg. insert. G 88
parebo] apparebo GL 90 inebriabo D 93 interim domine A 95 inte-
rim1 om. G 97 quia] quoniam GL
10 ORATIO 3
III.
Oratio ad accipiendum corpus domini et sanguinem.
L)omine IESU Christe, qui patre disponente, spiritu sancto cooperante, 3
per mortem tuam spontanea voluntate misericorditer a peccato et morte ae-
terna mundum redemisti, adoro et veneror, eo quo possum quamvis tepido
affectu et humili devotione, gratias agens tanto beneficio, hoc sanctum corpus 6
tuum et hunc sanctum sanguinem tuum, quae ad emundationem et defensio-
nem a peccatis accipere desidero.
Confiteor, domine, quia nimis sum indignus ad eorum tactum accedere ; 9
sed confidens de illa clementia qua pro peccatoribus, ut iusti fierent, animam
tuam ponens ea dedisti, et pia hostia patri mactari voluisti: illa praesumo
ego peccator, ut per illa iustificer, accipere. Supplex ergo te, pie miserator 12
hominum, obsecro, ut quae ad delendum peccata dedisti, non mihi sint ad
peccatorum augmentum, sed ad indulgentiam et tuitionem.
Fac me, domine, ita ea ore et corde percipere atque fide et affectu 15
sentire, ut per eorum virtutem sic merear complantari similitudini mortis et
resurrectionis tuae per veteris hominis mortificationem et novitatem iustae
vitae, ut dignus sim corpori tuo, »quod est ecclesia«, incorporari, et sim 18
membrum tuum et tu caput meum, et maneam in te et tu in me : quatenus
in resurrectione reformes »corpus humilitatis« meae » configuratum corpori
claritatis« tuae, secundum promissionem apostoli tui, et in te in aeternum 21
gaudeam de gloria tua : qui cum patre et spiritu sancto vivis et regnas
deus per omnia saecula saeculorum, amen.
Ad. Or. III: 7-8 a peccatis] Cf. 1 Ioh. 1,7. 9 indignus] Cf. Luc. 7,6. 10
II ponens] Cf. Ioh. 10,15,17,18; et passim. 13-14 tuitionem] Cf. Orat. ante
communionem in Ordine Missae Romanae: Perceptio etc. 16-17 resurrectionis
tuae] Cf. Rom. 6,5. 17 veteris hominis] Cf. ibidem, v. 6. 1 7- 1 8 vitae] Cf .
ibidem, v. 4. 18 ecclesia] Cf. Col. 1,24. 18-19 caput meum] Cf. Eph.
4,15. 19 in me] Cf. Ioh. 15,4 s. 20-21 claritatis tuae] Cf. Phil. 3,21.
ad Or. III (prius XXXIV): Orationem om. ATPCI 2 sic B et sangui-
nem om. D OR. AD CORPUS ET SANGU. DOMINI SUMENDUM G
MEDITACIO AD SUSCIPIENDUM CORPUS CHRISTI L OR. ANTE PER-
CEPTIONEM SACRIFICII V 7 quae] quem G; in B corr. ex quem 19
capud V 22 cum patre et] eodem add. GL 22-23 vivis — amen] om. G et
cetera L
ORATIO 4 11
IV.
Oratio ad sanctam crucem.
3 oancta crux, per quam nobis ad memoriam crux illa reducitur, in qua
dominus noster IESUS Christus nos per mortem suam a morte aeterna, in quam
omnes misere tendebamus, ad vitam aeternam, quam peccando perdideramus,
6 resuscitavit : adoro, veneror et glorifico in te crucem illam quam nobis re-
praesentas, et in illa eundem miseratorem ac dominum nostrum, et quae per
illam misericorditer operatus est. O crux amabilis, in qua est salus, vita et
9 resurrectio nostra ! O Iignum pretiosum, per quod salvati et liberati sumus !
O signum venerandum, per qiiod deo signati sumus ! O crux gloriosa, in qua
sola nos gloriari opurtet!
12 Non enim es suscipienda secundum crudelium qui te mitissimo parave-
runt insipientissimam impietatem, sed secundum eius qui te sponte suscepit
sapientissimam pietatem. Nam illi non potuerunt aliquid nisi illo sapienter per-
!5 mittente, nec ipse quicquam sustinuit nisi se misericorditer volente. Illi te
elegerunt, ut per te scelus impietatis suae perpetrarent ; ille te elegit, ut per
te opus pietatis suae consummaret. Illi ut per te iustum morti traderent, ille
1 8 ut per te peccatores a morte erueret. Illi ut vitam interficerent, ille ut mor-
tem perimeret. Illi ut salvatorem damnarent, ille ut damnatos salvaret. Illi
ut vivificantem mortificarent, ille ut mortuos vivificaret. Illi insipienter et cru-
21 deliter, ille sapienter et misericorditer. Non ergo es, o crux admirabilis,
aestimanda secundum intentionem crudelis insipientiae, sed secundum efrectum
misericordis sapientiae.
24 Quomodo igitur te laudabo, qualiter te exaltabo, quo affectu te orabo,
qua iucunditate in te gloriabor? Per te infernus spoliatur et omnibus per te
Ad Or. IV: 8-9 resurrectio nostra] Cf. Introitum Missae s. Crucis. 9 liberati
sumus] Cf. ibidem. 10-11 oportet] Cf. Gal. 6,14 et supradictum Introitum. 18
interficerent] Cf. Act. 3,15. 20 vivificaret] Cf. Rom. 4,17.
ad Or. IV (prius XLI): Orationem om. ATPI 2 sfc CGV ORATIO
om. L OR. DE SANCTA CRUCE BD 4 in quam] in qua (cor. ex in
quam) DC 5 tenebamur corr. ex tendebamus DC aeternam om. DB (Recensio
alia?) 8 amabilis] admirabilis GL 10 signum] lignum DB (Rec. alia?)
12 es enim C 13 insipientissimam] insipientem DB (Rec. alia?) 18 erueret]
liberaret G 24 igitur] ergo D
12 ORATIO 4
redemptis obturatur. Per te daemones terrentur, comprimuntur, vincuntur,
conculcantur. Per te mundus renovatur atque veritate in illo lucente et iustitia 27
regnante decoratur. Per te humana natura peccatrix est iustificata, damnata
salvata, ancilla peccati et tartari liberata, mortua resuscitata. Per te civitas
illa beata in caelis restauratur et perficitur. Per te deus dei filius pro nobis 30
voluit »oboediens« esse patri »usque ad mortem«, »propter quod« exaltatus
accepit »nomen quod est super omne nomen«. Per te »paravit« «thronum
suum« et instauravit regnum suum. 33
O crux, quae ad tam ineffabilia bona es electa et praeparata, laudant
et exaltant te non tam humana sive angelica mens aut Iingua, quam opera
quae per te sunt facta. O tu, in qua et per quam est salus et vita mea; 36
o tu, in qua et per quam est totum et omne bonum meum : »absit mihi
gloriari nisi « in te. Nam quid mihi concipi, nasci, vivere et omnibus huius
vitae bonis frui, et postea in infernum descendere? Utique si sic mihi esset, 39
melius mihi erat, si nec conceptus fuissem. Et certe sic essem, si per te re-
demptus non essem.
Quo ergo affectu gloriabor in te, sine qua non solum nulla mihi esset 42
gloria, sed insuper aeterne me possideret infernalis luctus et miseriaP Qua
delectatione iucundabor in te, per quam pro servitute tartarorum haereditas
mihi data est regni caelorum ? Quo gaudio gratulabor in te, sine qua futu- 45
rum erat ut horrerem me vel ad momentum esse, et per quam expecto quia
gaudebo me in aeternum esse? Nam etsi adhuc inter spem et metum deo
serviam, certus tamen sum quia ad haec bona, si gratias agendo, amando, 48
vivendo in te gloriabor, per te perveniam.
Sit itaque per te et in te gloria mea, sit per te et in te vera spes
mea. Per te peccata mea deleantur, per te anima mea a vita veteri morti- 51
ficetur et in novam vitam iustitiae resuscitetur. Fac obsecro, fac ut, sicut me
in baptismo mundasti a peccatis, in quibus sum conceptus et natus, ita me
remundes ab eis quae contraxi, postquam sum renatus, ut per te ad ea bona 54
perveniam, ad quae homo est creatus, praestante eodem domino nostro IESU
Christo, »qui« sit »benedictus in saecula. Amen«.
30-32 nomen] Cf. Phil. 2,8-9. 32-33 thronum suum] Cf. Ps. 9,8. 37-38 in
te] Cf. Gal. 6,14. 40 fuissem] Cf. Matth. 26,24. 53 sum conceptus] Cf.
Ps. 50,7. 56 Amen] Cf. Rom. 1,25.
27 in illo] in eo GL 31 oboediens voluit GL 35 non te G 36 facta
sunt GL 42 sine] nisi G 43 aeterna GL 45 in te om. G 41 etsi]
si V 49 perveniam] veniam V 55 est homo G 56 qui — Amen om. G
ORATIO 5 13
V.
Oratio ad sanctam MARIAM
3 cum mens gravatur torpore.
Sancta et inter sanctos post deum singulariter sancta MARIA, mater
admirabilis virginitatis, virgo amabilis foecunditatis, quae filium altissimi ge-
6 nuisti, quae perdito humano generi salvatorem peperisti, domina praetulgens
tanta sanctitate, supereminens tanta dignitate, quam utique certum est non
minori praeditam esse potentia et pietate : tibi, o genitrix vitae, o mater sa-
9 lutis, o templum pietatis et misericordiae, tibi sese conatur praesentare mi-
serabilis anima mea, morbis vitiorum languida, vulneribus facinorum scissa,
ulceribus flagitiorum putrida. Tibi nititur quantum moribunda valet supplicare,
12 ut potentibus tuis meritis et piis tuis precibus digneris eam sanare. Sic enim,
pia domina, alienata est a se immanitate stuporis, ut vix sensum habeat
enormis languoris. Sic sordibus et foetore foedatur, ut timeat ne ab ipsa
1 5 misericors vultus tuus avertatur. Sic tabescit desperando respectus tui conver-
sionem, ut etiam os obmutescat ad orationem.
Peccata mea, nequitiae meae, si habetis animam meam vestro veneno
1 8 peremptam : vel cur sic facitis eam vestra foeditate horrendam, ut miseratio
non possit aspicere illam? Si obruitis ei spem exauditionis vestra mole: vel
cur obstruitis illi vocem orationis vestri pudore? Si mentem eius vestri fe-
21 cistis amore dementem : vel cur sensum eius vestro redditis torpore non sen-
tientem ? Heu pudor sordentis iniquitatis, in praesentia nitentis sanctitatis !
Heu confusio immundae conscientiae, in conspectu fulgentis munditiae !
24 O tu benedicta super mulieres, quae angelos vincis puritate, sanctos
superas pietate, anhelat moribundus spiritus meus ad tantae benignitatis re-
Ad Or. V : 5 filium altissimi] Cf. Luc. 1 ,32. 24 super mulieres] Cf. ibidem, v. 42.
ad Or. V (prius L): 2-3 sic TD Oratio om. B OR. AD S. M. TOR-
PENTIS IN PECCATIS P OR. AD DOMINAM NOSTRAM S. M. C OR.
AD S. M. AGLI AD S. M. DEI GENITRICEM V DC epistolam ad GUN-
DULPHUM de tribus Orationibus quae sequuntur praeponunt (= Ep. 28 [prius I,
20]) 4 MARIA om. A 6 peperisti salvat. A 7 super omnes eminens DC
10-11 ulceribus fac. scissa vulneribus flag. DC 11 valet moribunda D 13
alienata est] anima mea add. D 14 ab ipsa] ab ipsis A ab illa D 16 os
om."D 17 si] cur sic D 20-21 amore fecistis G 21 torpore] stupore D
24 O tu] cum signo divisionis P 25 spir. m. morib. A
14 ORATIO 5
spectum, sed erubescit ad tanti nitoris conspectum. Rogare enim te, domina,
desidero, ut miserationis tuae respectu cures plagas et ulcera peccatorum 27
meorum, sed confundor coram te ob foetorem et sordes eorum. Horreo, do-
mina, parere tibi in immunditiis et horronbus meis, ne tu horreas me pro
eis, et non possum - vae mihi ! - videri sine eis. 30
O perturbata, o confusa peccandi conditio ! En quippe vos, peccata
mea, quomodo discerpendo distrahitis, distrahendo conoditis, corTodendo tor-
quetis praecordia mea. Eadem enim peccata mea, o domina, cognosci a te 33
cupiunt propter curationem, parere tibi fugiunt propter execrationem. Non
sanantur sine confessione, nec produntur sine confusione. Si celantur, sunt
insanabilia; si videntur, sunt detestabilia. Lrunt me dolore, terrent me timore. 36
Mole me obruunt, pondere me premunt, pudore me confundunt.
O tu illa pie potens et potenter pia MARIA, de qua fons est ortus
misericordiae, ne contineas precor tam veram misericordiam, ubi tam veram 39
agnoscis miseriam. Si enim ego confundor in obscoenitate iniquitatis meae ad
fulgorem tuae sanctitatis : tune, domina, erubesces erga miserum affectum insi-
tae pietatis ? Si ego confiteor nequitiam meam : tune abnegabis benignitatem 42
tuam ? Si maior est miseria mea quam mihi expediat : eritne minor miseri-
cordia tua quam te deceat? Quanto enim, domina, magis delicta mea in
conspectu dei et tuo sordent, tanto magis eius curatione et tua subventione 45
egent. Sana ergo, clementissima, infirmitatem, et delebis quae te offendit
foeditatem. Aufer, benignissima, languorem, et non senties quem hones foe-
torem. Fac, piissima, ut non sit quod dolet, et non erit quod sinceritati 48
tuae sordet. Fac, domina, exaudi me, domina, sana animam peccatoris servi
tui per virtutem benedicti fructus ventris tui, qui sedet in dextera omnipo-
tenris patris sui, » superlaudabilis et supergloriosus in saecula^. Amen. 51
50 ventris tui] Cf. ibidem. 50-51 patris] Cf. Symbolum Apostolorum. 51 in
saecula] Dan. 3,53.
31 vos quippe G 33 enim om. A a te cognosci GL 34 Non] enim add. D
35 confusione] Si produntur sunt sanabilia add. A (Recensio prior ?) 36 si vid.
sunt detestabilia om. A (Recensh prior?) videntur] produntur D 37 me
pudore D 38 pie potens] potens pie A ortus est DGL 39 misericordiae]
pietatis D 40 confundor ego A 41 tuae] tantae D domina om. G 44
doceat P Quanto] Quando / domina] om. V; erasum in G; o praemittit DC
46 delebis] debilis / 48 piissima] benignissima D dolet] deleat DC olet (d
eras.) B 49 sordeat DC sordes A me om. G 49-50 servi tui pec-
catoris P 50 ad desteram G 50-51 patris sui omnipotentis D
ORATIO 6 15
VI.
Oratio ad sanctam MARIAM
3 cum mens est sollicita timore.
Virgo mundo venerabilis, mater humano generi amabilis, femina angelis
mirabilis, MARIA sanctissima, cuius beata virginitate omnis sacratur inte-
6 gritas, cuius glorioso partu omnis salvatur foecunditas ; domina magna, cui
gratias agit contio laeta iustorum, ad quam territa fugit turba reorum : ad
te, praepotens et misericors domina, ego peccator et utique nimis peccator
9 anxius confugio.
Videns enim me, domina, ante districti iudicis omnipotentem iustitiam, et
considerans irae eius intolerabilem vehementiam, perpendo peccatorum meorum
12 enormitatem et condignam tormentorum immanitatem. Tanto igitur, domina
clementissima, horrore turbatus, tanto pavore perterritus : cuius enixius im-
plorabo interventionem, quam cuius uterus mundi fovit reconciliationem ? Unde
15 securius velocem in necessitate subventionem sperabo, quam unde mundo
processisse propitiationem scio? Aut cuius intercessio facilius reo veniam im-
petrabit, quam quae illum generalem et singularem iustum ultorem et mise-
18 ricordem indultorem lactavit? Sicut namque, beatissima, impossibile est ut
haec merita tibi tam singularia, nobis tam necessaria obliviscaris : sic, mi-
tissima, incredibile est ut supplicantibus miseris non miserearis. Bene quippe
21 novit mundus, nec nos mundi peccatores ullatenus dissimulari patimur; satis,
inquam, o domina, satis novimus, quis »nlius hominis« vel cuius hominis
filius »venit« »salvum facere quod perierat«. Numquid ergo tu, domina mea,
Ad Or. VI: 14 reconciliationem] Cf. Rom. 11,15. 16 propitiationem] Cf. Rom.
3,25; 1 Ioh. 4,10. 22-23 perierat] Cf. Luc. 19,10.
ad Or. VI (prius LI): Otationem om. I 2-3 sic T OR. AD EAN-
DEM TIMENTIS PRO PECCATIS P ITEM AD DOMINAM NOSTRAM C
AD SANCTAM MARIAM OR. A ITEM (ALIA L) AD SANCT. MA-
RIAM GL ITEM ALIA V 3 est sollicita] SOLLICITATUR D sine
inscriptione B 5 mirabilis] ammirabilis A 7 contio] conditio D fugit ter-
rita TC (Recensio prior?) 8 misericors et praepotens A 12-13 clem. do-
mina GL 15-16 processisse mundo DC 21 dissimulare DC 22-23 ho-
minis filius] filius hominis AD
16 ORATIO 6
mater spei meae, numquid oblivisceris tu odio mei quod mundo tam miseri- 24
corditer est intimatum, tam feliciter divulgatum, tam amanter amplexatum?
Ille bonus filius hominis venit perditum sponte salvare, et mater dei poterit
perditum clamantem non curare? Bonus ille filius hominis venit »vocare« 27
peccantem »ad paenitentiam « , et mater dei contemnet precantem in paeni-
tentia? Ille, inquam, bonus deus, mitis homo, misericors filius dei, pius filius
hominis venit quaerere peccatorem errantem, et tu, bona mater eius, potens 30
mater dei, repelles miserum orantem?
tcce enim, o virgo homo, de qua natus est deus homo, ut salvaretur
peccator homo : ecce coram bono filio tuo et coram bona matre eius pae- 33
nitet et confitetur, gemit et orat peccator homo. Obsecro ergo vos, bone
domine et bona domina, obsecro vos, pie fili et pia mater, obsecro vos
per hanc ipsam veritatem, per hanc singularem spem peccatorum, ut sicut 36
vere tu es filius eius et tu mater eius ut salvetur peccator : sic, sic absol-
vatur et curetur, sanetur et salvetur hic peccator. Probet in se, probet hic
vester peccator quia vere estis, sentiat in se quia propter salutem peccatorum 39
estis tu filius et tu mater. Vester certe amborum peccator.
Cum enim peccavi in filium, irritavi matrem, nec offendi matrem sine
iniuria filii. Quid ergo facies, peccator ? Quo igitur fugies, peccator ? Quis 42
enim me reconciliabit filio inimica matre? Quis mihi placabit matrem irato
filio ? Sed etsi pariter ambo offensi estis : nonne et ambo clementes estis ?
Fugiat ergo reus iusti dei ad piam matrem misericordis dei. Refugiat reus 45
offensae matris ad pium filium benignae matris. Ingerat se reus utriusque
inter utrumque. Iniciat se inter pium filium et piam matrem.
Pie domine, parce servo matris tuae. Pia domina, parce servo filii tui. 48
Bone fili, placa matrem tuam servo tuo. Bona mater, reconcilia servum tuum
filio tuo. Qui me inicio inter duas tam immensas pietates, non incidam in
duas tam potentes severitates. Bone fili, bona mater, non sit mihi frustra 51
quod confiteor de vobis hanc veritatem, nec erubescam quod spero in vobis
27-28 ad paenitentiam] Cf. Luc. 5, 32.
27 perditum clamantem] perditum om. D 28 et mater] et bona mater D 37
vere tu es] tu vere es DC tu es vere V 41 in filium peccavi A 42 fa-
cies] o add. A Quo — peccator om. A 43 me] te DC mihi] tibi DC
irato] irritato A inimico D 44 nonne et] et om. AD 48 parce pia domi-
na D 50 initio T 52 in vobis] de vobis D
ORATIO 6 17
hanc pietatem. Amo enim veritatem quam confiteor de vobis, et deprecor
54 pietatem quam spero in vobis.
Dic, mundi iudex, cui parces, dic, mundi reconciliatrix, quem recon-
ciliabis, si tu, domine, damnas et tu, domina, averteris homunculum bona
57 vestra cum amore, mala sua cum maerore confitentem. Salvator singularis,
dic quem salvabis, salutis mater, dic pro quo orabis, si te, domine, praeci-
piente et te, domina, consentiente tormenta vexant peccatorem se execrantem,
60 vos obsecrantem. Si infernus absorbet reum se accusantem, vos deprecantem.
Si tartara devorant pauperem in se desperantem, in vobis sperantem.
L/eus, qui factus es filius feminae propter misericordiam, femina, quae
63 facta es mater dei propter misericordiam : aut miseremini miseri, tu parcendo,
tu interveniendo, aut ostendite ad quos tutius fugiam misericordiores, et mon-
strate in quibus certius confidam potentiores. Si enim est, immo quia est
66 tam magna mea iniquitas et tam modica fides mea, tam tepida caritas mea,
tam fatua mea oratio, tam imperfecta mea satisfactio, ut nec merear delic-
torum veniam nec salutis gratiam : hoc est, hoc est ipsum quod supplico,
69 ut in quo merita mea mihi videtis non sufficere, in eo misericordiae vestrae
non dignentur deficere. Precor itaque, precor exaudite me, sed propter vos,
non propter me, per pietatem qua exundatis, per potestatem qua abundatis,
72 ut evadam meritos dolores damnatorum et intrem in gaudia beatorum, te
deum laudaturus, qui es benedictus et superlaudabilis in saecula saeculorum.
Amen.
66 modica fides] Cf. Matth. 14,31. 72 intrem in gaudia] Cf. Matth. 25,21.23.
73 ben. et superlaud. in saecula] Cf. Dan. 3,53 s.
55 dic mundi2] dic mihi A 59 vexabunt G 60 vos obsecrantem — se ac-
cusantem om. V accusantem] et add. D 63 misereamini P miseri] misero T
67 oratio mea ADCGL (Rec. prior?) satisfactio mea ACG nec merear] non me-
rear DC 68 hoc est secundo loco om. ADC 69 ut] in eo add. D 70
dedignentur P 71 exundatis] habundatis G abundatis] exundatis G 72
et intrem] ut intrem D
18 ORATIO 7
VII.
Oratio ad sanctam MARIAM
pro impetrando eius et Christi amore. 3
MARIA, tu illa magna MARIA, tu illa nraior beatarum MARIARUM,
tu illa maxima feminarum : te, domina magna et valde magna, te vult cor
meum amare, te cupit os meum laudare, te desiderat venerari mens mea, °
te affectat exorare anima mea, quia tuitioni tuae se commendat tota sub-
stantia mea.
Enitimini, viscera animae meae, enitimini quantum potestis - si quid 9
potestis - omnia interiora mea, ut eius merita laudetis, ut eius beatitudinem
ametis, ut eius celsitudinem admiremini, ut eius benignitatem deprecemini,
cuius patrocinio cotidie indigetis, indigendo desideratis, desiderando implo- 12
ratis, implorando impetratis, et si non secundum desiderium vestrum, tamen
supra vel certe contra meritum vestrum.
Regina angelorum, domina mundi, mater eius qui mundat mundum, 15
confiteor quia cor meum nimis est immundum, ut merito erubescat in tam
mundam intendere nec digne possit tam mundam intendendo contingere. Te
igitur, mater illuminationis cordis mei, te nutrix salutis mentis meae, te obse- 18
crant quantum possunt cuncta praecordia mea. Exaudi, domina, adesto pro-
Ad Or. VII: 18 illuminationis] Cf. Ps. 26,1. salutis] Cf. ibidem.
ad Or. VII (prius LII) : huius Orationis quattuor recensiones dislinguuntur, quarum
primam codices ATPD, secundan cod. C, tertiam cod. GL, quartam et ultimam, quae
in textu sermonis recepta est, cod. BI ; insuper exstant nonnullae recensiones mixtae,
quarum unam codex V repraesentat (C/. A IVILMART, Les popres corrections de
S. Anselme dans sa grande priere a la Vierge Marie; in: Recherches de Theol. anc.
et medievale, t. II [1930], p. 189-204). 2-3 sic D OR. AD S. MARIAM
T OR. AD S. MAR. DESIDERANTIS ACCENDERE IN SE AMOREM
DEI ET EIUSDEM BEATAE GENITRICIS IPSIUS P ITEM AD VIRGl-
NEM MATREM C ALIA AD S. M. A ITEM G ITEM AD S. M. L
ITEM AD EANDEM V Alia / sine inscriptione B 5 et valde magna om. D
magna valde / 7 te affectat exorare anima mea om. A tuitioni] miserationi /
12 desideretis {ab alia manu super lin. corr.) G 15 angelorum om. A 17
mundam1] dignam A 19 praec. mea cuncta A
ORATIO 7 19
pitia, adiuva potentissima, ut mundentur sordes mentis meae, ut illuminentur
21 tenebrae meae, ut accendatur tepor meus, ut expergiscatur torpor meus,
quatenus sicut tua beata sanctitas super omnia post summum omnium, filium
tuum, per omnipotentem filium tuum, ob gloriosum filium tuum, a benedicto
24 filio tuo est exaltata : sic super omnia post dominum et deum meum et
omnium, filium tuum, te cor meum intelligat et veneretur, amet et deprece-
tur eo affectu, non quo desidero imperfectus, sed quo debet a filio tuo factus
27 et salvatus, redemptus et resuscitatus.
Oenitrix vitae animae meae, altrix reparatoris carnis meae, lactatrix
salvatoris totius substantiae meae! Sed quid dicam? Lingua mihi deficit, quia
30 mens non sufficit. Domina, domina, omnia intima mea sollicita sunt, ut tan-
torum beneficiorum tibi gratias exsolvant, sed nec cogitare possunt dignas,
et pudet proferre non dignas. Quid enim digne dicam matri creatoris et
33 salvatoris mei, per cuius sanctitatem peccata mea purgantur, per cuius inte-
gritatem mihi incorruptibilitas donatur, per cuius virginitatem anima mea ada-
matur a domino suo et desponsatur deo suo ? Quid, inquam, digne referam
36 genitrici dei et domini mei, per cuius foecunditatem captivus sum redemptus,
per cuius partum de morte aeterna sum exemptus, per cuius prolem perditus
sum restitutus et de exilio miseriae in patriam beatitudinis reductus?
39 »Benedicta« »in mulieribus«, haec omnia mihi dedit »benedictus fruc-
tus ventris tui« in regeneratione baptismatis sui, alia in spe, alia in re ; quam-
quam haec omnia ego ipse mihi sic peccando abstulerim, ut nec rem ha-
42 beam et spem vix teneam. Quid enim ? Si mea culpa evanuerunt, numquid
ingratus ero illi, per quam mihi tanta bona gratis evenerunt ? Absit, ne ad-
dam hanc iniquitatem super iniquitatem. Immo gratias ago quia habui, doleo
45 quia non habeo, oro ut habeam. Certus enim sum quia sicut per filii gra-
tiam ea potui accipere : sic eadem per matris merita possum recipere. Ergo
20-21 tenebrae meae] Cf. Ps. 17,29. 39 in mulieribus] Cf. Luc. 1,42. 39-
40 ventris tui] Ibidem. 40 baptismatis] Cf. Tit. 3,5. 43-44 super iniquitatem]
Cf. Is. 30,1.
20 sordes mentis meae mundentur A 21 ut experg. torpor meus om. D 28
dioisio Orationis in partes deest in A alitrix GL 29 mihi] mea D 32 pu-
det P non dignas] indignas DC 33 per cuius — purgantur om. A 35
desponsatur] a add. AC 33 restitutus] restauratus G in patria T 39 dedit
mihi G benedictus om. D 40 baptismi DC 41 peccando sic DC 42
vix spem PGL VI (Rec. alia ?) 43 per quam] per quem D gratis tanta bona
mihi D mihi gratis tanta bona TC
20 ORATIO 7
domina, porta vitae, ianua salutis, via reconciliationis, aditus recuperationis,
obsecro te per salvatricem tuam foecunditatem, fac ut et peccatorum meorum 48
mihi venia et bene vivendi gratia concedatur, et usque in finem hic servus
tuus sub tua protectione custodiatur.
Aula universalis propitiationis, causa generalis reconciliationis, vas et 51
templum vitae et salutis universorum, nimium contraho merita tua, cum in
me homunculo vili singulariter recenseo beneficia tua, quae mundus amans
gaudet, gaudens clamat esse sua. Tu namque, domina admirabilis singulari 54
virginitate, amabilis salutari foecunditate, venerabilis inaestimabili sanctitate,
tu ostendisti mundo dominum suum et deum suum quem nesciebat, tu visi-
bilem exhibuisti mundo creatorem suum quem prius non videbat, tu genuisti 57
mundo restauratorem quo perditus indigebat, tu peperisti mundo reconcilia-
torem quem reus non habebat. Per foecunditatem tuam, domina, mundus
peccator est iustificatus, damnatus salvatus, exul reductus. Partus tuus, do- 60
mina, mundum captivum redemit, aegrum sanavit, mortuum resuscitavit. Insi-
diis et oppressionibus daemonum tenebris obvolutus mundus subiacebat, sed
sole de te orto illuminatus eorum et laqueos devitat et vires conculcat. 63
C^aelum, sidera, terra, flumina, dies, nox et quaecumque humanae po-
testati vel utilitati sunt obnoxia : in amissum decus sese gratulantur, domina,
per te quodam modo resuscitata, et nova quadam ineffabili gratia donata. 66
Quasi enim omnia mortua erant: cum amissa congenita dignitate favendi
dominatui vel usibus deum laudantium, ad quod facta erant, obruebantur
oppressione et decolorabantur ab usu idolis servientium, propter quos facta 69
non erant. Quasi vero eadem resuscitata laetantur : cum iam deum confi-
tentium et dominatu reguntur et usu decorantur. Nova autem et inaestima-
47 domina] o praemitt. DC 48 foecund. tuam G ut et] et om. GL 54
gaudens] et amens G 55 sanctitate] pietate A 56 et deum suum om. A
57 prius non] nequaquam D 58 peperisti mundo] mundo om. P 63 iliu-
minatus] est add. G eorum]eorumque L et vires concultat om. I 65 sunt
obnoxia vel utilitati GL domina om. DC 66 resusc. quodam modo per te A
68 erant] fuerant A 70 deum] dominum T
Recensiones priores: 51 propitiationis] pietatis ATPDCGLV (= Rec.I-III)
61-63 Insidiis - concultat om. ATPD ( = Rec. I) 62 tenebris om.
C ( = Rec. II) 63 et laqueos] et om. CG ( = Rec. II)
ORATIO 7 21
72 bili gratia quasi exultaverunt : cum ipsum deum, ipsum creatorem suum non
solum invisibiliter supra se illa regentem senserunt, sed etiam visibiliter intra
se eisdem utendo sanctificantem viderunt. Haec tanta bona per benedictum
75 fructum benedicti ventris benedictae MARIAE mundo provenerunt.
Oed cur solum loquor, domina, beneficiis tuis plenum esse mundum ?
Inferna penetrant, caelos superant. Per plenitudinem enim gratiae tuae et
78 quae in inferno erant se laetantur liberata, et quae supra mundum sunt se
gaudent restaurata. Per eundem quippe gloriosum filium gloriosae virginitatis
tuae, omnes iusti qui obierunt ante vitalem eius mortem exultant diruptione
81 captivitatis suae, et angeli gratulantur restitutione semirutae civitatis suae.
O femina mirabiliter singularis et singulariter mirabilis, per quam ele-
menta renovantur, inferna remediantur, daemones conculcantur, homines sal-
84 vantur, angeli redintegrantur ! O femina plena et superplena gratia, de cuius
plenitudinis exundantia respersa sic revirescit omnis creatura ! O virgo bene-
dicta et superbenedicta, per cuius benedictionem benedicitur omnis natura,
87 non solum creata a creatore, sed et creator a creatura ! O nimis exaltata,
quam sequi conatur affectus animae meae, quo aufugis aciem mentis meae ?
O pulchra ad intuendum, amabilis ad contemplandum, delectabilis ad aman-
90 dum, quo evadis capacitatem cordis mei ? Praestolare, domina, infirmam ani-
mam te sequentem. Ne abscondas te, domina, parum videnti animae te quae-
renti. Miserare, domina, animam post te anhelando languentem.
93 Mira res, in quam sublimi contemplor MARIAM locatam! Nihil aequale
MARIAE, nihil nisi deus maius MARIA. Deus filium suum, quem solum de
74-75 benedictae] Cf. Luc. 1,42. 84 gratia] Cf. Luc. 1,28. 91-92 animae
te quaerenti] Cf. Thren. 3,25.
73 supra] super D 76 loquar D tuis om. D 77 penetrant] superant A
78 liberata] lib (cetera abscisa sunt) T 79 virginis D 80 obierunt] obe-
diunt (ab alia mmu in marg. corr.) G 84 et superplena om. A (Rec. prior ?)
86 et superbenedicta om. A (Rec. prior ?) 87 creata] creatura IV (ab altera manu)
90-91 animam] meam add. G 91 animae] meae add. D 92 Miserere ADI
post te] currentem post te add. G anhelando om. A 93 contemplor] loco
(dd. G 93-94 MARIAE aequale G 94 maius] maior G
Recensiones priores: 75 mundo om. ATPDC (= Rec. I-III) 83 daemo-
nes conculcantur om. ATPDC ( = Rec. I et II) 93-97 Nihil - MA-
RIAE om. ATPD (= Rec. I) 93 Nihil] Nil C (= Rec. II) 94
nihil] nil C (= Rec. II)
22 ORATIO 7
corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ipsum dedit
MARIAE, et ex MARIA fecit sibi filium, non alium, sed eundem ipsum, 96
ut naturaliter esset unus idemque communis filius dei et MARIAE. Omnis
natura a deo est creata, et deus ex MARIA est natus. Deus omnia creavit,
et MARIA deum generavit. Deus qui omnia fecit : ipse se ex MARIA fecit, 99
et sic omnia quae fecerat refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere : noluit
ea violata, nisi prius fieret MARIAE filius, reficere. Deus igitur est pater
rerum creatarum, et MARIA mater rerum recreatarum. Deus est pater con- 102
stitutionis omnium, et MARIA est mater restitutionis omnium. Deus enim
genuit illum per quem omnia sunt facta, et MARIA peperit illum per quem
cuncta sunt salvata. Deus genuit illum sine quo penitus nihil est, et MARIA 105
peperit illum sine quo nihil omnino bene est. O vere »dominus tecum«, cui
dedit dominus, ut omnis natura tantum tibi deberet secum.
iVlARIA, obsecro te per gratiam qua sic dominus esse tecum et te 108
voluit esse secum : fac propter ipsam, secundum eandem ipsam gratiam, mi-
sericordiam tuam mecum. Fac ut amor tui semper sit mecum, et cura mei
semper sit tecum. Fac ut clamor necessitatis meae - quamdiu ipsa persistit - 1 1 1
sit tecum, et respectus pietatis tuae - quamdiu ego subsisto - sit mecum.
Fac ut congratulatio beatitudinis tuae semper sit mecum, et compassio mi-
seriae meae - quantum mihi expedit - sit tecum. 114
Sicut enim, o beatissima, omnis a te aversus et a te despectus necesse
est ut intereat : ita omnis ad te conversus et a te respectus impossibile est
ut pereat. Sicut enim, domina, deus genuit illum in quo omnia vivunt: sic 1 1 7
95 aequalem sibi] Cf. Phil. 2,6. 104 sunt facta] Cf. Symbolum quod Nicaenum
vocatur. 106 tecum] Luc. 1,28.
97 filius communis / 98 est creata] est om. D est ex MARIA G 99 fecit
omnia / 101 est igitur D 102 pater est GL 103 mater est G 104
omnia facta sunt A facta sunt omnia DC 105 salvata sunt D nihil penitus A
106 omnino nihil (nil D) TPDCGVI {recensio prior ?) bene est] est bene G est
benedictum L 107 deberet tant. tibi G 109 secundum om. GL eandem
ipsam] ipsam om. DGL 110 et 113 sit semper A 115 enim om. P 117
domina om. G
Recensiones priores : 96 et ex MARIA - eundem ipsum om. C ( = Rec. II)
98 et deus - natus] et dei natura ex MARIA est nata ATPDC (= Rec.
I et II) 101 nisi prius fieret MARIAE filius] sine MARIA ATPDC
GLV ( = Rec. I-III et mixta)
ORATIO 7 23
o tu flos virginitatis, genuisti eum per quem mortua revivunt. Et sicut deus
per filium suum beatos angelos a peccato servavit : ita, o tu decus puritatis,
120 per filium tuum miseros homines ex peccato salvavit. Quemadmodum enim
dei filius est beatitudo iustorum : sic, o tu salus foecunditatis, filius tuus est
reconciliatio peccatorum. Non est enim reconciliatio nisi quam tu casta con-
123 cepisti, non est iustificatio nisi quam tu integra in utero fovisti, non est
salus nisi quam tu virgo peperisti. Ergo o domina, mater es iustificationis
et iustificatorum, genitrix es reconciliationis et reconcialiatorum, parens es
1 26 salutis et salvatorum.
O beata fiducia, o tutum refugium! Mater dei est mater nostra. Ma-
ter eius, in quo solo speramus et quem solum timemus, est mater nostra.
l29Mater, inquam, eius qui solus salvat, solus damnat, est mater nostra.
Oed o benedicta et exaltata non tibi soli sed et nobis, quid est, quam
magnum, quam amabile est quod video per te evenire nobis, quod videns
132 gaudeo, quod gaudens dicere non audeo ? Si enim tu, domina, es mater
eius, nonne et alii filii tui sunt fratres eius? Sed qui fratres, et cuius eius?
Loquar unde iucundatur cor meum, an silebo ne elatione arguatur os meum?
1 35 Sed quod credo amando, cur non confiteor laudando ? Dicam igitur, non
superbiendo sed gratias agendo.
Qui enim fecit ut ipse per maternam generationem esset naturae no-
1 38 strae, et nos per vitae restitutionem essemus filii matris eius : ipse nos in-
vitat ut confiteamur nos fratres eius. Ergo iudex noster est frater noster.
Salvator mundi est frater noster. Denique deus noster est factus per MARIAM
141 frater noster. Qua igitur certitudine debemus sperare, qua consolatione pos-
sumus timere, quorum sive salus sive damnatio de boni fratris et de piae
matris pendet arbitrio ? Quo etiam affectu hunc fratrem et hanc matrem
1 44 amare debemus ? Qua familiaritate nos illis committemus ? Qua securitate
ad illos confugiemus ? Qua dulcedine fugientes suscipiemur ? Bonus igitur
139 fratres eius] Cf. Matth. 12,49. 140 Salvator mundi] Cf. 1 loh. 4,14.
118 eum] illum DC per quem] et add. ADCGI 119 angelos beatos D 121
filius tuus est] corr. in per filium tuum es / 122 enim est reconc. DC enim re-
conc. est V 1 26 salvatorum] salvatoris A ' 1 30 Sed] sine incisione P Sed et V
130-131 quam magnum, quam amabile] corr. in tam magnum, tam admirabile / 132
dicere] indicere A 1 34 ne] de add. V 1 35 igitur] ergo V 1 37 esset]
particeps add. CV 139 frater noster est DC 140 Salvator — frater noster
om. D 143 etiam] etenim GL
24 ORATIO 7
frater nobis dimittat quod deliquimus, ipse avertat quod delinquentes merui-
mus, ipse donet quod paenitentes petimus. Bona mater oret et exoret pro 147
nobis, ipsa postulet et impetret quod expedit nobis. Ipsa roget filium pro
filiis, unigenitum pro adoptatis, dominum pro servis. Bonus filius audiat ma-
trem pro fratribus, unigenitus pro iis quos adoptavit, dominus pro iis quos 150
liberavit.
MARIA, quantum tibi debemus ! Domina mater, per quam talem fra-
trem habemus, quid gratiarum, quid laudis tibi retribuemus ? 153
JVlagne domine, tu noster maior frater, magna domina, tu nostra me-
lior mater, docete cor meum qua reverentia vos debeat cogitare. Bone tu
et bona tu, dulcis tu et dulcis tu, dicite et date animae meae, quo affectu 156
vos memorando de vobis delectetur, delectando iucundetur, iucundando im-
pinguetur. Impinguate et succendite eam vestra dilectione. Vestro continuo
amore langueat cor meum, liquefiat anima mea, deficia* caro mea. Utinam 159
sic viscera animae meae dulci fervore vestrae dilectionis exardescant, ut vi-
scera carnis meae exarescant! Utinam sic intima spiritus mei dulcedine ve-
stri affectus impinguentur, ut medullae corporis mei exsiccentur ! 162
L)omine, fili dominae meae, domina, mater domini mei, si ego non
sum dignus qui sic debeam vestro amore beatificari, certe vos non estis in-
digni qui sic, immo plus debeatis amari. Ergo benignissimi, ne sic denegetis '65
mihi petenti id quo me confiteor indignum, ut auferatur vobis id quo certe
vos negare non potestis dignos. Date itaque, piissimi, date obsecro suppli-
canti animae meae, non propter meritum meum sed propter meritum vestrum, '68
date illi quanto digni estis amorem vestrum. Date, inquam, mihi quo sum
indignus, ut reddatur vobis quo estis digni. Si enim non vultis dare ut ha-
beam quod desidero: saltem nolite negare ut reddam vobis quod debeo. I7'
Forsan praesumendo loquar, sed utique bonitas vestra facit me au-
dacem. Loquar ergo adhuc ad dominum meum et dominam meam, »cum
150 adoptavit] Cf. Gal. 4,5; Eph. 1,5. 154 frater] Cf. Rom. 8,29. 159 amore
langueat] Cf. Cant. 2,5. anima mea] Cf. ibidem, 5,6. caro mea] Cf. Ps. 72,26.
146 dimittat nobis G 149 pro adopt.] pro filiis et adoptatis A 150 ns (bis)]
his APDCG 152 MARIA] Beata o sancta praemitt. D 152-153 habemus fra-
trem A 155 debeat vos D 165 immo] in me G plus om. G 167
obsecro] petenti et add. G 169 mihi om. D 171 quod debeo] quo debeo A
172-195 Forsan — impetrare om. I 172 facit me] me fecit D 173 ergo om. G
ORATIO 7 25
174 sim pulvis et cinis«. Domine et domina, nonne multo melius est, cum vos
gratis donatis petenti quod ipse non meretur, quam cum vobis subtrahitur
quod vobis iuste debetur ? Illud quippe est praedicandae misericordiae, istud
177 est nefandae iniustitiae. Impendite igitur, piissimi, gratiam, ut recipiatis de-
bitum. Facite vos mihi misericordiam vestram quae mihi expedit et vos decet :
ne faciam ego vobis iniustitiam meam quae nulli expedit et nullum decet.
180 Estote vos mihi misericordes, quod obsecro : ne sim ego vobis iniustus, quod
execror. Date, benigne et benigna, nec sitis exoratu difficiles ; date animae
meae amorem vestri, quem ipsa non iniuste petit et vos iuste exigitis : ne
183 ipsa bonis vestris sit ingrata, quod ipsa iuste horret et vos non iniuste punitis.
v_>erte, IESU fili dei et tu MARIA mater eius, et vos vultis et ae-
quum est, ut quidquid vos diligitis diligatur a nobis. Ergo bone fili, rogo
186 te per dilectionem qua diligis matrem tuam, ut sicut tu vere diligis et diligi
vis eam : ita mihi des ut vere diligam eum. Bona mater, rogo te per
dilectionem qua diligis filium tuum, ut sicut tu vere diligis et diligi vis eum :
189 ita mihi impetres ut vere diligam eum. Ecce enim peto, quod ut fiat vere
est in vestra voluntate ; cur ergo propter peccata mea non fiet, cum sit
et in vestra potestate ? Amator et miserator hominum, tu potuisti reos tuos
192 et usque ad mortem amare, et poteris te roganti amorem tui et matris tuae
negare? Mater huius amatoris nostri, quae illum in ventre portare et in sinu
meruisti lactare, an tu non poteris aut non voles poscenti amorem eius et
195 tuum impetrare?
Veneretur igitur vos sicut digni estis mens mea, amet vos sicut ae-
quum est cor meum, diligat vos sicut sibi expedit anima mea, serviat vobis
198 sicut debet caro mea, et in hoc consummetur vita mea, ut in aeternum
psallat tota substantia mea: »Benedictus dominus in aeternum, fiat, fiat«.
173-174 cinis] Gen. 18,27. 192 usque ad mortem] Cf. Phil. 2,8. 194 lactare]
Cf. Lue. 11,27. 199 fiat] Ps. 88,53.
175 donatis] datis D 177 igitur] ergo CG; om. D 180 mihi misericordes vos V
181 nec] ne DCGV 182 quem] quam AGL 187 Rogo te bona mater A
189 impetres mihiG 190 cur] Cur T 191 potuisti] posuisti G reos om. A
198 caro] anima A 199 Bened.] benedictus /
Recensiores priores; 193-195 Mater - impetrare om. ATPD ( = Rec. I)
194 eius amorem CG (= Rec. II et III)
26 ORATiO 8
VIII.
Oratio ad sanctum IOHANNEM Baptistam.
Sancte IOHANNES, tu ille IOHANNES qui deum baptizasti, tu 3
prius ab archangelo laudatus quam genitus a patre, prius plenus deo quam
natus ex matre, prius noscens deum quam notus in mundo ; tu ante mon-
strans matri gravidam matrem dei quam gravida mater te diei ; tu de quo 6
dixit deus : »Inter natos mulierum non surrexit maior« : ad te, domine, tam
magnum, tam sanctum, tam beatum, ad te venit scelerosus vermis, aerumnosus
homuncio, iam emortuo sensu vix se dolens, sed mortua anima sibi nimis 9
dolendus peccator. Ad te, tam magne amice dei, valde timens venit dubius
de salute sua, quia certus de magna culpa sua, sed sperans de maiori gratia
tua. Maior enim est, domine, gratia tua quam culpa mea, quia plus potes 12
apud deum, quam delere scelera mea. Ad te, ergo, domine, quem gratia
fecit tam amicum dei, ad te fugit anxius, quem iniquitas fecit tam reum dei ;
ad te quem tam beatum fecit gratia, ego quem tam miserum fecit nequitia 15
Vere, domine, fateor : iniquitas mea me fecit talem, sed te talem non tu(
sed gratia dei tecum. Memento ergo, domine, ut sicut gratia dei te sic su-
blimavit, sic misericordia tua erigat quem culpa sua sic humiliavit. '8
Heu me, qualum me feci ! Qualis eram, deus ; qualem me fecisti, et
qualem me iterum feci ! In peccatis eram conceptus et natus, sed abluisti me,
sed sanctificasti me ; et ego peioribus sordidavi me. In necessariis enim tunc21
natus, nunc sum in spontaneis volutatus. In illis nesciens conceptus, istis vo-
lens plenus et opertus. Ex illis misericorditer a te eductus, in haec misere
a me inductus. Ab illis pie redemptus, in istis impie peremptus. Sanaveras, 24
Ad Or. VIII: 3-4 laudatus] Cf. Luc. 1,15 ss. 5 noscens dcum] Cf. Luc. 1,
41,44. 5-6 diei] Cf. ibidem. 7 maior] Matth. 11,11 (secundum Antiphonam
ad festum s. IOHANNIS Baptistae ; Vulg. : non surr. inter natos mul. maior). 10
amice dei] Cf. Ioh. 3,29. 20 conceptus] Cf. Ps. 50,7. 20-21 sed abluisti
me, sed sanctificasti me] Cf . I Cor. 6,11.
ad Or. VIII (prius LXIII): 2 sh ATDCG Oratio om. PV or. de s. ioh.
bapt. / sine inscriptione B 3 deum] dominum A 6 diei] dei AC
12 dominae sic G quia] qui G 13 scelera] peccata A 15 ad te — ne-
quitia om. I ego] fugio in marg. add. G 17 sed gratia] nisi gratia G 19
Heu me] me om. V 23 operatus / a te] at /
ORATIO 8 27
pie deus, animam a parentibus vulneratam, ego impius interfeci sanatam.
Exueras, misericors domine, vetustis pannis originalis peccati et indueras me
27 veste innocentiae, promittens alteram incorruptibilitatis ; et ego, illa reiecta
quam dedisti, operui me sordibus nequitiae ; illa despecta quam promisisti,
plus elegi dolores aeternae miseriae. Filium irae tuae fecisti filium gratiae
30 tuae ; et ego, illa contempta, feci me filium odii rui. Reformasti in me ama-
bilem imaginem tuam, et ego superimpressi odibilem imaginem, heu, heu,
cuius ! Cuius, miser et demens homuncio, cuius imaginem superimpressisti super
33 imaginem dei ?
O cur non vel puduit facere, quod sic expavesco dicere ! O cur non
odi eius imitationem, cuius sic horreo nomen ! Ille sponte cecidit, ego vo-
36 lens sordui. Sed ille, nulla praecedente delicti vindicta, superbiens pec-
cavit ; ego, visa eius poena, contemnens ad peccatum properavi. Ille semel
in innocentia constitutus, ego restitutus. Ille contra eum qui se fecit, ego
39 contra eum qui me fecit et refecit. Ille dereliquit deum permittentem, ego
fugi deum prosequentem. Ille perstat in malitia deo reprobante, ego in illam
cucurri deo revocante. Ille obduratus ad punientem, ego obturatus ad blan-
42 dientem. Etsi ambo contra deum : ille contra nec requirentem se, ego contra
morientem pro me. O infelix et nimis infelix homuncio, si tamen non omnis
recessit humanitas, ubi tanta malitiae incessit immanitas. Ecce, cuius imaginis
45 horrebam horrorem, in multis aspicio me horribiliorem.
Fuge, fuge, tu horribilis nescio quae substantia, fuge te ipsam, exter-
rita a te ipsa. Sed vae ! fugere te non potes. Ne ergo aspicias te, quia non
48 toleras te. Nam si tolerare potes sine doloris horrore, hoc ipsum ne toleres
quia tolerare potes. Quanto enim hoc potes, tanto primo peccatori similior
et deo es intolerabilior. Non enim est fortitudo, sed mortis hebitudo. Non
51 est sanitas, sed obdurata iniquitas. Non est ex consolatione, sed ex damna-
27 incorruptibilitatis] Cf. 1 Cor. 15,53. 29 Filium irae] Cf. Eph. 2,3. 31 ima-
ginem tuam] Cf. Gen. 1,26; 1 Cor 11,7; Col. 3,10.
25 interfeci] eam add. G 26 panis sic G 27 vestem G akeram] aliam T
(Rec. prior?) 29 elegi plus G 34 vel non D expavesco] erubesco A
35 horreo] horresco GL 37 eius om. I 41 cucurri] incurri D obturatus]
obduratus ACG opturatus VI 42 nec] non D ego] autem add. A 44
cuius] unius D 45 me aspicio G 47 Ne] Non G 48 tolerare] non
add. V 49 similior] sullimior D 50 deo] ideo A
28 ORATIO 8
tione. Ne ergo sine immani rugitu cordis tui toleres horrorem interioris vultus
tui. Quia ergo fugere te non potes, vel non te aspicias, quia non te toleras.
Sed ecce peius, si non aspicio me. Nam egomet fallo me. O nimis 54
gravis angustia ! Si me inspicio, non tolero me ipsum ; si non inspicio, nescio
me ipsum. Si me considero, terret me facies mea ; si non considero, fallit
me damnatio mea. Si me video, horror est intolerabilis ; si non video, mors 57
est inevitabilis. Malum hinc, peius inde, malum undique. Sed nimis malum
hinc, nimis peius inde, et nimis malum undique. Nimis enim miser quem
torquet conscientia sua, quam fugere non potest ; nimis miserior quem ex- 60
pectat damnatio sua, quam vitare non potest. Nimis infelix qui ipse sibi est
horribilis ; nimis infelicior cui mors erit aeterna sensibilis. Nimis aerumnosus
quem terrent continui de sua foeditate horrores ; nimis aerumnosior quem 63
torquebunt aeterni pro sua iniquitate dolores. Malum hoc et malum hoc. Sed
nimis hoc et nimis hoc.
Peccare, quam mala et quam amara res est ! Peccata, quam faciles 66
aditus, quam difficiles exitus habetis ! Peccatores, quo vos inducitis, intra quos
vectes vos includitis ! Intelligite, intelligite quia malum et amarum est reli-
quisse dominum ! Qui peccastis redite, volentes peccare nolite ! Nolite, inquam, 69
nolite ! Malum et amarum est, nolite !
Vere malum et amarum est ; expertus sum, in hoc ipso sum. Aut enim
continui dolores torquebunt paenitentem vitam meam, aut aeterni cruciatus 72
vexabunt puniendam animam meam. Utique malum et amarum est utrumque.
Et certe iuste angitur reus dei inter malum et peius, nimis malus inter ni-
mis malum et nimis malum. Iuste fit, recte fit, iuste iudex meus; sed utique 75
tu es ipse deus et dominus et creator meus.
Tolle ergo, creator, tolle tantum malum de creatura tua, si gratias
agit quia est factura tua. Erue, domine, erue de tantis malis servum tuum, 78
si gaudet fateri te dominum suum. Parce, deus, parce peccatori tuo, si non
52 cordis tui] Cf. Ps. 37,9.
52 Ne] Non V Ne corr. ex Non / 58-59 Sed — undique om. I 59 et om. G
enim] est add. G 61 vitare] evitare D 62 aeterna erit GH aerumnosus]
criminosus V 63 aerumnosior] criminosior V 64 torquebant A 66 est]
om. G; es 77 (in B correctura /) 69 volentes peccare] qui peccare vultis G pec-
care om. A 74 peius] et add. GL 75 et nimis] peius add. G 77 crea-
tor] meus add. G 79 te] se A deus] domine GL peccatori] peccavi P
ORATIO 8 29
desperat de bonitate tua. Nam etsi iudicem sic me nequius illo primo pec-
81 catore deliquisse : non odi te ut ille, nec detestor bonitatem tuam.
Renova ergo per merita magni baptistae tui, renova in me gratiam
baptismi tui. Praevenit me gratia tua, subsequatur me misericordia tua. Da
84 per paenitentiae lamentum quod dedisti per baptismi sacramentum. Dona petenti
quod donasti nescienti. Reforma faciem quam foedavi, restaura innocentiam
quam violavi. Qui abstulisti peccata quae attuli nascendo, tolle peccata quae
87 contraxi vivendo. Tolle qui tollis peccata mundi, quia ista sunt peccata mundi
quae porto de conversatione mundi. Tolle qui tollis peccata mundi, per me-
rita illius qui hoc testimonio te ostendit mundo, tolle peccata quae contraxi
90 in mundo. Tolle de me quod non est ex te, quia odi quod est a me, et
adhuc spero de te. Et tu, sancte IOHANNES, qui ostendisti mundo tollen-
tem peccata sua, per gratiam tibi datam fac mihi hanc misericordiam ut
93 tollat peccata mea.
Tu, deus, tollis peccata mundi, tu, amice eius, dicis : ,Hic tollit pec-
cata mundi ; ecce ante vos onustus peccatis mundi'. Tu tollis, et tu dicis ;
96 ecce me, cui tu tollas quod tu dicis. Ecce medicus et testis eius, et ecce
aeger servus medici et opus eius, rogans medicum et testem eius. Vere me-
dice, oro te sana me. Verax testis eius, precor te ora pro me. Probate
99 mihi in me, tu actum tuum, tu dictum tuum. Experiar quod audio, sentiam
quod credo. IESU, bone domine, si tu operaris quod ille testatur, fiat in
me opus tuum. IOHANNES, monstrator dei, si tu testaris quod ille opera-
1 02 tur, fiat in me verbum tuum. Sana me, domine, tu cuius est sanare. Impe-
tra mihi hoc, domine, tu qui potes impetrare. Tu enim magnus dominus, et
tu »magnus coram domino«. Tu summe potens per te ipsum, et tu valde
105 potens apud ipsum. Tu summe bonus deus, et tu valde bonus amicus eius,
qui est in aeternum misericors et benedictus deus. Amen.
87 et 94 peccata mundi] Cf. Ioh. 1,29. 104 coram domino] Cf. Luc. 1,15. 106
misericors] Cf. Ps. 135,1 ss.
81 tuam om. D 84 petenti] penitenti GL 85 donasti] dedisti G 87-88
quia — tollis pecc. mundi om. A 87 ista] isti D 89 peccata] mundi add. I
89-90 tolle — in mundo om. A 94 tollit] tollis corr. ex tollit / 96 tu (bis)
om. GL 97 testes V 99 dictum tuum] his verbis deficil I 100 tu om. A
101-102 operatur] testatur P 102-103 Impetra] Impera A 103 imperare A
30 ORATIO 9
IX.
Oratio ad sanctum PETRUM.
oancte et benignissime PETRE, fidelis pastor ovium dei, princeps apo- 3
stolorum, princeps tantorum principum, qui ligas et solvis quod vis, qui sa-
nas et resuscitas quem vis, qui das regnum caelorum cui vis ; magne PETRE,
magne, tot et tantis donis ditate, tot et tantis dignitatibus sublimate : ecce 6
ego pauperrimus et infimus homuncio, multis et gravibus aerumnarum circum-
datus angustiis, miserabiliter indigeo auxilio tuae benignae potentiae, sed nec
os meum habet verba, quibus necessitatem meam sicut ipsa est exprimat, nec 9
cor meum habet devotionem, quae de tam infimo ad tuam tantam sublimi-
tatem attingat.
Iterum atque iterum conor mentem meam torpentem concitare et dis- 12
solutam per inania restringere, sed omnibus viribus collectis nec torporis sui
tenebras quas contraxit de sordibus peccatorum suorum potest erumpere, nec
in eadem intentione diutius valet consistere. Heu me miserrime miserum ! Ita 1 5
quippe est ; non est simulatio, ita est. Quis ergo subveniet misero, qui nec
valet exhibere tribulati vocem nec dolentis mentem?
O magne PETRE, si clamor tribulationis meae non ascendit usque ad 18
te, respectus tuae pietatis descendat usque ad me. Dirumpat duritiam meam,
scindat tenebras meas, circumspiciat aerumnas meas. Respice, benigne pastor,
commissi tibi gregis ovem et miserare miserabiliter laborantem, et non quan- 21
turo sua mala exigunt, sed quantum permittunt orantem.
Ecce enim ante fidelem pastorem iacet et gemit morbida ovis, coram
domino pastoris et ovis. Fugitiva redit, erroris et inoboedientiae veniam petit. 24
Pio et medico pastori morsus luporum et scissuras vulnerum quae errando
Ad Or. IX: 3 pastor oviutn] Cf. Antiphonam ad Magnificat Vesper. I. festi s. PE-
TRI et PAULI. 3-4 princeps apostolorum] Cf. ibidem. 4 solvis] Cf. Matth.
16,19. 5 regnum caelorum] Cf. ibidem.
ad Or. IX (priua LXIV): 2 sic ACG Oratio om. PV PETRUM] APO-
STOLUM add. PDV sine inscriptione B 3 petre et benignissime A 6
tot — ditate om. A 12 concitare torpentem GL 13 torporis] corporis V
15 me om. GL miserrime om. A 16 simul.j dissimulatio P 21 gregis
tibi A 22 mala sua D exigunt] erigunt A 23 morbida] moribunda V
ORATIO 9 31
incurrit et ulcera quae longa incuria nutrivit revelat ; et misereri sibi, dum adhuc
27 spiritum trahit, plus miseriam suam coram misericorde pastore expandendo
quam obsecrando exorat.
Pastor bone PETRE, ne sis exoratu difficilis, ne avertas misericordes
30 oculos. Respice precor, ne abicias paenitentem, ne differas exaudire suppli-
cantem. Quia enim fastidivit salutifera pascua, languet defectu virium ; quia
indulsit pestiferis, torquetur attractu morborum. Adulta ulcera et illisa vulnera,
33 putrescendo peiorata, cito eam trahunt ad mortem. Lupi iam gustato eius
sanguine, expectantes abiciendam in insidiis latent. Inimicus eius »tamquam
leo rugiens circuit, quaerens« eam ut »devoret«. Pastor fidelis, converte ocu-
36 los tuos ad eam et recognosce tibi commissam. Si enim erravit, tamen do-
minum et pastorem non negavit. Inspice in faciem eius et adverte signum
domini tui et eius. Si sub tanto squalore non agnoscis faciem lotam et can-
39 didatam in fonte Christi : agnosce vocem confessionis sub nomine Christi, qui
ter interrogans, utrum eum amares, tibi ter confitenti dixit : » Pasce oves meas «.
Certe amator est ovis, qui ante commendationem sic discutit amorem pastoris.
42 En confiteris te amatorem eius, et haec confitetur se ovem eius. Cur ergo
spernis ovem, pastor eius? PETRE, pastor Christi, recollige ovem Christi.
Dominus tuus imposuit in humeros suos gaudens quaesitam et inventam ; ne
45 repellas redeuntem et supplicantem. Dominus emit eam sanguine suo nondum
natam ; pastor eius, ne vilipendas iam renatam et tam diligenter tibi com-
mendatam. Heu, quamdiu non sentiet se receptam, curatam, refocillatam !
48 O sancte PETRE, si te non movet nomen pastoris et ovis, moveat te
nomen apostoli, principis apostolorum, et nomen Christianae animae. Nempe
haec est ovis a me tibi oblata, anima mea baptismo Christi regenerata. Haec
51 vulnera quae dixi, haec ulcera, hae scissurae non sunt ovinae carnis, sed
sunt spiritus rationalis. Haec fames, hi defectus virium, hae tortiones non
sunt pecorini ventris, sed sunt humanae mentis. Hi lupi et hi leones non
34-35 ut devoret] Cf. 1 Petr. 5,8. 37-38 signum domini] Cf. Apoc. 9,4. 40
oves meas] Ioh. 21,17. 44 inventam] Cf. Luc. 15, 4 ss. 45 sanguine suo]
Cf. 1 Cor 6,20; 7,23; 1 Petr. 1,18 s. 49 principis apostolorum] Cf. supradictam
Antiphonam de festo.
28 exorat] orat G 29 exoratu] oratu P 35 circumit B 36 recognosce]
cognosce G 38 scalore P 42 haec] hic G 45 eam] in add- A 46 iam]
eam D 49 apostoli om. A animae Christianae TD 51 hae] hee V 52
hi] hii A V 53 sed sunt] sunt om. G hii bis A
32 ORATIO 9
sunt quadrupedes, sed daemones. Haec tanta mala paupertas est virtutum et 54
coacervata peccata.
Quia igitur nondum sentio me exauditum, urgentibus angustiis a princi-
pio repetam narrationem meam et multiplicabo orationem meam. Exponam 57
coram ianitore regni caelorum et principe apostolorum fidelem animam, mi-
seram sub regno peccatorum, ad regnum caelorum inhiantem, et ob hoc
PETRUM ianitorem regni caelorum et principem apostolorum invocantem. 60
Ecce ergo, misericors PETRE, coram te exhibeo animam meam nervis
virtutum dissolutam, catenis vitiorum ligatam, pondere peccatorum aggravatam,
delictorum sordibus foedatam, discissam vulneribus daemonum, putridam et 63
foetidam ulceribus criminum, his et aliis gravibus malis quae melius me vides
obrutam, oppressam, circumdatam, obvolutam, bonorum omnium relevamine
ut cernis destitutam. Ecce miseram animam et misericordem apostolum 66
PETRUM coram misericorde deo, qui apostolo PETRO misericordiam fecit,
praecepit et faciendi potestatem dedit. Ecce miseria et ecce misericordia :
misericordia dei et PETRI apostoli eius, miseria animae deum confitentis et 69
deum et PETRUM vocantis. Ergo miseria premet diutius animam ad deum
et PETRUM respicientem, et videbit hoc misericordia dei et PETRI?
O deus et tu maior apostolorum eius : quae est haec miseriae meae 72
immanitas, si non potest adversus eam misericordiae vestrae immensitas? Aut
si potest sed non vult : quae est haec enormitas culparum mearum, quae ex-
cedit multitudinem miserationum vestrarum ? An quia cuncta quae peccavi 75
non confiteor? En cuncta quae scitis me peccasse, vera esse confiteor. An
quia nec sufficienter paenitendo nec malis bona rependendo satisfacio? Utique
sic est, fateor, sed haec est ipsa miseria qua torqueor. Ergo quo plus coartat 78
miseria, plus lenta erit misericordia ? O inauditum verbum a misericorde in
supplicantem !
Sed intelligo, iuste deus, intelligo quid respondeas animae meae. Me- 81
rito patitur quod sponte subiit, et digne non exauditur quae non oboedivit.
Heu desperationis amaritudo! Agnosco certe, agnosco hanc esse sententiam
58 coram ianitore regni caelorum] Cf. Hymnum ad Vesperas eiusdem festi : Ianitor
caeli (cf. Matth. 16,19). 59 sub regno peccatorum] Cf. Rom. 5,21.
65 revelamine P revelatione A 67 fecit] facere GL 70 vocantis] invocan-
tis CV 71 respicientis GL 72 O] tu add. G 75 quia] peccata add. A
76 vera esse om. GL
ORATIO 9-10 33
84 iustitiae, non misericordiae. Quis vocavit iustitiam in causam meam? Cum
misericordia mihi sermo erat, non cum ea. Panem misericordiae mendicat a
te, deus, in tribulatione aerumnosa anima mea : cur lapide iustitiae perstringis
87 ossa eius? Misericordia tua, misericors deus, per merita et intercessionem
beati PETRI, dilecti apostoli tui, acceleret et eruat eam, dimittendo pec-
cata eius. Sancte PETRE, princeps apostolorum, per misericordiam tibi fac-
90 tam et potestatem tibi datam : solve vincula eius, sana vulnera eius. Libera
eam de miseria regni peccatorum et introduc eam in beatitudinem regni cae-
lorum, ut tecum gaudens, gratias agens Iaudet deum in saecula saeculorum,
93 amen.
X.
Oratio ad sanctum PAULUM.
3 Oancte PAULE, tu magne PAULE; tu ille, qui unus ex magnis apo-
stolis dei omnes alios tempore sequens, labore et efficacia praecessisti in agri-
cultura dei ; tu qui adhuc mortalitate gravis raptus es usque »ad tertium cae-
6 lum«, et »raptus in paradisum« audisti »quae non licet homini loqui« ; tu inter
Christianos non solum »tamquam nutrix« fovens »filios suos«, sed et solli-
citudine mirabilis affectus iterum parturiens filios tuos ; tu, inquam, »omnibus
9 omnia factus«, »ut omnes« lucrifaceres : ad te, domine, ad te his et aliis multis
dictis et factis mundo cognitum apud deum esse magnae potestatis et erga
homines immensae pietatis, ad te venit unus certe nimis peccator, unus nimis
12accusatus apud potentem et districtum iudicem deum.
Non uno, non paucis, sed innumeris criminibus. Non solum parvis, sed
et immensis. Non dubiis, sed certis. Non brevi accusatione, sed tam longa
85 Panem] Cf. Luc. 11,11. 86 lapide] Cf. ibidem. 88 acceleret et eruat eam]
Cf. Ps. 30,3. 92 Iaudet — in saec. saec.] Cf. Ps. 83,5. Ad Or. X : 4
sequens] Cf. 1 Cor. 15,8. labore] Cf. ibidem, v. 10. 4-5 in agricultura dei]
Cf. ibidem, 3, 9. 5-6 caelum] Cf. 2 Cor. 12,2. 6 loqui] Cf. ibidem, v. 4.
7 filios suos] Cf. 1 Thess. 2, 7. 8 filios tuos] Cf. Gal. 4,19. 8-9 lucrifa-
ceres] Cf. 1 Cor. 9,22.
86 aerumn. an. mea in tribul. G 88 eruet P (in A V prius sic) ad Or. X
(prius LXV): hanc Orationem om. A 2 sic TDCG Oratio om. PV sine
inscriptione B 8 tuos om. V 9 hiis G 14 sed certis] sed et certis DG
34 ORATIO 10
quam longa est vita eius. Non uno accusatore, sed tot quot sciunt delicta 15
eius. Nam ipse iudex est districtus accusator meus, et ego sum manifestus
peccator eius. Omnes etiam spiritus boni et mali coram deo accusant me
cum eo. Boni, quia deo debent aequitatem ; mali, quia meam servant ini- 18
quitatem. Boni, quia testantur veritatem quam considerant ; mali, quia
quaerunt poenam meam quam desiderant. Ipsi quoque iudicant in hoc meam
nequitiam, quia sciunt me debere damnari secundum iustitiam. Heu, quot 21
iudices, quot accusatores super unum miserum ! Quam graves super imbe-
cillem, quam districti super manifestum ! Heu, quem habebit excusantem,
qui deum habet accusantem ? Quis vel unus erit intercessor eius, si omnes 24
sunt accusatores et iudices eius?
Sed et ego ipse conscientia cogente sum accusator et iudex meus. Fa-
teor enim me nimium deliquisse et ideo gravem damnationem meruisse. O, 27
ipsa etiam irrarionalia et insensibilia, si non sum insensibilis, me confundunt.
Intelligo enim coram omni creatura me debere erubescere, quia in illum pec-
cavi, qui tam potens est ut posset, et tam bonus ut vellet eam facere. Con- 30
fundor et a me ipso, quia et ego factus sum ab ipso. Vae, unde tot et
tanta mala irruunt, quae sic miserum istum obruunt?
Peccata mea mala, de vobis in me fluunt haec omnia mala. Vos 33
attrahitis accusatores, vos removetis excusatores. Vos damnatorem adducitis,
vos intercessorem excluditis. Vos provocatis ultorem, vos avertitis indultorem.
Vos illectum vestrum inducitis in timorem et confusionem, vos ab illo ab- 36
sciditis spem et consolationem. Vos in aeternum interitum impellitis, vos auxi-
lium omne repellitis. Et ut miserius sit quidquid mihi misere facitis: hoc in-
super ad cumulandam miseriam additis, ut cum vere res ita sit, sic mihi sit, 39
quasi non ita sit.
Sic enim esse veritas ostendit, et tamen affectus non sentit. Sic ratio
docet, et cor non dolet. Sic video quia est, et heu, nequeo liquefieri totus 42
in lacrimas, quia sic est. Si hoc possem, forsitan sperarem, sperando orarem,
orando impetrarem. Cum vero sensus et dolor in me secundum aerumnas
meas non sit : qualiter sperabo, quomodo sine spe orabo, quid sine oratione 45
impetrabo ?
16 sum om. V 17 Omnis G coram deo] deo om. G 20 in hoc iudi-
cant G 21 damnari debere D debere om. G 27 nimium] nimis G 31
unde] inde {ex unde corr.) G 39 ita] ista V 41 esse om. V 42 quia]
ita add. D
ORATIO 10 35
lnfelix homuncio, ad quid devenit oratio tua, quo evanuit spes et fi-
48 ducia tua ? Inceperam orare cum fiducia temeritatis, et occurrit desperatio
ex intellectu veritatis, et deficit oratio ex desperatione alicuius erga me pie-
tatis. Si enim quidquid est iuste contra me est : cuius pietatis mecum est ?
51 Si omnia quae sunt recte mihi sunt adversa : cuius miseratio erit ad me
conversa ? Si creator et creatura merito me despicit : cuius aspectus me re-
spicit? Miser peccator, si sic est, nihil tibi remanet nisi a spe torpere et
54 ab oratione tacere, et sic semper in miseria tua iacere. Utique qui te sponte
fecisti miserum, iuste necesse est semper te esse miserum.
Utique misera delicta, sic redditis vestra promissa. Dum attrahitis, dulcia
57 promittitis ; cum pertrahitis, possessum vestrum amaritudine perfunditis. Dum
suadetis, unguitis ; postquam persuadetis, usque ad mortem animae pungitis.
Dum vocatis in foveam vestram, quasi facilem reditum per paenitentiae do-
60 Iorem monstratis ; cum vero praecipitatis, praecipitatum obruitis, obrutum ob-
caecatis, occaecatum obduratis, obdurato omnem exitum obturatis ; et sic mi-
serum vestrum deceptum, captivatum, Iigatum facitis desperare, tacere et
63 insensibilem velut perditum dei et oblitum dei iacere, donec illum vendatis
mercatoribus inferni, qui merces suas comportant in Iacum mortis. Hoc totum
de me fecistis, haec omnia expertus sum, nisi quia nondum mercatoribus
66 illis traditus sum. Quod tamen et ego expecto misere timendo, et illi prae-
stolantur maligne gaudendo. Heu, quam malum est sic desperare, sic tacere !
Et heu, quam vanum est sine spe clamare, sine spe conari !
69 Deus, cuius bonitas non exhauritur, cuius misericordia non exinanitur,
cuius scientia non deficit, cuius potestas quod vult efficit: unde potero re-
spirare, qui sic ob peccata mea cogor desperare? Nam etsi irascaris pec-
72 cantibus, soles tamen, benigne domine, dare consilium petentibus. Doce me,
domine, unde debeam sperare, ut possim orare. Orare namque te volo, sed nec
scio propter ignorantiam meam nec possum propter duritiam meam, et pro-
75 hibeor desperatione propter iniquitatem meam. Quaero aliquid quod me ex-
cuset, et nihil est quod me non accuset. Quaero qui oret pro me, et in-
venio quidquid est esse contra me. Quaero qui miseri misereatur, et omne
78 quod est misero adversatur.
47 Infelix] sine dioisione CG 52 me merito P 55 te esse semper T 58
suadetis] persuadetis D ungitis DC persuadetis] persuasentis G (ab aliera manu)
60-61 occecatis (jbis) PB excec. bis G ; primo loco L 61 obturatis] opturatis P
63 et oblitum dei om. V 72 petentibus DG 73-74 nec scio] nescio CG
76 non me D 78 misero] mihi G
36 ORATIO 10
IESU, bone domine, cur de caelo venisti, quid in mundo fecisti, ad
quid te morti dedisti, nisi ut peccatores salvares? Sancte PAULE, quid aliud
mundum perambulando docuisti? Ad hanc fidem ipse et apostoli eius ettuei
maxime nos peccatores invitatis, hoc solum tutum refugium nobis monstratis.
Quomodo ergo non sperabo, si hoc credo et in hac fide peto? Aut quo-
modo me frustrabitur spes ista, si de qua nascitur non me fallit fides ista ? 84
IESU, deus, et tu, apostole eius, huic fidei peccator me vestro monitu
credo, in hanc me iacto, immo iam olim iactavi. Hac indutus accessi vos
oraturus. In hac peto, in hac quaero, in hac pulso, ut peccatori misereamini, 87
tu parcendo, tu intercedendo ; tu salvando, tu orando. Hac fide coram vobis
me obvolvo, ut possim latere inquisitores et exactores peccatorum meorum,
et tui, deus, districti iudicii percussionem. Hanc petit vestro consilio pecca- 90
tor absconsionem ; obsecro ne prodatur iudicio vestro ad damnationem.
oed heu, ecce occurrit et aliud grave malum. Sperabam me per fidem
spem obtinere, et ecce video nec fidem me tenere. Putabam me in hac fide 93
esse obvolutum, et cognosco me ab illa exutum. Confidebam me in illa latitare,
et sentio me ab illa exulare. »Fides« enim »sine operibus mortua est« ;
fides vero mortua fides non est. Qui ergo mortuam fidem habet, fidem non 96
habet. Vae, foecunditas malorum operum prohibebat me spem habere, et
sterilitas bonorum operum probat me fide carere. Vae mala agenti, vae bona
negligenti ! Sicut enim necesse est in malis operibus deo displicere, ita im- 99
possibile est sine fide, quae sine bonis operibus nulla est, deo placere.
Immo si »iustus ex fide vivit« : qui fidem non habet, mortuus est. Sed
si sterilis bonorum mortuus est: fertilis malorum quam magis mortuus est? 102
Nam si »arbor quae non facit fructum bonum«, exciditur ut arida: quae
facit fructum malum, utique eradicatur ut noxia. Mors haec non carnis est,
sed animae. Quam magis et quam peius moritur qui hac morte moritur, 105
80 salvares] Cf. Matth. 9,13. 87 pulso] Cf. ibid., 7,8. 95 mortua est]
Iac. 2,20,26. 101 vivit] Rom. 1,17. 103 exciditur] Cf. Matth. 3,10; 7,19.
80 morti te V 81 hanc] hae V 92 malum grave V 94 ab illa] esse
add. GL Confidebam] Considerabam G me om. T 96 vero] enim D 97
spem om. P 101-102 Sed si — magis mortuus est om. D 102 quam] quan-
to G 104 fructum om. P eradicabitur V
Recensio prior: 105 animae] Quam mala et detestabilis mors ista morsl
add. T
ORATIO 10 37
quam qui carnis morte moritur ! Omnis enim humana mortua caro aliquando
resurgit, sed non omnis anima mortua resurgit. Et magis perimit mors illa
108quae aufert vitam forsitan numquam reversuram, quam quae tollit vitam ex
necessitate quandoque redituram. Et peius moritur qui perdit vitam iustitiae,
per quod perdit beatam vitam, quam qui amittit istam miseram vitam. De-
1 1 1 nique valde magis et miserius interit qui dimittit vitam, quae servata et amis-
sam corporis vitam meliorem restituit, et sine qua expedit nec natum esse :
quam qui deserit illam, sine qua nihil prohibet animam beatam esse. Hac
1l4misera vita vivo, et ab hac beata vita mortuus sum. In eo vivo quod de
me vilius est, in eo mortuus sum quod melius est. PIus ergo mortuus sum
quam vivus, et deterius mortuus sum quam carne moriturus sum. Non enim
1 1 7 mors illa mala mihi erit, nisi quia ista iam praecedit.
Oancte PAULE, veni ad te ut peccator reconciliandus, et ecce inven-
tus sum coram te mortuus resuscitandus. Veni ut reus opus habens interces-
120 sore, et inventus sum male mortuus indigens resuscitatore. Ut miser veni, et
miserrimum me inveni. Accessi velut vivus accusatus, et ecce coram te sum
mortuus damnatus. Nam etsi nondum sum traditus morti torquenti, iam tamen
123 dimissus sum morti illam attrahenti. Nam licet nondum sim detrusus in car-
cerem tormentorum, tamen iam sum conclusus in fovea peccatorum. Quamvis
enim non sim adhuc in inferno sepultus, iam sum tamen ut sepeliendus de-
126 lictis obvolutus.
Hoc erat certe quod orare nec poteram nec sciebam. Hoc erat vere,
quia me omni rei execrabilem intelligebam et velut insensibilis non dolebam.
129 Intelligebam per naturae rationalitatem, non sentiebam per mortis insensibili-
tatem. Vere mortuus eram et mortuus veni, et ideo me mortuum inveni.
O deus, quis orabit pro mortuo isto ? Sancte PAULE, tibi attuli eum r
132 ne avertaris eum ; ora pro eo. Domine, HELIAS et HELISAEUS ut mor-
tuos suscitarent, mortuis se iunxerunt et membra membris, viva mortuis coap-
taverunt. Domine, vivi mortuos attactos vivificaverunt, et mortui vivis nil
124 tormentorum] Cf. Luc. 16,28. 125 sepultus] Cf. ibidem, v. 22. 133-
134 coaptaveruntj Cf. 3 Reg. 17,21 ; 4 Reg. 4, 34.
106 morte carnis T 117 praecedat G 122 sum traditus] sum morti traditus G
128 omni rei me execr. GL 131 O om. G attuli] obtuli G 133 resusci-
tarent GL 134 nil] nihil G
38 ORATIO 10
nisi gloriam intulerunt. Domine, tu quoque dicis te ipsum »omnibus omnia 135
factum«, »ut omnes« lucrifacias. Amice dei, exempla aliorum me faciunt prae-
sumere, dicta tua me hortantur confidere. Dicam ergo, domine, dicam : Domine,
domine, descende ad mortuum istum, expande te super mortuum istum, fac 138
te non mortuum, sed tamquam mortuum istum. Calefaciat confotus tuae com-
passionis attactu mortuus iste ; revivat tuae potestatis effectu mortuus iste,
ut vivus glorificet deum et te mortuus iste. 141
Domine, non es impotens hunc mortuum suscitare, quia teste deo suf-
ficit tibi gratia dei. Nam si in terra degenti tibi suffecit: utique in caelo
manenti non defecit. Cur, domine, diutius iacebit oblatus tibi mortuus sine 144
vita, cum deus testetur tuam potentiam et tu testeris ipse tuam pietatem?
Domine deus, tu dicis PAULO: »Sufficit tibi gratia mea«; sancte PAULE,
tu dicis nobis: »Omnibus omnia sum factus«: et eccc verborum vestrorum 147
effectum expectat mortuus hac spe vobis allatus. Vos dicitis, et mortuus
audiens sperat ; vos promittitis, et mortuus orans expectat. Vos dicitis, et
a vobis est prolatum ; obsecro, sentiam effectu quod mundus gaudet per vos 1 50
esse propalatum. Si a vobis dictum non negatis, cur poscenti effectum de-
negatis? Aut cui securius mortuus resuscitandus portatur, si vobis oblatus a
vobis mortuus reportatur? Quo illum mittitis, si sic eum dimittitis? Quo ibit, 153
si a vobis abibitP O deus, quis resuscitat, si deus non resuscitat? A quo
speratur, si a deo desperatur? A quo amissa vita recipitur, nisi a quo prius
accipitur? Sancte PAULE, quis indigenti et dolenti pius erit, si ille qui cum 1 56
infirmantibus infirmari se promittit durus erit? Quis orare pro misero digna-
tur, si ille qui se omnibus omnia factum publicat dedignatur? Aut quis vel
auditur, si ille cui gratia dei sufficit non exauditur? An illi pietas vel po- 159
testas deficit, cui gratia dei sufficit?
O vos ambo, quid vos movet, si haec non movent? Unde assumam
nisi de vobis, quod ad excitandam misericordiam vestram obtendam vobis? 162
135-136 Iucrifacias] Cf. 1 Cor. 9, 22. 137-138 super morruum istum] Cf. 3 Reg.
17,21. 142-143 gratia dei] Cf. 2 Cor. 12,9. 1 46 gratia mea] Ibidem. 147
factus] Cor. 9,22 (Vulg. : factus sum). 156-157 infirman] Cf. 2 Cor. 11,29.
158 factum] Cf. 1 Cor. 9.22. 159 sufficit] Cf. 2 Cor. 12,9.
136 lucrifaceres G (in ras.) 138-139 fac te — istum om. V 143 suffecit]
sufficit GL 144 deficit GL Cur] ergo add. CGL 143 ablatus P 151
propalatum] prolatum V 153 eum sic T 154 si deus] te add. V non
suscitat V 158 factum om. G 162 de vobis] a vobis CV
ORATIO 10 39
Mortua anima, quid obtendet de se, nisi quia peccatrix et misera est? Pae-
nitens tamen et dolens orat.
165 O si ille qui de caelo venit vocare peccatores in paenitentiam, et ille
qui post eum ad hoc ipsum plus omnibus laboravit, si ideo contemnent pae-
nitentem animam, quia peccatrix est ; si ille qui de sinu patris exivit portare
l68dolores nostros, et ille qui se cum infirmantibus dicit infirmari, si idcirco
despicient dolentem, quia misera est; si ille qui ut mortuas animas suscitaret
mortuum se fecit, et ille" qui se omnibus omnia factum perhibet, si ob hoc
171 reicient orantem, quia mortua est! Non ita, deus, non ita sit; absit, non ita
sit. Si ita est, periit compassio ; si sic est, mortua est miseratio.
Anima proiecta et reiecta, cum peccasti proiecta, cum supplicas reiecta,
1 74 quo te convertes ? Converte te ad importunitatem. Importunum dolentem
quaerunt, pertinacem miserum volunt, incessantem lugentem amant. Quaere
ergo adhuc in eis, quod infatigabilis obicias eis.
177 O sancte PAULE, ubi est illa nominata nutrix fidelium.^fovens filios
suos? Quae est illa affectuosa mater, quae se ubique praedicat filios suos
iterum parturire? Dulcis nutrix, dulcis mater, quos filios parturis aut nutris,
180 nisi quos in fide Christi docendo gignis et erudis? Aut quis Christianus post
te doctrina tua non est in fide natus et confirmatus? Nam etsi benedicta
fides ista ab aliis quoque apostolis nobis nata sit et nutrita : utique magis a
183 te, quia plus omnibus in hoc laborasti et effecisti. Cum ergo illi sint nobis
matres, tu magis nostra mater.
Ergo sancte PAULE, filius tuus est mortuus iste. Mater, mortuus iste
186 certe filius tuus est. Dulcis mater, recognosce filium tuum ex voce confes-
sionis; recognoscat ille matrem suam ex affectu compassionis. Recognosce fi-
165 in paenitentiam] Cf. Luc. 5,32. 166 laboravit] Cf. 1 Cor. 15,10. 167
de sinu patris] Cf. Ioh. 1,18. 167-168 dolores nostros] Cf. Is. 53,4. 168 in-
firmari] Cf. 2 Cor. 11,29. 170factum] Cf. 1 Cor. 9,22. 177-178 filios suos]
Cf. 1 Thess. 2,7. 178-179 parturire] Cf. Gal. 4,19. 183 laborasti] Cf. 1
Cor. 15,10. 186-187 ex voce confess.] Cf. Ps. 41,5.
166 contemnet GL 168 cum inf. dicit se G 169 animas mortuas G 171
reiciunt T ita1 om. T 182 nobis apostolis PC 183 quia] qui V et om. P
186 est filius tuus G
Recensio prior: 179 filios] filiolos T
40 ORATIO 10
lium ex confessione Christianitatis ; recognoscat ille matrem ex dulcedine pie-
tatis. Offer, mater, tu quae iterum parturis filios tuos, offer mortuum filium 189
tuum iterum resuscitandum illi, qui morte sua resuscitavit servos suos. Offer,
mater, illi qui morte sua indebita revocavit reos suos a morte debita, offer
illi filium tuum, ut revocet ei vitam perditam. Per baptismum enim eductus 192
a morte, per sterilitatem et pravitatem reductus est in mortem. Mater famosi
affectus, sentiat filius tuus viscera maternae pietatis. Exhibe eum iili, qui te
resuscitavit et viventem servavit. Ora eum pro filio tuo, quia servus eius est. 195
Ora eum pro servo suo, quia filius tuus est.
Sed et tu IESU, bone domine, nonne et tu mater? An non est ma-
ter, qui tamquam gallina congregat sub alas pullos suos? Vere, domine, et 198
tu mater. Nam et quod alii parturierunt et pepererunt, a te acceperunt. Tu
prius illos et quod pepererunt parturiendo mortuus es et moriendo peperisti.
Nam nisi parturisses, mortem non sustinuisses ; et nisi mortuus esses, non 201
peperisses. Desiderio enim gignendi filios ad vitam mortem gustasti, et mo-
riens genuisti. Tu per te, illi iussi et adiuti a te. Tu ut auctor, illi ut mi-
nistri. Ergo tu, domine deus, magis mater. 204
Ambo ergo matres. Nam etsi patres, tamen et matres. Vos enim ef-
fecistis, tu per te, tu per illum, ut nati ad mortem renasceremur ad vitam.
Patres igitur estis per effectum, matres per affectum. Patres per auctoritatem, 207
matres per benignitatem. Patres per tuitionem, matres per miserationem. Ergo
et tu mater, et tu mater. Etsi quantitate affectus impares, in qualitate tamen
non dissimiles. Quamvis magnitudinem benignitatis non coaequantes, voluntate 210
tamen concordantes. Licet plenitudine miserationis non convenientes, intentione
tamen non disconvenientes.
Cur taceam quod dicitis? Ad quid celo quod proditis? Quare abscondo 213
quod facitis? Matres vos divulgatis, filium me fateor. Gratias ago, filium me
genuistis, cum Christianum me fecistis. Tu per te ipsum, et tu per eundem
ipsum. Tu per doctrinam a te factam, et tu per doctrinam tibi inspiratam. 216
Tu per gratiam a te mihi concessam, et tu per gratiam ab illo acceptam.
189 filios tuos] Cf. I Thess. 2,7. 198 pullos suos] Cf. Matth. 23,37. 202
mortem gustasti] Cf. Hebr. 2,9. 206 renasceremur] Cf. Ioh. 3,3-5. 216 ins-
piratam] Cf. 1 Cor. 7,40.
192 ei] illi G enim om. D 197 Sed tu et D domine om. V 200 quod]
quos V 204 domine deus tu G 205 tamen] inde G 206 renasceren-
tur D 209 tamen om. GL 210 coaequantes om. D 212 disconveni-
entes] discordantes G 213 caelo CB 215 me Christianum D; me om. TG
ORATIO 10 41
PAULE mater, et te ipse genuit. Pone ergo mortuum filium tuum ante
2l9pedes Christi, matris tuae, quia filius eius est. Immo iacta illum in sinum
pietatis eius, quia plus ipse mater est. Ora ut resuscitet mortuum filium,
non tam tuum quam suum. Ora pro filio tuo, quia mater es, ut vivificet
222 filium suum, quia mater est. Fac, mater animae meae, quod faceret mater
carnis meae. Utique si speraret, oraret quantum posset, nec cessaret, donec
impetraret si posset. Certe si vis, non potes desperare ; et si oras, potes im-
225 petrare. Insta ergo ut anima mortua, quam tu vivam peperisti, vitae restitu-
atur, nec cesses, donec tibi viva reddatur.
1 u quoque, anima, mortua per te ipsam, curre sub alas IESU matris
228 tuae et conquerere sub pennis eius dolores tuos. Postula ut plagas tuas con-
foveat, et ut confotis vita redeat.
Christe mater, qui congregas sub alas pullos tUos, mortuus hic pullus
231 tuus subicit se sub alas tuas. Nam lenitate tua exterriti confortantur, odore
tuo desperantes reformantur. Calor tuus mortuos vivificat, attactus tuus pec-
catores iustificat. Agnosce, mater, filium tuum mortuum vel per signum crucis
234 tuae et per vocem confessionis tuae. Refove pullum tuum, resuscita mortuum
tuum, iustifica peccatorem tuum. Exterritus tuus a te consoletur ; a se de-
sperans a te confortetur et in integram et inseparabilem gratiam tuam per
237 te reformetur. A te namque fluit consolatio miserorum, qui sis benedictus in
saecula saeculorum, amen.
227 sub alas] Cf. Matth. 23,37. 228 sub pennis eius] Cf. Ps. 90.4. 230 pul-
los tuos] Cf. Matth. 23,37. 234 confessionis tuae] Cf. Ps. 41,5. 237-238
qui — amen] Cf. Rom. 1 ,25.
221 quia] qui T 221-222 filium suum (tuum L) vivificet GL 225 mortua
anima G 236 et in] in om. D 237 fluit] fuit GL
42 ORATIO I I
XI.
Oratio ad sanctum IOHANNEM Evangelistam
hominis timentis damnari. 3
Oancte et beate IOHANNES, altissime evangelistarum dei, dilectissime
apostolorum dei, tu sic praecipue dilecte deo inter tam praecipue dilectos
eius, ut supereminens dilectio sit tibi proprium signum inter eos ; tu ille 6
IOHANNES, cui familiare fuit recumbere supra illud gloriosum pectns altis-
simi ; tu quem deus substituit matri suae filium pro se, cum corporaliter eam
moriendo desereret : ad te, o beate, tam amice, tam amate dei, ad te exorandum 9
accedit homuncio iste reus dei, ut per tam dilectum intercessorem vitet immi-
nentem sibi iram dei. Cogit namque, domine, criminosum sua necessitas quae-
rere interventorem, et occurrit ei illa tua famosa familiaritas apud illum quem 12
timet ultorem. Certus igitur, domine, per eandem familiaritatem de potestate
tua, quoniam apud deum quod voles efficies, et sperans de pietate tua
— quia miserum in angustiis ad te clamantem non despicies — : ad te me 15
converto, quamvis tepido, toto tamen affectu mentis meae, et potentem illam
tuam interventionem praesumo precari peccatrici animae meae, ut per te re-
trahatur a tormentis, ad quae illam pertrahunt multimodae iniquitates meae. 18
Sed heu me miserum, quam contrarie promittunt mihi mea delicta ! Ecce
enim dum conor confortari per tuam apud deum familiaritatem, plus cogor
per eandem deterreri propter meam contra deum pravitatem. Etenim, o di- 21
lecte dei, cum peccavi in dilectorem tuum, certus sum meruisse me odium
quoque tuum. O reatus immoderatus, reatus contra deum, qui non solum
ipsum offendit, sed et illos qui intercedere possunt apud eum ! Verum enim 24
est quia criminosus dei digne odiosus est amicis dei. Nec solum amicis eius,
sed certe et sibimet et omni creaturae eius.
Ad Or. XI: 7 peC.us] Cf. Ioh. 13,25; 21,20. 8 filium] Cf. ibid. 19,26.
ad Or. XI (prius LXVII): 2-3 sic T Oratio om. PCV hominis tlmentis
damnari] om. AG pro indulgentia peccatorum D sine inscriplior.e B 5 in-
ter] ln GL 7 super DV 9 tam amice] tam om. A 10 iste homuncio
GL 11 domine om. GL 12 tua illa GL 19 contrariae AP mihi pro-
mittunt ADC delicta mea GL 24 apud eum] apud deum GL
ORATIO II 43
n Peccata, peccata, quomodo plus horretis plus considerata ! Vos namque,
vos unde abducitis, quo perducitis miserum homunculum quem seducitis ?
Unde cadit, quo praecipitatur infelix anima quae vos sequitur? Quid perdit,
30 inquam, quid adquirit aerumnosa illa, quae ab amore dei, quem potuit te-
nere per innocentiam, detruditur in horrorem dei et omnium creaturarum
eius per vestram malitiam?
33 Si ergo peccata sic universalem execrationem contrahunt illi quem a deo
abstrahunt : ubi se abscondet, cui se ostendet homuncio circumferens sarcinam
peccatorum suorum, quam ipse deponere non potest, horrens et foetens vul-
36 neribus et ulceribus delictorum suorum, quae ipse sanare non potest ? Talis
accedit, dilecte dei IOHANNES, talis accedit coram te anima mea ; immo
haec est, haec est misera mea, quae se amicam saeculi huius faciens et pec-
39 catorum numerositate se obruens, inimicam dei se constituit.
Heu nomen execrandum omni rei, nomen inimici dei ! Heu, quam ini-
que a me attractum, quam iuste mihi imputatum ! Angustiae : convincit me
42 inimicum dei rei veritas, et prohibet confiteri horroris immanitas. Angustiae :
deum et omnia provocavi ad ulciscendum, et nihil mihi reservavi inoffensum ad
intercedendum. Maerores, dolores, gemitus, rugitus: ubi adestis, si hic deestis?
45 Ubi fervetis, si hic tepetis ? Dirumpite torquendo compagem meam, consu-
mite urendo interiora mea, tumultuamini in praecordiis meis, si qua forte
misericordia respiciat miseriam meam. O vos misericordes amici dei, misere-
48 mini tam indigenti per illam misericordiam, quam vobis fecit deus. Succurrite,
ne me obvolvat ira dei cum inimicis eius. Nolo, detestor, execror esse vel
dici inimicus eius, licet confitear me peccatorem eius. Succurrite vel aliquis.
51 Tu ille discipule quem diligebat IESUS, si agnoscis signum tuum, rogo
te per hanc ipsam dilectionem : agnoscam in tanta necessitate auxilium tuum.
34 circumferens] Cf. 2 Cor. 4,10; cf. etiam AUGUSTINUS, Confessiones, lib. I,
c. 1 (CSEL XXXIII, p. 1 ; PL 32,660 s.): laudare te vult... homo circumferens
mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui. 51 et 53 quem diligebat
IESUS] Cf. Ioh. 19,26; 21,7,20.
28 unde] nos aid. A homunc. miserum A 29 sequitur?]? om. T 30 adquirit]
quaerit A 30-31 tenere potuit A 32 malitiam ?] ? om. T 38 haec est secun-
do om. A misera] miseria GL huius saeculi G 38-39 peccatorum] suorum
add. D 41-42 Angustiae — immanitas om. A 45 Ubi] ubi (in marg.) T
tepetis] torpetis G Disrumpite ACG meam] et add. GL 50 inimicus eius]
inim. dei G 52 hanc om. A
44 ORATIO 11
IOHANNES, IOHANNES, si tu es discipulus ille quem diligebat IESUS,
precor te per hoc ipsum : sim ego per te peccator ille cui indulgeat IESUS. 54
Si tibi gloriosum pectus illud fuit familiare reclinatorium, rogo sit idem mihi
per te salutare propitiatorium. Fateor, domine mi, dilecte dei, quia iuste tu
quoque iratus es in deum dilectorem tuum peccanti, sed certe solet dominus 57"
per amicum pacari servo supplicanti. Ergo o beate IOHANNES, qui tanta
dilectione praeditus es apud deum, te obsecrat reus servus eius, ut recon-
cilies eum. Non est, dilecte dei, non est contra dei dilectionem, si subvenis 60
reo eius, non defendendo sed per intercessionem. Non obtendo iniquitatis
meae defensionem nec opto defendentem, sed prodo confessionem et quaero
intervenientem. Amice dei, ne deputes illum dei vel tuum esse inimicum, qui 63
quantum potest amando credit et confitetur deum tuum esse amicum. Si credo,
si confiteor, si volo amare tibi concessum tantum amorem dei, rogo te per
hanc tibi datam gratiam : averte a me mihi debitum odium dei. Fac, do- 66
mine, propter ipsum amatorem tuum, fac, quia sum opus eius et servus et
Tedemprus eius. Fac ergo propter eum apud eum, ne perdat quod fecit, ne
perimat quod redemit. Fac, sicut vere diligis opus eius et confessionem bene- 69
dicti nominis eius.
IESU, cui inique peccavi, domine, quem nequiter contempsi, omnipo-
tens, cuius iram superbe irritavi, dilector IOHANNIS, beati apostoli tui, ad 72
ipsum te fugit territus reus tuus. Peccator tuus, offensor tuus, quantumcum-
que scelerosus, quantumcumque flagitiosus, obtendit nomen dilecti tui inter se
et imminentem sententiam iusti iudicii tui. Per illam beatam dilectionem parce 75
quaerenti eius tuitionem. Domine, pro cuius nomine misereris peccatoris tui,
si damnas orantem per nomen dilecti tui? Domine, sub quo tegmine pro-
tegitur, si sub nomine dilecti tui percutitur ? Ubi est refugium, si sub dilecto 78
tuo est periculum ? Non sentiat, domine, non sentiat odium tuum qui fugit
ad dilectum tuum. Domine, domine, non plus valeat mea nequitia ad dam-
nationem, quam eius gratia ad miserationem. Bone, bone, non plus possit 8r
odium mei ad perdendum opus quod fecisti, quam eius dilectio ad parcen-
55 reclinatorium] Cf. Ioh. 13,25; 21,20. 67 opus eius] Cf. Iob 10,3. 77-
78 protegitur] Cf. Eccli. 14,27.
53 ille otn. GL 58 placari P o beate] o om. D 59 obsecro P 60
dilecte dei] dei dilecte G dei dilectionem] dei om. PGL 61 eius reo A per
intercessionem] intercedendo A optendo G 63 esse om. G 72 beati om. CV
75 iudicii] dei add. A 77 quo] cuius G
ORATIO 11-12 45
dum servo quem redemisti. Benignissime, qui »nihil odisti eorum quae feci-
84sti«, ecce quem fecisti et refecisti. Cur ergo damnabis, domine, se accu-
santem, te invocantem, si non odisti? Fac ergo, bone domine, propter illum
quem inter discipulos tuos familiarius dilexisti, ne sis mihi damnator, quia tu
87 solus es salvator : benedictus tu in saecula, amen.
XII.
Oratio alia
3 pro impetranda dilectione dei et proximi.
Sancte IOHANNES, tu ille IOHANNES, unus de magnis apostolis dei,
de magms principibus regni dei, unus, inquam, ditissimorum dilectione qua
6 diligit et qua diligitur deus, et ditissimus eorum dilectione qua diligit deus :
ecce o opulente tam beatis divitiis et dives tam beata opulentia, ecce ae-
rumnosa sed Christiana anima, pauper et inops harum divitiarum quibus sic
9 opulenter abundas : esuriens accedit ad ostium clementiae tuae, suppliciter
mendicans eleemosinam opulentiae tuae ; quatenus ex eo quod tibi et multis
sine diminutione sufficere potest, saltem illi tantum impertiaris, unde ipsa vel
12 vivere possit. Porrige igitur, dives amice dei, porrige animae pauperis servi
dilectoris tui dei de illa opulenta cella mentis tuae hanc tibi parvam mihi
magnam, tibi facilem mihi vitalem eleemosinam, ut dominus meus, cui pla-
1 5 cuit ad multos ditandos te ditare, dignetur eam propter te vel ad vitam
tuendam refocillare. Pauper certe est, domine mi, dilecte domini nostri, pauper
est anima mea - quod cogor et erubesco confiteri - utriusque dilectionis dei,
1 8 quia valde infra quam debet diligit deum et multo minus quam eget diligi-
83-84 quae fecisti] Sap. 1 1,25. Ad Or. XII : 8 pauper et inops] Cf. Ps. 36,14;
71,13; 73,21.
84 refecisti] redemisti GL 85 bone om. GL 86 damnator mihi GL 87 tu om. P
ad Or. XII (prius LXVIII); Oratio deest in A 2-3 sic T ITEM AD
EUNDEM PRO IMPETR. DIL. DEI P ALIA ORATIO AD S. IOH. APO-
STOLUM ET EVANG. D ITEM AD S. IOH. EVANG. G ITEM AD
EUNDEM C AD EUNDEM V sine inscriptione B 6 qua diKgitur] qua
om. D 7 o om. DCGL 15 ditare te G 16 est domine — pauper om. V
domine mi] mihi domine G nostri] mei PG
46 ORATIO 12
tur a deo. Equidem in uno fateor me valde iniustum, in altero iustum deum ;
in utroque sentio me nimis miserum iusto iudicio dei.
Non sum oblitus hoc dicens, o tu iuste et misericors deus, nec sum 21
ingratus multimodis beneficiis tuae erga me dilectionis ab initio creationis
meae, sed donec satietur utraque tua dilectione, semper se pauperem et ege-
nam clamat esuriens anima mea. Quippe hoc ipsum est de maximis, de gra- 24
tissimis mihi tuis benaficiis, quia per suavem gustum tui hanc in me exci-
tasti aviditatem, ut renuat »consolari anima mea« nisi per eius satietatem.
Ad quam impetrandam - quoniam non sufficit supplicatio minus dilecti pec- 27
catoris tui - : ad eam implorandam invoco merita multum dilecti dilectoris
tui. Ergo tu bone dulcis et dulcis bone, a quo est omne bonum, fac illum
mihi et te illi, immo et te et illum mihi exorabilem, ut per illum assequar 30
huius satietatis desideratum banum. Scio, domine, scio et fateor quia ego
non sum dignus quem tu diligas, sed certe tu non es indignus quem ego
diligam. Da ergo mihi, domine, per eius merita unde tu es dignus, et ero 33
ego dignus unde sum indignus. Sed oret pro me potius, quia ipse potest ef-
ficacius, ille dilectus tuus, domine IESU. Oret ille pium pectus tuum, dulce
reclinatorium suum pro me, et exaudi tu desiderium meum per illum prop- 36
ter te.
Sancte IOHANNES, dilecte IESU Christi, domini mei, rogat te ser-
vus amici tui, ut propter nomen domini sui, dilectoris tui, impetres illi mu- 39
tuam dilectionem dei. Impetra, rogo, mihi quatenus sic diligar ab illo, ut et
ego digne diligam illum. Certe namque, dilecte dei, si ipse diligit nos prop-
ter te, misericordiam nobis impendis ; et si nos diligimus illum per te, gra- 42
tiam illi rependis. Certe, domine, si illum convertis ad nos amandum, facis
nos tibi tanti debitores ; et si nos accendis ad illum amandum, facis te illi debiti
redditorem. Certe, beate, quantumcumque facias ut plures amet, nihil tibi 45
minuis ; et quanto facis ut plures illum ament, tanto plus illi retribuis. Fac
ergo, domine, hanc supplici tuo misericordiam, unde et me tibi tanti boni
23-24 pauperem et egenam] Cf. Ps. 69,6; 108,22; et passim. 26 anima mea] Cf.
Ps. 76,3. 29 omne bonum] Cf. Iac. 1,17. 36 reclinatorium suum] Cf. Ioh.
13,25:21,20.
21 hoc] hec GL 32 tu cerle D 35 Oret ille] Oret illum D 36 suum
reclinatorium P 38 Sancte] ITEM praemilt. G 42 impendit G impendi L
45 facias] facies V 46 minuis] minus GL
ORATIO 12 47
48 debitorem, et te deo unius animae facias redditorem. Fac preccr, domine,
fac, ne renuas unde nulli damnum eveniet, sed servo tuo salus, tibi gratia,
deo gloria proveniet.
51 Dilectissime discipule pietatis, cur negabis abundans egenti, potens po-
scenti quod nulli est noxium et tot bcnis cbnoxium? Si enim obsistunt op-
tanti peccata sua : cur non potius assistunt oranti merita tua ? An peccata
54 mea potentia sunt ad nocendum, et merita tua impotentia sunt ad subve-
niendum ? Absit, domine, ne cogar sentire quod horreo dicere. Cur denique
petenti negetur propter peccata sua, qui ea ccnntendo nihil per sua merita
57 quaerit, sed per tua? Cur, inquam, cum potiora sunt merita quae ab eo
obtenduntur, quam delicta quae illi obiciuntur ? Certus enim sum, dcmirje,
quia, si vis, plus valet gratia tua apud deum dilectorem tuum, quam ut di-
60 missis peccatis meis me amando faciat amatorem suum.
Ergo beate IOHANNES, fac ut qui te diligit, me quoque diligat per
illam caritatis latitudinem, quam docuisti et habes et qua nulli invides, sed
63 commune vis esse bonum quo gaudes. Fac per vicem dilectionis quam illi
debes, ut meam quoque dilectionem cum tua illi solvas, cui pro sola sua
non solam tuam, sed multas debes. Quippe beate IOHANNES, ipsa tua
66 beatitudine es expertus quia, sicut nullus deo priusquam debeat potest tri-
buere, sic nec plus quam debet valet retribuere. Si ergo quotquot deum
amatorem tuum per te diligant, illi non possunt compensari : precor, domine,
69 ne abicias illum qui in illis poscit connumerari. Accende amorem eius te-
pentem et redde ferventem. Adiuva nitentem, exaudi orantem.
IESU domine, quem opto exauditorem, IOHANNES, quem postulo
72 intercessorem, sic me cogit desiderium meum, ut cogere vos desideret cor
meum ; verum non invitos, sed spontaneos ; non nolentes, sed volentes. Pa-
timini igitur et parcite, si quid excogitat amor ut extorqueat amorem. Su-
75 stinete, inquam, me, quia amor amoris dei cogit me. Domine et domine,
credo, scio quia invicem vos diligitis ; sed unde hoc ipse experiar, si quod
peto propter invicem non conceditis? IESU, unde tu mihi, aut ego cuiquam
78 probo quia amas illum, si nec amari a te nec vel amare te das optanti
mihi propter illum ? IOHANNES, unde ego sentiam quia diligit te, si non
mihi impetras, ut et me ? Aut quia tu illum, si non me adiuvas, ut et ego ?
54 irapotentia] in potentia P 57 potiora] potentiora DC 66 deo om. TD
priusquam] plus quam D 69 in illis] in om. D 72 disideret B 76 credo]
et add. GL 79 sentiam ego G
48 ORATIO 12
Excusa excessum meum, amor dei. Amor enim tuus compellit me sic loqui. 81
Ergo o tu deus et tu dilecte eius, nolite vos diligere solis vobis beatis,
sed et nobis miseris. Congaudemus vobis, compatimini nobis. Nolite vos soli
confruendo claudere tantum bonum intra vos, sed et fluat aliquid super nos, 84
quod diffusum intra nos impinguet et laetificet animas nostras.
Dilecte dilector dei IOHANNES, qui de te securus in illa mutuae
vestrae dilectionis beata plenitudine gloriaris, esto paupari a te mutuam dei 87
dilectionem mendicanti tanto largior, quanto te sentis in maiori eius abun-
dantia et me vides in maiori indigentia. Nosti quippe tu, domine, nosti tu
illum qui in epistola sua deterruit, ne quis, habens substantiam mundi et vi- 90
dens fratrem necessitatem habere, claudat viscera sua ab eo. Quid ergo,
domine, si quis habens substantiam aeternae vitae viderit animam proximi
necessitatem habere: claudet viscera sua ab eo? Misericors praeceptor, si 93
voluisti viscera substantiam mundi habentis non claudi necessitatem patienti :
nonne multo magis meliorem substantiam habentis maiorem necessitatem pa-
tienti ? Ecce, audio te de laxandis visceribus praecipere, et video te sub- 96
stantiam diligendi deum et diligendi a deo habere, et tu vides animam meam
necessitatem habere. Ecce, iubens et habens et coram illo indigens invicem
sese aspiciunt. Si igitur, domine, visio tua plus est pia quam oratio mea 99
devota, visio tua sit oratio mea. Non enim scripsisti : ,Si quis videns
fratrem orare clauserit viscera sua', sed: »Si videns fratrem necessitatem
habere«. Age ergo, domine, vide necessitatem meam, immo ecce vides eam. 102
Anima, anima mea, collige totum affectum tuum et ingere te in aspec-
tum eius. Inclama, ingemina intimo affectu in conspectu eius : ,Vides me'.
Alterna ibidem et importune repete: ,Vides me, et vide me'. 105
IOHANNES, certe vides, vides me. Ergo vide me. Domine, vides
me noscendo, vide me miserendo. Vides et scis, vide ut sciam. Vides et
scis necessitatem meam, vide ut sciam pietatem tuam. Vide, vide me, quia 108
vides me. Olim scio, iam nunc sentiam quia vides me. Scio, sentiam. O quid
90-91 ab eo] Cf. 1 Ioh. 3,17. 95 habentis] Cf. Hebr. 10,34. 101-102 ne-
cessitatem habere] Cf. 1 Ioh. 3,17.
81 tuus] eius G 85 diffusum] divisum G 87 dilectionis vestrae GL 92
domine?] sic dislinguit G 99 visio tua domine TC 101 Si videns] Si om. G
107 Vides — sciam orn. PV
ORATIO 12 49
audit intellectus meus obici mihi ! Concedo, domine, quia fratri iussisti la-
1 1 1 xanda viscera ; sed utrum ego sim frater aut proximus, nec audeo asserere
quod opto, nec volo concedere quod mihi non expedit.
IESU, magister eius, aspice nos. Domine, ante rivum anxiatur siti
1 1 4 anima mea, sed non est quod bibat nisi fluat de fonte. Fons misericordiae
fluat a te in illum, ut bibam de te in illo. Bone, responde pro me. Ad
fontem recurro, ultra nequeo. Ne pereat ad fontem vivum anima siccitate.
1 1 7 Ne obturetur haustus arenti. Audiat satiatus tuus sententiam tuam, et hauriat
de illo sitiens tuus clementiam tuam. Dic illi : IOHANNES, »quis tibi vi-
detur proximus illi fuisse qui incidit in latrones ?« Responde, beate IOHAN-
120 NES, quod genus humanum respondet de Samaritano suo, gratias illi agens.
Responde : »Qui fecit misericordiam in illum«. Age, bone IESU, incepisti
adiuvare orationem meam, iam in manus tuas commendo eam, tu sicut per-
123fecte bonus es, perfice eam. Dic, precor, IOHANNI dilecto tuo et propone
illi me servum tuum : »Vade, et tu fac similiter «.
Opera et gaude, gaude et dilige, anima mea. Ipse quem tu dubitando
' 26 desiderabas exauditorem, ipse tibi parat intercessorem. Mendicando obsecra-
bas per alium, quia per te ad ipsum non confidebas, et ecce accurrit ille
et peroravit ubi tu deficiebas. O bonitas, o pietas, o amor ! Ecce quantum
129 tibi ostendit quia te diligit, et quantum te accendit ut illum diligas ! Insta
ergo et spera, non de te sed de illo, quia exaudiet desiderium tuum qui
sic consummat orationem tuam : »Cor meum et caro mea« exultate in illum
132 et diligite illum, »et omnia quae intra me sunt« benedicite illum, amen.
1 10-1 1 1 viscera] Cf. ibidem. 113-1 14 anima mea] Cf. Ps. 41,3. 1 18-1 19 in
latrones] Luc. 10,36 (Vulg.: videtur tibi . . . fuisse illi). 121 in illum] Ibidem, v.
37. incepisti] Cf. 2 Cor. 8, 6; Phil. 1,6. 122 commendo] Cf. Luc. 23,46.
123 perfice] Cf. 2 Cor. 8,6; Phil. 1,6. 124 similiter] Luc. 10,37. 131 in
illum] Cf. Ps. 83,3. 132 benedicite] Cf. Ps. 102, 1.
1 10 fratri om. D 116 anima] mea add. G 119 fuisse illi TC 122 sicut
tu D
50 ORATIO 13
XIII.
Oratio ad sanctum STEPHANUM.
Sancte STEPHANE, beate STEPHANE, benigne STEPHANE, for- 3
tis miles dei, primus in beato agmine martyrum dei, potens princeps, unus
de magnis principibus caeli, didici, domine, et credidi et gaudens amplector:
quod adhuc in terris positus tanta sanctitatis luce splenduisti, ut venerabilis 6
vultus tuus angelica dignitate fulgeret; quod tanta cordis munditia nituisti,
ut beati oculi tui deum in gloria sua viderent ; quod tanta caritatis pietate
arsisti, ut pium os tuum pie pro impiis te perimentibus oraret. Sic fuit, bone 9
STEPHANE, sic fuit, sic gaudeo fuisse; et sic gaudeo, laetor, exulto me
cognovisse. Quippe metuens iusti iudicis districtam sententiam, metuens, in-
quam, ego peccator et reus meritam poenam opus habeo adiutore, et dulce 12
et tutum habeo mittere te intercessorem, ut paces mihi omnipotentem ami-
cum tuum, dominum et creatorem meum et tuum. -Scio enim, domine, et
certus sum ex magnis meritis tuis quia potes, confido ex copiosa caritate 15
quia voles, spero ex immensa misericordia iudicis quia non negabit. Anxius
itaque et tremens refugit ad te male conscius sibi peccator. Vide ergo, pie
STEPHANE, angustiam meam et dilata super eam caritatem tuam. 18
Ecce enim astat reus ante tremendum iudicem. Accusatur multis et
magnis offensis. Convincitur teste propria conscientia et testibus oculis ipsius
iudicis. Bona non egit quae male actis compenset. Nullum familiarem iudicis 21
aliquo praeterito obsequio meruit intercessorem, omnes offendendo meruit ac-
cusatores. Iudex terribiliter districtus, intolerabiliter severus, immoderate of-
fensus, vehementer iratus ; sententia eius semel prolata immutabilis. Carcer 24
irremeabilis apertus. In carcere immania tormenta disposita. Tortores parati,
ut data sententia damnatum ad tormenta rapiant. Tormenta sine fine, sine
Ad Or. XIII: 7 angelica] Cf. Act. 6,15. 8 viderent] Cf. ibidem, 7,56. 9
oraret] Cf. ibidem, v. 60.
ad Or. XIII (prius LXIX): Oratio deest in A 2 sic TC Oratio om. PV
PROTHOMARTYREM add. DGV sine inscriptione B 5 et gaudens] et om.
V 6 in terra G resplenduisti G 25 apertus inremeabilis G In] in T tor-
menta immania TC
ORATIO 13 51
27 intervallo, sine temperamento. Tortores horribiles qui numqam lassescunt, qui
numquam miserentur. Timor reum turbat, conscientia confundit, cogitationes
increpant, fugere non licet. Sic stat suspensus ad gravissimam sententiam.
30 Ecce miserum in angusto periculo, in periculosa angustia. Ecce hominem
indigentem festino auxilio. Ubi nunc est, nunc subveniat qui sub pressura
lapidum misertus est se lapidantium. Nunc oret pro eo, qui apud eundem
33 iudicem extitit pro suis homicidis orator.
STEPHANE, STEPHANE, et vere STEPHANE, quia vere coronate ;
STEPHANE, inquam, STEPHANE, en locus pietatis, en tempus misericor-
36 diae, en Utique occasio exhibendae caritaris. In hoc namque periculo con-
sisto incessanter, nisi quia non semper hoc cogito ; et tunc miserior et mise-
rabilior, cum oblivisci possum. Semper enim videt deus me et peccata mea,
39 semper minatur districta iustitia eius peccatrici animae meae ; semper infernus
apertus et tormenta eius parata, semper invisibiles insidiatores parati, ut illuc
rapiant miseram animam. Sic sum positus cum vigilo, sic sum cum dormio ;
42 sic sum cum rideo, sic sum cum iocor ; sic cum superbio, cum detraho ; sic
cum irascor, cum me vindico ; sic, sic sum cum delicias corporis miserabi-
liter amplector. Denique sic sum semper et ubique. Accelera ergo, pie, pre-
45 cor, accelera antequam damner, antequam me rapiant tortores hostes humani
generis ; priusquam me absorbeat carcer infernalis, priusquam me consumant
tormenta gehennae.
48 Sed o vos, o vos peccata mea, magna estis nimis, multa estis nimis, ut
merito negetur animae meae venia vestra. Etiam certe ita est, confiteor, ita
est. Sed quanto gravior mea infelicitas, quanto angustior mea necessitas, tanto
51 mirabilior erit pietas indultoris, tanto maior apparebit apud indultorem gratia
intercessoris. Scio satis, domine, dilecte dei STEPHANE, quia cum deum
offendi, te quoque et omnes sanctos eius offendi. Verum tanta est necessi-
54 tas, ut cogat me poscere subsidium etiam ab his, a quibus merui supplicium.
Et tantum repleti estis tu et alii sancti illo copioso, illo inaestimabili fonte
32 lapidantium] Cf. ibidem, v. 59 s. 35-36 tempus misericordiae] Cf. Ps. 101,14.
44 Accelera] Cf. Ps. 30,3. 46 absorbeat] Cf. Ps. 68,16.
30 Ecce — angustia om. D 31 est ?] sic distinguit G 34 quia vere om. GL
37-38 miserabilior] mirabilior omnes codices praeter CV 38 me deus G 39 eius
iustitia G 41 miseram om. V 42 sic sum cum superbio GL 4:2-43 sic
cum irascor] sic om. CV 44 ergo om. V 50 infelic. mea D necessitas
mea D 52 domine satis G 54 ab iis T
52 ORATIO 13
pietatis, ut delectet vos etiam eos pie liberare, quos iuste potestis damnare.
Magna sunt, magne STEPHANE, magna sunt merita tua, ut sufficere 57
possint tibi et mihi ; et si prosunt mihi, nihil minuetur tibi. Ecce coram deo
et coram te, beate STEPHANE, sunt cuncta peccata mea, quae territant,
quae sollicitant, quae gravant animam meam. Dic igitur, o pie, piissimo et 60
dilectissimo dilectori tuo, dic: «Domine, ne statuas« illi haec peccata. Dic,
inquam, pro egeno tibi supplicante, quod dixisti pro populo te trucidante.
Dicat tantum pia caritas tua, et certus sum quia remittet benignissimus deus 63
cuncta mala mea. Ipse enim est misericors et creator meus, ego miser et
opus eius, tu dilectus amicus eius, »qui est benedictus in saecula, amen«.
C>um enim insani inimici tui te opprimerent, amicum suum, sic scrip- 66
tura verax testatur te positis genibus clamasse voce magna : »Domine, ne
statuas illis hoc peccatum«. O cor opulentum pinguedine caritatis, de quo,
cum affligeretur, tam copiosa misericordia supereffluebat ! O mens vehementer 69
ardens amore, copiose uncta caritate, de qua, cum tribularetur, tam suaviter
ardentes et tam ardenter suaves scintillae micabant ! O favus pinguis melle
dilectionis, de quo, cum premeretur, tam opulentae, tam iucundae guttae di- 72
stillabant !
»Domine, ne statuas illis hoc peccatum«. Vir beate, quantam spem
donas peccatoribus amicis tuis, cum audiunt te sic fuisse sollicitum pro impiis 75
inimicis tuis ! Vas caritatis superundans plenitudine, qua ubertate potabis de-
siderantes amplecti te intra cor suum, cum sic superfundis eicientes te extra
civitatem suam ? Cum sic propinas furore anhelis irruentibus in te : quomodo 78
refocillabis timore anhelos fugientes ad te ?
»Domine, ne statuas illis hoc peccatum«. Quomodo respondebit invo-
catus, qui sic obiurgabat provocatus ? Quam benigne fovebit humiles exal- 81
tatus, qui sic superbis succurrebat humiliatus ? Qua celeritate liberabit afflic-
tos potenter liberatus, qui sic affligentibus subveniebat afflictus? Illi festina-
bant auferre animam tuam, tu satagebas animabus eorum reddere vitam 84
61 peccata] Cf. Act. 7,60. 65 amen] Rom. 1,25. 67-68 peccatum] Act.
7,60. 74 peccatum] Ibidem. 77-78 extra civitatem] Cf. ibidem, v. 58. 78
in te] Cf. ibidem, v. 57. 80 peccatum] Ibidem, v. 60.
56 liberare pie D 58 prosint G 60 igitur] ergo DCG 61 haec peccata]
hoc peccatum D 70 copiosa V 75 sollic. fuisse GL 78 suam?] ?om. T
anhelis furore D 83 afflictus?] ?om. T
ORATIO 13 53
suam. Illi rigido collo magno furore fremebant ut te perimerent, tu positis
genibus voce magna orabas ne illi perirent. Utique voce magna, quia cari-
87 tate magna, et positis genibus, quia vera simplicitate. Superbia humilitatem
sub cote tribulabat, et odor caritatis inde fragrabat. Caritas ab odio cum
petra percutiebatur, et tinnitus pietatis reddebatur. Impietas pietatem lapide
90 premebat, et oleum misericordiae ebulliebat.
O si umquam merebor de caritate STEPHANI oleum precibus elicere,
quod illi potuerunt lapidibus exprimere ! Languida namque est anima mea
93 languore gravissimo, qui non sanatur nisi oleo misericordiae. Utinam vel se-
mel suggerat deo pro me et pro cuncto peccato meo : »Domine ne statuas«
illi »hoc peccatum« ! Doce me, beata anima beati STEPHANI, quo sapore
96 iucundabaris, qua satietate aestuabas, cum eructavit cor tuum verbum tam
bonum. Quam dulce faucibus animae meae eloquium tuum, super mel et
favum ori eius. Mandendo magis ac magis dulcescit, sugendo plus et plus
99 suavissimus sapor eius affluit, plus videndo plus fulgescit, omni modo tractatum
semper ad delectationem crescit. Formam gerit fidei, sohditatem habet pa-
tientiae. Simplicitatis puritate nitet, benignitatis colore lucet. Caritatem sapit,
102 pietatem olet. Tactu reddit mansuetudinem, sono repraesentat misericordiam.
Dic ergo, beate STEPHANE, quid intus fovebas, unde mixturam tot
suavitatum foras erumpebas. Nimirum his omnibus plenus eras, omnibus his
105 ornatus eras, omnibus his accensus eras. Per has omnes virtutes quibus
abundabas, te precor, o caritative STEPHANE, ora ut cantatis »adipe et
pinguedine repleatur« arida »anima mea«. Adiuva, ut pane caritatis satietur
108 esuriens anima mea. Fac, ut igne caritatis flagret frigida anima mea, prae-
stante eo qui creavit eam.
»tt cum hoc dixisset, obdormivit in domino«. O obdormivit ! O somnus
j 1 1 cum requie, requies cum securitate, securitas cum aeternitate ! Requiescis,
85 rigido collo] Cf. ibidem, v. 51. fremebant] Cf. ibidem, v. 54. 86 voce
magna] Cf. ibidem, v. 60. 94-95 peccatum] Cf. ibidem. 96-97 bonum] Cf.
Ps. 44,2. 97 eloquium tuum] Cf. Ps. 118,103. 97-98 ori eius] Cf. ibidem ;
Ps. 18,11. 106-107 anima mea] Cf. Ps. 62,6. 107-108 anima mea] Cf. Ps.
106,9. 110 in domino] Act. 7,60.
88 sub cote] subco . . thus (forte ti eras.) P fraglabat PDG ex flagl. corr. a sec.
manu C 92 lapidibus potuerunt G 98 eius] meo DCG 100 delectio-
nemP 104 foris G 104-105 omnibus his ornatus eras om. V 107 satiatur G
54 ORATIO 13
o felix, in gaudio, gaudes in requie. Gloriaris, o secure, in satietate, satiaris
in gloria. Laetitia tua non mutabitur, lumen tuum non deficiet. Quidquid
non vis procul abest, quidquid vis ad votum adest. »Sitivit anima« tua »ad 114
deum fontem vivum«, venisti ad ipsum et bibis de torrente voluptatis eius
quantum vis, quomodo vis, quamdiu vis. Semper satiatus semper bibis, quia
semper delectat te bibere nec umquam fastidis. Nec bibis ut fiat tibi sa-117
tietas quasi nondum habenti, sed semper bibis ut semper duret satietas iam
possidenti. Semper enim desideras quod semper habes et quod semper secu-
rus es te semper habere. Incessanter quippe et delectabiliter desideras ipsum 120
delectabile desiderium, et semper bibis cum delectabili ardore ipsum desi-
derium cum eius copiosa satietate. O sufficiens beatitudo et beata sufficientia !
Quam felix obdormire, obdormire in domino ! Quanta pace obdormiunt, qui 1 23
obdormiunt in domino ! Non enim gravabunt eos amplius pondera carnis, non
eos affligent dolores corruptionis. Non impugnabunt stimuli tentationum, non
terrebit conscientia peccatorum. Nulla eos sollicitabit indigentia. Abstersit 126
»deus omnem lacrimam ab oculis eorum«.
O dives et beata pax, quam longe sum a te ! Ecce enim, qui conor
vel tenuiter gustare salivam alienae felicitatis : cogor affluenter glutire acerbos 129
haustus meae infelicitatis. Qui me commonent tacere ea bona quae nec pos-
sum cogitare, et flere gravia mala quae sufferendo possum palpare. Heu me
miserum, ubi non sum, et ubi sum, qui nescio ubi futurus sum ! Discordat 132
quippe miserabiliter anima mea cum copulata sibi carne mea, quam sequi
non vult nec potest sine timore, relinquere non audet nec valet sine dolore,
trahere eam post se vult et nequit vel cum labore. «Infelix ego homo, quis 135
me liberabit de corpore mortis huius?«
Precor, o beate STEPHANE, precor, compatere tu misero mihi in-
digenti, qui congaudeo tibi beato, licet non indigenti. Liberet me »de cor- 138
pore mortis huius« tuis meritis gratia dei per IESUM Christum dominum
nostrum, ut quandoque » in pace in idipsum dormiam et requiescam « in
domino, qui vivit et regnat deus per omnia saecula saeculorum, amen. 141
112-113 satiaris in gloria] Cf. Ps. 16,15. 114-115 fontem vivum] Ps. 41,3 (Vulg.:
fontem] fortem). 115 voluptatis] Cf. Ps. 35,9. 126-127 eorum] Cf. Apoc.
7,17; 21, 4. 135-136 mortis huius] Rom. 7,24. 138-139 morbs huius] Ibidem.
140 requiescam] Ps. 4,9.
121 cum delectabili quod excidit, ab altera manu supplelur: cum etiam T 126 eos
om. G 132 ubi sum et ubi non sum G 137 misero om. G 140 in pace om. V
ORATIO 14 55
XIV.
Oratio ad sanctum NICOLAUM.
3 Peccator homuncule, tu multum indigens, tu qui nimis deum contri-
stasti, excita mentem tuam, intende in necessitatem tuam et invoca miseri-
cordiam super miseriam tuam. Anima mea, evigila; misera mea, expergiscere;
6 scelerata mea, clama ad deum iratum tuum : si forte mitiget super te vultum
suum.
Sed altissimus est et infirmus sum : quomodo attinget vox mea ad illum >
9 Levabo super me animam meam, ut intendat in eum qui est super eam, si
forte vocatus audiat eam. Sed utique iustissimus est et nimis iniquus sum :
quomodo audiet clamorem meum ? Intrabo intra me ipsum, excludam omnia
12 praeter illum et me ipsum, et effundam animam meam et quae intra me
sunt ante ipsum. Excitabo ut dolens et dolendus affectum meum, expandam
aerumnas meas ante eum, si forte illa sua magna pietas moveat eum.
15 Sed nimis immensa, nimis infinita sunt delicta mea; non sufficit sine
intercessore, nec susceptibilis est oratio mea. Rogabo aliquem de illis magnis
familiaribus dei, si forte illum audiat pro me deus. Vocabo NICOLAUM,
18 illum magnum confessorem, cuius nomen glorificatum est per orbem. NICOLAE!
O si et ipse me audiet ! Tu ille magne NICOLAE !
Sed si deus me despicit : quis me respicit ? Si deus a me faciem suam
21 avertit : quis suam ad me convertit ? Aut si deus odit me : quem audit pro
Ad Or. XIV: 3-4 contristasti] Cf. Eph. 4,30. 9 animam meam] Cf. Ps.
24,1; 142,8. 11-12 praeter illum] Cf. Proslogion, c. I (Vol. I, p. 97,
7-8): Intra in cubiculum mentis tuae, exclude omnia praeter deum. 12-13 ante
ipsum] Cf. Ps. 41,5 et 61,9. 20-21 avertit] Cf. Ps. 12,1; 26,9; et passim.
ad Or. XIV (prius LXXI) : in A haec Oratio in loco a coipore Orationum separato
legitur, neque ad eandem pertinebat, ut ex textu minus puro cognoscitur; quare lectiones
varias eius non excepi 1 sic TPGL OR. DEVOTISSIMA AD BEATISSIMUM
ET GLORIOSISSIMUM NICHOLAUM D AD S. MARTINUM C OR. AD
S. MART. VEL! AD S. NICOLAUM B OR. AD S. MART. VEL S. NIC.
SIVE AD ALIUM V 4 intende om. P 8 ad illum] ad ipsum G 12 animam
meam et] omnia add. P 14 magna sua pietas G 17 NICOL.] hic et deinceps pro
NICOL. semper legitur MARTINUS C 18 est glorificatum GL 21 audiet G
56 ORATIO 14
rae ? » Misericors et miserator« deus, an sic detestaris ad te revertentem, ut
pati non possis misereri eius ullum tibi adhaerentem? Aut tantum execraris
unum dolentem tuum, ut propter eum non audias ullum amicum tuum? Tu, 24
inquam, qui benignus et misericors, »praestabilis super malitiam« vocaris: an
ita exardescis in peccatorem paenitentem, ut quod es obliviscaris ? Propter
temetipsum aut audi me aut concede aliquem audire me, quem audias pro me. 27
Domme, si contines a peccatore auditum tuum, quia iustus es : vel ne prohi-
beas alienum auditum a misero supplicante, quia pius es. Benigne, plus es
clemens quam possim cogitare; non minus hoc sentiam quam praesumo spe- 30
rare. Tantum confidit, domine, de pietate tua creatus et recreatus a te servus
tuus, ut a te petere praesumat intercessorem reus tuus. Nullus enim me re-
spiciet nisi te iubente, nullus mihi proderit nisi te annuente; et tamen spero 33
ut, quod mihi propter peccata mea negas, propter alicuius tui familiaris merita
concedas. Bone, ne te ultorem exhibeas, a quo peto interventorem, si non
das pro pane lapidem, pro pisce serpentem, pro ovo scorpionem. Da ergo, 36
domine, mihi intercessorem NICOLAUM, illum tuum magnum confessorem,
cuius beatum per totum mundum glorificasti nomen.
Oancte NICOLAE, per illum te precor, qui totum mundum venerari facit 39
nomen tuum : ne deneges indigenti et supplicanti auxilium tuum. Cur es, do-
mine, per orbem ab omnibus vocatus, nisi ut omnium rogantium sis advo-
catus ? Ad quid sonat in ore omnium : .dominus meus sanctus NICOLAUS, 42
dominus meus sanctus NICOLAUSS nisi ut dicere possint : .Adiutor meus
sanctus NICOLAUS, adiutor meus sanctus NICOLAUS' ? Ut quid est ubique
nomen tuum diff usum, nisi ut mundo per hoc sit aliquod magnum bonum 45
infusum ? Fama tua vocat me ad te, miracula tua mittunt me ad interces-
sionem tuam, opera tua trahunt me ad auxilium tuum.
Sed quare narrem miracula tua, cum maior sit potentia tua ? Ut quid 48
retractem opera tua, cum superemineat apud deum gratia tua ? Cur recitem
subventiones quas multis impendisti, cum meliora sunt spiritualia quae potes,
22 miserator] Ps. 110,4; 111,4; et passim. 25 super malitiam] Ioel 2,13 (Vulg.:
super malitia). 36 scorpionem] Cf. Luc. 11,11 s.
22 deus] dominus G 24 unum om. V 29 supplicanti G 31 recreatus a te]
a te om. G 31-32 tuus servus G 34 familiaris tui D 37 intercessorem mihi G
magnum conf. tuum V 41 sis rogantium G 42 Nichol. sanctus D 44 Ni-
kol. sic saepius in G Ut quid] Ad quid L 46 miracula] mirabilia V
ORATIO 14 57
51 quam corporalia quae in caelo habitans facis et in terra peregrinans fecisti?
Non enim ista solum potes, et illa non potes. Non, inquam, in his solis es
potens quae ad nihilum deveniunt, et in illis impotens quae ad aeternitatem
54 proveniunt. Nempe non ad haec tantummodo facienda sic profecisti, non ad
ista solummodo tribuenda tantum ascendisti. Spiritualia impertire quibus glo-
riaris, aeternis laetifica quibus laetaris, caelestia infunde in quibus conversaris.
57 Illorum per te sentiamus indigentes exundantiam, quorum perpetuam plenus
suscipis inundantiam.
O bonorum tuorum inundantia et malorum meorum abundantia; quanta
60 est eorum distantia ! Quam vehementer illa te facit felicem, quam nimis ista
me infelicem ! Illa ex plenitudine dei descendit, ista ex indigentia mea ascendit.
Illa fluit ex dei copia, ista surgit ex mea inopia. O si illius inundantiae
63 exundantia inundabit, ut diluat malorum meorum abundantiam ! O si pleni-
tudo illius satietatis replebit vacuitatem meae egestatis! Non dubito, domine,
te hoc mihi impetrare, si tantum velis pro me iudicem meum, dilectum di-
66 lectorem tuum, exorare.
INe expectes, domine, ad exaudiendum meam importunitatem, quia tu
scis ad orandum diu meam imbecillitatem. Velox enim sum ad deficiendum,
69 sed esto tu velocior ad subveniendum. Certe, si cor meum contritum fuerit,
si viscera mea commota fuerint, si liquefacta fuerit anima mea, si rivi diu
fluent ab oculis meis : tunc sperabo quia NICOLAUS adest precibus meis.
72 Concute ergo, domine sancte NICOLAE, concute spiritum meum, excita cor
meum, commove mentem meam ad affectum secundum necessitatem suam, ut
sentiam miserationis tuae effectum secundum potentiam tuam.
75 Oed heu, quanto tepore languet mens mea, quanto stupore induratum
est cor meum, quanto torpore obruitur anima mea ! Sancte NICOLAE, quid
est quod sic me impedit ? Quid est quod sic cervicem meam premit ? Unde
78 sic tenebratur intuitus meus ? Unde sic clauditur circuitus meus ? Vult, do-
mine, vult ad deum et ad te anima mea erigere faciem suam, et plumbeo
pondere curvata gravatur. Cupit in vos dirigere intuitum suum, et caliginosis
53 deveniunt] Cf. Ps. 57,8. 69 contritum fuerit] Cf. Ps. 50,19. 70 com-
mota fuerint] Cf. Gen. 43,30. anima mea] Cf. Cant. 5,6. 75-76 cor] Cf.
Ex. 7,13; et passim.
54 haec] hoc G 60 eorum est G 6! ista] iste V 67 tu om. V 72 do-
mine om. P 75 quanto] in quanto T tepore] tempore GLV
58 ORATIO 14
tenebris obscuratur. Conatur se expedire, et ferreis catenis astringitur. Temptat 81
exire, et aeneo carcere clauditur.
Quid sunt ista, deus, quid sunt ista, quae sic animam meam obtene-
brant et gravant, claudunt et ligant ? Forsan haec sunt peccata mea, immo 84
vere haec sunt peccata mea. Certe haec sunt. Affectus carnalis infatuavit in
me saporem spiritualium, intentio infimorum incurvavit animam meam ab in-
tuitu supernorum. Amor terrestrium extinxit in me delectationem caelestium ; 87
usu vitiorum evanuit in me sensus verorum bonorum. Ab illis bonis sum
elongatus, in his malis occupatus. Seclusus ab illis, inclusus in istis. Ab illis
devolutus, in istis obvolutus. Hinc est ille carcer et vincula, hinc sunt illae 90
tenebrae et pondera.
I eccata mea, cui me servatis in his vinculis et hoc carcere, sub his
tenebris et hoc pondere ? Cui nisi districto iudici et tortoribus vestris et tor- 93-
mentis aeternis? Cui nisi carceri inferni et vinculis sempiternis? Cui nisi ca-
ligini perpetuae noctis et ponderi indesinentis mortis ? Certe his malis me
servatis, ad haec mala me trahitis. Certe in his ero obvolutus, si prius a 96
vobis non ero solutus. Vere horum illiberabilis servus ero, si liber a vobis
prius non ero. Utique prope est dies illa, prope, inquam, est et incognita.
Subito venit, et forsitan hodie erit. 99
L)elicta mea, an eratis tam noxia futura, cum animam meam vestra
dulcedine potabatis, cum cor meum vestra voluptate unguebatis ? Cur haec
me celabatis ? Cur me tradebatis ? Immo non vos me tradidistis, sed ego 1 02
me tradidi, qui vobis credidi. Non vos me decepistis, sed ego me decepi,
quis vos intra me suscepi. O inaudita insania ! Sciebam in vobis non esse
fidem, et tamen habui vobis fidem. Immo non habui fidem nec credidi vobis, 105
sed quodam horribili modo videns caecus commisi me vobis. Videns eram,
quia vos cognoscebam, et quae mala vos sequuntur sciebam. Caecus eram,
quia non a notis cavebam. 108
Heu peccatum, nomen horrendum; res detestabilis, nulli malo compa-
rabilis ! Caecus non videt foveam in quam cadit, insanus putat se debere fa-
cere quod facit. Qui autem sponte peccat, videns et sciens praecipitio se 1 1 1
110 cadit] Cf. Matth. 15,14.
92 servastis G et hoc] et in hoc G 95 noctis] ab altera manu corr. in mentis V
101 portabatis D ungebatis DCGL haec] hoc G 105 non habui] vobis add. V
ORATIO 14 59
tradit. Mors et tormenta quaelibet tormenta tantum sunt, nec in se foeda
sunt, quia ordinata sunt. Peccatum in se habet suam foeditatem et secum
1 1 4 trahit aeternam infelicitatem. Melius igitur erat eligere tormentum aeternum,
quod per se foeditatem aeternam non attrahit, quam peccatum quod cum
foeditate sua dolores aeternos iungit. Et certe, o miser homo, ipsa sola plus
I17tibi vitanda erat peccati foeditas, quam quaelibet tormentorum immanitas.
Quippe in peccando foedissima perversitate praeposuisti te deo tuo creatori,
quo nihil iniustius; in tolerantia tormentorum ordine pulcherrimo subiceret se
1 20 factura suo factori, quo nihil est iustius.
O homo, quo evanuit humanitas tua ? Didiceras quoniam » qui facit
peccatum, servus est peccati«; et ut tanti mali servus esses, peccatum fecisti?
123 Sciebas quia es »spiritus vadens et non rediens«; et in peccati abyssum ir-
remeabilem et sine fundo te iecisti ? Vere abyssus sunt peccata mea, quia
incomprehensibilia sunt pondere et profunditate, et inaestimabilia sunt numero
I26et immensitate. Quae abyssus irremeabilis est, quia nullus inde redit, nisi per
gratiam retrahatur; et sine fundo, quia qui sponte peccat merito in infinitum
cadit, si non per misericordiam retineatur.
129 O «abyssus abyssum invocat«! Peccata mea, tormenta quoque quibus
me servatis abyssus sunt, quia infinita et omnino incomprehensibilia sunt. Vae
carcer et vincula, tenebrae et pondera peccatorum terrebant me, sed mali
1 32 nulli malo comparabilis servus factus sum, et sic in abyssum mersus sum, et
cum hac dolenda servitute et abysso in alteram abyssum sepeliendus sum.
Vae super vae, timor super timorem, dolor super dolorem!
135 Ecce terria abyssus, et ipsa nimis terribilis. »Iudicia« dei »abyssus multa«.
Forsan in voce harum cataractarum abyssus mea abyssum invocat. Catarac-
tae occultae sunt, iudicia dei occulta sunt. Abyssus igitur abyssum in voce
1 38 cataractarum dei invocat, quia peccatorum abyssus tormentorum abyssum me-
retur; quod iudicia dei pronuntiant. Si peccata mea non essent abyssus, ti-
menda tamen multum erat iudiciorum dei abyssus multa, quoniam supra
141 humanum sensum sunt occulta.
121-122 peccati] Ioh. 8,34. 123 non rediens] Ps. 77,39. 129 invocat] Ps.
41,8. 135 abyssus multa] Cf. Ps. 35,7. 136 cataractarum] Cf. Ps. 41,8.
invocat] Cf. ibidem. 137 occulta sunt] Cf. Rom. 11,33. 140 abyssus multa]
Cf. Ps. 35,7.
112tantumom. G 1 1 5 aeternam om. V 119 in] ut G 124 eiecisti GL
1 27 gratiam] inde add. GL 1 36 kataract. G
60 ORATIO 14
Nunc vero iudicia dei abyssus, peccata mea abyssus, debita mihi tor-
menta abyssus. Abyssus iudiciorum super me, abyssus inferni subtus me,
abyssus peccatorum in qua sum, et ipsa intra me. Illam quae supra imminet 144
timeo, ne in me irruat et me cum abysso mea in illam quae subtus patet
obruat. Ubi tormenta numquam peccata delebunt, sed peccata semper tor-
menta tenebunt. 147
iVliser, cui peccavi, quo deveni, quo abii a deo, ubi perditus sum ab
eo ? Quis me in abysso inter abyssos quaeret ? Aut perditum dei quis in-
veniet ? Aut quis extra abyssum peccatorum audit clamantem de profundo 150
eorum ?
Sed o tu, domine, »qui intueris abyssos«: quo ivi a spiritu tuo et quo
fugi a facie tua ? Certe, non ubi adhuc sum abes, quia et »si descendero 153
in infernum, ades«. Etsi ergo nequiter fugi te et in abysso mea damnabi-
hter abscondi me : ibi quoque vides me. Quis enim nisi tu ad paenitendum
movet animam meam, aut tu quomodo moves eam, si in abysso sua non 156
vides eam ?
Bone domine, tu pulsasti et excitasti eam in abysso delictorum suorum,
velut in lecto dormientem. Tu concussisti torpentem, tu sollicitasti negligen- 159
tem, tu fecisti paenitentem unde iucundabatur, et dolentem unde delectaba-
tur. Tu ut peteret intercessorem consuluisti, tu illi eum exhibuisti. Bone deus,
omnia haec fecisti in abysso, et non audis clamantem de abysso ? Haec 162
praeveniendo fugitivo tuo fecisti, et non subsequeris ad te reverti volentem,
ut perficias quod incepisti ?
Bone domine, gratias tibi; vere quaesivisti in abysso perditum tuum et 165
invenisti, quem ita de peccatis suis exterruisti. Per merita sancti NICOLAI,
dilecti tui, reduc de abysso peccatorum, quem quaesitum invenisti perditum
tuum; ne perdas amplius inventum tuum; ne in abysso inferni, ubi nullum 168
invenis, perdas quaesitum et inventum servum tuum. Audio, domine, quia
iubes me redire, sed miserabiliter ligatus et nimio pondere gravatus non pos-
sum exire. 171
150 de profundo] Cf. Ps. 129,1. 152 abyssos] Cf. Dan. 3,55. 152-153 facie
tua] Cf. Ps. 138,7. 153-154 ades] Ibidem, v. 8. 164 incepisti] Cf. 2 Cor.
8,6; Phil. 1,6.
143 iudiciorum] dei add. CG (sec. man.) L 149 me om. D quaereret P 154
fugi] a add. G 165 quaesisti D; prima manus in P 166 meritum G 168
ne perdas] nec perdas VB (corr, a sec. manu) 169 servum om. G
ORATIO 14-15 61
Sed o sancte NICOLAE, cur ego per merita tua oro deum, cum tu
melius hoc possis qui es ante eum ? Precor te, domine, per nomen eius : ne
174 avertaris quem ipse iam respexit, quamvis reum servum eius. Adesto mihi,
rogo, apud deum, non ut defendas me, sed ut ores pro me. Peccata enim
mea coram eo non defendo sed ostendo, non excuso sed accuso. Ego sum
177 reus, ego ipse sum sub illo et pro illo accusator meus. Non accuset me qui
fecit me. Solus suffeci ad peccandum, solus sufficiam ad accusandum. Denique
si iudex est ad iudicandum reum suum: est et dominus ad tuendum servum
180suum, est creator ad servandum opus suum, est deus ad salvandum creden-
tem et baptizatum suum. Aut quomodo iudicabit peccatorem ut contemnen-
tem, qui se de peccatis miserum cognoscit et fatetur paenitentem ? Aut quo-
183 modo damnabit ut adversarium peccatorem, qui se peccasse dolet et fugit ad
tam amicum eius intercessorem ?
Deus, in te pono spem meam ; sancte NICOLAE, tibi committo ora-
186 tionem meam ; super ambos iacto curam meam, immo vobis iacto animam
meam. Hoc est quod a me magis exigitis, tu iubendo, tu consulendo ; sus-
cipite eam vobis iactatam, habete eam vobis prostratam. Custodite eam cum
189 dormio, servate eam cum aliud facio, videte eam cum aliud cogito : tu per
concessionem, tu per intercessionem ; tu propter merita tui tam dilecti con-
fessoris, tu propter nomen tui et mei creatoris, »qui est benedictus in sae-
192 cula, amen«.
XV.
Oratio ad sanctum BENEDICTUM.
Sancte et beate BENEDICTE, quem tam opulenta benedictione vir-
tutum superna gratia ditavit, ut non solum te ad desideratam gloriam, ad
beatam requiem, ad caelestem sedem sublimaret, sed et alios innumerabiles
185 spem meam] Cf. Ps. 72,28; 77,7. 186 curam meam] Cf. Ps. 54,23. 191-
192 in saecula amen] Rom. 1,25.
173 possis] tu add. G 175 ut non V 1 85 committo] commendo D ad
Or. XV (prius LXXII) : 2 sic ATG Oratio om.PC 3 et beate om. A 4
gloriam] et add. V
Recensio alia : 2 ORATIO PROPRIA MONACHORUM B^AD
S. BENEDICTUM add. DL; Claustroneoburg. 798 (s. XII.)
62 ORATIO 15
ad eandem beatitudinem tua admirabilis vita attraheret, dulcis admonitio 6
incitaret, suavis doctrina instrueret, miracula provocarent : ad te, inquam,
benedicte dei, quem benedictione tam larga benedixit deus, ad te confugiens
angustiosa anima mea tibi se prosternit quam humili mente potest, tibi fundit 9
preces quanto affectu potest, tuum auxilium implorat quanto desiderio potest.
Nimis enim est immanis et intolerabilis eius necessitas.
Vitam namque sanctae conversationis, quam promisi nomine et habitu 12
monachi, profiteor; sed ab hac vita longe exulando, mentiri deo et angelis
et hominibus ipsa mea conscientia convincor. Adesto, pie pater, adesto sup-
plicanti. Rogo ne abhorreas tam mendosum et tam mendacem, sed attende 15
confitentem et plus quam merear miserare dolentem.
Utique o praeclare dux inter magnos duces exercituum Christi, tuo me
addixi ducatui, quamvis imbecillem militem; tuo me subdidi magisterio, licet 18
ignavum discipulum; secundum tuam regulam devovi me vivere , quamquam
carnalem monachum. Perversum namque cor meum ad deploranda perpetrata
peccata lapideum est et aridum, ad resistendum vero instantibus molle et 21
Iuteum. Depravata mens mea ad inutilia et noxia pertractanda velox est et
infatigabilis, ad vel cogitanda salubria fastidiosa et immobilis. Obcaecata et
distorta anima mea ad praecipitandum et volutandum se in vitiis facilis est 24
et prompta, ad saltem reminiscendum virtutes difficilis et pigra. Longum est
nimis, carissime pater, commemorare singula. Nimis, inquam, longum est enu-
merare gastrimargiam, somnolentiam, levitatem, impatientiam, cenodoxiam, 27
detractionem, inoboedientiam et caetera vitia, quibus facta est infelix anima
mea cotidianum ludibrium; quae modo sibi vicissim tradunt et distrahunt ad
Ad Or. XV: 6 admonitio] Cf. s. BENEDICTI Regula, Prologus (ed. C. Butler
[1912; 1927 ; 1935] lin. 2). 12 promisi] Cf. ibidem, c. LVIII (lin. 39 s.). 13
mentiri deo] Cf. ibidem, c. I (lin. 18 s.). 18 militem] Cf. ibidem, Prol. (lin. 8;
106); c. I (lin. 3); et passim. magisterio] Cf. ibidem, Prol. (lin. 1); c. II (lin. 67);
et passim. 19 devovi] Cf. ibidem, c. LVIII (lin. 18 ss.). 20-21 lapideum]
Cf. Ez. 11,19; 36,26.
12 Vitae A 13 vita om. A 15 tam mendacem et tam mendosum A 16
miserare] miserere A meferare sic P 1 7 praeclare] magne G magnos] prae-
claros G 18 adduxi G 20"21 peccata (ex mala) perpetrata A 21 et ari-
dum est AG molle] est molle T 23 Occaecata PB O caecata AGL
24 et volutandum om. A 26 karissimae A 27 gastimargiam T castrimar-
giam DCG Castrimargia A 29 vicissim sibi TC
ORATIO 15 63
30 illudendum hunc aerumnosum et quasi pannosum homunculum, modo eidem
cum turba insultant conculcando et conculcant insultando.
Ecce beate BENEDICTE, quam strenue pugnat hic miles Christi sub
33 tuo ducatu ! Ecce quam efficaciter proficit hic tuus discipulus in tua schola !
Ecce bonum monachum, qui sic mortificatis vitiis et voluptatibus carnis, sic
fervet et vivit solis virtutibus ! Immo ecce falsum monachum, cui sic extinctis
36 virtutibus, sic turba dominatur vitiorum, premit moles peccatorum !
Pro pudor ! O impudens monache, qua fronte audis dici miles Christi,
discipulus sancti BENEDICTi ? False professor, qua impudentia potes pati
39 videri in te tonsuram et vestem professionis, cuius non habes vitam ? Heu
dolor, o »angustiae«, quae »mihi sunt undique«! Si enim summum regem
meum et bonum magistrum meum et professionem factam nego : mors mihi
42 est. Si autem eorum militem et discipulum et monachum me profiteor : cum
vita me arguat mendacii, iudicium mihi est. Anxiare in me, spiritus meus,
turbare in me, cor meum, erumpe et clama, anima mea.
45 IESU, bone domine, »vide humilitatem meam et laborem meum, et
dimitte universa delicta mea«. »Adiutor meus esto«, domine, »ne derelin-
quas me neque despicias me«; sed »doce« et adiuva » me facere voluntatem
48tuam«, ut vita mea testetur quod cor et os libenter confitentur. »Intende
voci orationis meae, rex meus et deus meus«, per merita et intercessionem
pii BENEDICTI, dilecti tui, ducis mei et magistri mei.
51 O tu, mi bone dux, o suavis magister, o dulcis pater benedicte
BENEDICTE, oro, obsecro per misericordiam quam erga alios habuisti, et
per illam quam erga te deus habuit, compatere miseriae meae, qui congra-
54 tulor felicitati tuae. Succurre te patronum clamanti, exonera mole peccatorum
32 miles Christi] Cf. Regula, Prol. (lin. 8); et passim. 33 schola] Cf. ibidem,
Prol. (lin. 117). 34 carnis] Cf. ibidem, c. I (lin. 12); c. V (lin. 25); et passim.
39 tonsuram] Cf. ibidem, c. I (lin. 18 s.). professionis] Cf. ibidem, c. LVIII (lin.
63 ss.). 40 undique] Cf. Dan. 13,22 (Vulg.: sunt mihi). regem] Cf. Regula,
Prol. (lin. 8); c. LXI (lin. 24). 43 spiritus meus] Cf. Ps. 142,4. 44 cor
meum] Cf. ibidem. 45-46 delicta mea] Cf. Ps. 24,18. 46-47 despicias me]
Ps. 26,9. 47-48 voluntatem tuam] Cf. Ps. 142,10. 48-49 deus meusj Ps. 5,3.
51 pater] Cf. Regula, Prol. (lin. 3).
30 hunc] hinc G (sec. man; om. L) eidem] ei A 37 Proh ADC Proch GL
38 professor] monache A 41 professionem] meam add. A 47 doce] me add. A
48 mea om. G 51 mi] me A benedicte] BENEDICTE B; om. AP 53
deus erga te TC
64 ORATIO 15-16
obrutum, solve delictorum funibus ligatum, expedi criminibus irretitum. Erige
iacentem, sustine nutantem. Instrue spiritualibus armis virtutibus inermem, doce
et protege pugnantem, »expugna impugnantes«. Exige mihi victoriam et per- 57
duc me ad coronam.
Age, advocate monachorum, per caritatem qua sollicitus fuisti quomodo
vivere deberemus, esto sollicitus, ut sufficienter velimus et efficaciter possimus 60
quemadmodum debemus, ut et tu de nostro discipulatu et nos de tuo ma-
gisterio gloriemur coram deo, qui vivit et regnat per omnia saecula saecu-
lorum, amen. 63
XVI.
Oratio ad sanctam MARIAM MAGDALENAM.
Sancta MARIA MAGDALENE, quae cum fonte lacrimarum ad fon- 3
tem misericordiae Christum venisti, de quo ardenter sitiens abundanter es
refocillata, per quem peccatrix es iustificata, a quo amarissime dolens dulcis-
sime es consolata; tu domina mea carissima, per temetipsam es experta qualiter 6
peccatrix anima creatori suo reconcilietur, quod consilium miserae animae
expediat, quae medicina languenti salutem restituat. Satis enim scimus, cara
amica dei, cui dimissa sunt »peccata multa, quoniam dilexit multum«. Non 9
ego sceleratissimus, domina beatissima, non ego sceleratissimus peccata tua
improperando retracto, sed immensitatem clementiae, per quam deleta sunt,
pertracto; et per eam respiro ne desperem, et ad eandem suspiro ne peream. 12
Ego, inquam, miserabiliter in profundum vitiorum praecipitatus, ego nimio
pondere criminum gravatus, ego in obscuro carcere peccatorum a memetipso
detrusus, et in torporis tenebris obvolutus. ,5
56 armis] Cf. ibidem (lin. 9). 57 impugnantes] Cf. Ps. 34,1. Ad Or.
XVI : 3 lacrimarum] Cf. Luc. 7,38,44. 5 peccatrix] Cf. ibidem, v. 37,39. 9
dilexit multum] Cf. ibidem, v. 47.
55 delictorum] peccatorum A 56 spiritalibus A 61 disciplinatu G 62
saecula om. V ad Or. XVI (prius LXXIV): Oratio deest in A 2 sic DG
Oratio om. PLV slne inscriptione B 4 Christum om. G 9-10 Non — beatissima
om. V 14 peccatorum om. G a temetipso P
Recensio prior : 2 ORATIO AD S. MARIAM ET RETRACTATIO
AMORIS INTER CHRISTUM ET ILLAM T
ORATIO 16 65
Ergo electa dilectrix et dilecta electrix dei, ego miser rogo te beatam,
tenebrosus illuminatam, peccator iustificatam, immundus mundatam. Memento,
18 benignissima, quid fuisti et quantum misericordia indiguisti, et postula mihi
indulgentiam, sicut eam tibi fieri voluisti. Impetra mihi compunctionem pietatis,
lacrimas humilitatis, patriae caelestis desiderium, terreni exilii fastidium, pae-
21 nitentiae amaritudinem, aeterni cruciatus timorem. Prosit mihi, carissima, fa-
miliaris conversatio quam habuisti et habes circa fontem misericoidiae. Hauri
mihi ab illo unde lavem peccata mea. Propina mihi de illo unde satietur
24 sitis mea. Infunde mihi ex illo unde irrigetur ariditas mea. Non enim erit
tibi difficile, quidquid volueris obtinere a dilectissimo et suavissimo domino et
amico tuo, qui vivit et regnat.
27 (^uis enim explicet, o beata sponsa dei, quam benigna familiaritate et
familiari benignitate ipse calumniantibus te respondendo pro te se opponebat?
Quam pie superbo Pharisaeo de te indignante ipse te defendebat, quomodo
30 ipse te excusabat sorore tua de te conquerente, qualiter ipse opus tuum
laudabat IUDA in te fremente ? Quid denique, quid dicam, vel potius quo-
modo dicam, cum eius amore flagrans eum ad monumentum quaerendo flebas
33 et flendo quaerebas, quam ineffabiliter, quam amicabiliter te, quam consolari
venerat, magis accendebat, cum ipse se celabat videnti et ostendebat non
videnti, cum praesens ipse quem quaerebas, quem quaereres et cur fleres
36 quaerebat ?
oed tu, o piissime domine, tu cur quaeris quid plorat ? Nonne viderat
te, cor suum et dulcem vitam animae suae, crudeliter mactari ? O stupenda
39 pietas, heu horrenda impietas, cum in quodam ligno extensus et ferreis clavis
confixus penderes velut latro ad ludibrium impiorum ! Et dicis : »Mulier, cur
ploras ?« Et quia nequivit iuvare ne te occiderent: vel corpus tuum volebat
42 unguentis diu servare ne putresceret, ut, quia vivo loqui non posset, saltem
28 se opponebat] Cf. ibidem, v. 39 ss. 29 defendebat] Ibidem, v. 40 ss. 30 con-
querente] Cf. Luc. 10,40 ss. 30-31 fremente] Cf. loh. 12,4 ss. 32-33 quae-
rebas] Cf. Ioh. 20,11. 35"36 quaerebat] Cf. ibidem, v. 15. 40-41 cur ploras]
Ibidem (Vulg.: quid ploras). 42 unguentis] Cf. Luc. 24,1,10.
16 te rogo TC 17 mundatam] mundam V 23 ab illo] de illo G 24
ex illo om. G 26 qui] Qui T regnat] per omnia saecula saeculorum amen
add. TPG 27 et] quam add. G 37 Sed o tu GL dominej deus GL
ploret GL 38 mactari: o sic distinguit T 40 cur] quid D
66 ORATIO 16
mortuo flere posset, et vitalem doctrinam quam a vivo audierat, iuxta mor-
tuum exosa vitam semifractis verbis recitaret. Nunc insuper ipsum corpus,
quod utcumque gaudebat sibi dimissum, credit amissum; et dicis: »Mulier, cur 45
ploras?« O incitatio luctus! Oculis suis viderat - si tamen aspicere potuit -
quae crudeles in te crudeliter fecerant, et residuum manuum eorum, ut putabat,
perdiderat. Omnis spes de te iam fugit, quia nec reliquias tuas ad tui me- 48
moriam tenere potuit, et quaerit aliquis : »Quem quaeris«, »quid ploras?«
Saltem tu, o singulare gaudium eius, cur concitas dolorem eius? Ipse enim
sciebas et sic fieri volebas, quia causam tanti ploratus narrare non posset, 51
nisi crebro verba interrumpendo, et ingeminatos gemitus erumpendo. Non
enim ignorabas amorem quem ipse inspirabas. Noveras utique tu, hortu-
lanus ille, quid plantaveras in horto tuo animae suae. Puto quia quod plan- 54
taveras rigabas. Rigabas, dicam, an probabas ? Sed ut verius dicam, et ri-
gabas et probabas.
Sed o bone domine, o benigne magister, ecce fidelis ancilla et disci- 57
pula tua nuperrime redempta sanguine tuo, ecce aestuat et anxiatur desiderio
tui, circumspicit, interrogat, et nusquam apparet quem desiderat. Displicet ei
quidquid videt, quia te solum quem aspicit non videt. Quid ergo ? Sufferet 60
hoc diu dominus meus, dilectus eius? An perdidisti compassionem, quia in-
venisti incorruptionem ? An pietatem amisisti, quia immortalitatem acquisisti?
Absit, domine ! Non enim despicis nos mortales, quia factus es immortalis, 63
pro quibus factus es mortalis, ut faceres immortales.
Quippe, pia dilectio, nec illam gementem, nec se latentem potest to-
lerare diutius. Erumpit amantis dulcedo, ut non erumpat flentis amaritudo. 66
Nominat dominus consuetum ancillae nomen, et cognoscit ancilla consuetam
domini vocem. Puto vel certe affirmo quia sensit solitam suavitatem, qua vo-
cari consueverat: »MARIA!« O vox delectabilis, o quantum blandimenti, 69
quantum sapuit amoris ! Nec brevius nec celerius hoc exprimi potuit : ,Scio
quae sis et quid velis, ecce me; ne plores, ecce me, quem quaeris'. Illico
mutatae sunt lacrimae. Non enim credo mox esse restrictas. Sed quas con- 72
tritum cor se torquendo prius exprimebat, eas postmodum cor gaudens exul-
45-46 cur ploras] Cf. Ioh. 20,15. 49 ploras] Ibidem. 53-54 hortulanus ille] Cf.
ibidem. 55 Rigabas] Cf. 1 Cor. 3,6-8. 68 vocem] Cf. Ioh. 20,16. 69
MARIA] Ibidem, v. 13. 71 quaeris] Cf. ibidem, v. 15.
45 cur] quid D 46 potuit] poterat D 69 sueverat G
ORATIO 16 67
tando effundebat. O quam dissimilia sunt: »Raboni!«, et : »Si tu sustulisti
75 eum, dicito mihi!« O quam dissona sunt: »Tulerunt dominum meum, et ne-
scio ubi posuerunt eum«, et illud: »Quia vidi dominum, et haec dixit mihi!«
oed quid ego miser sine affectu praesumo exprimere affectum dei et
78 beatae amicae dei? Quomodo namque eructabit cor bonum odorem, unde
intus non habet saporem? Verum tu mihi conscia es, veritas, tu mihi testis
es, domine mi, dulcissime IESU, quia amore tui amoris hoc facio, amorem
81 tuum in me accendere cupio, quia te solum et quod iubes desidero amare,
spiritum contribulatum, »cor contritum et humiliatum« tibi sacrificare. Da mihi,
domine, in hoc exilio panem doloris et lacrimarum, quem esurio super copiam
84 deliciarum. Exaudi me propter amorem et cara merita huius tuae dilectae
MARIAE et beatissimae matris tuae, maximae MARIAE. Noli, piissime
redemptor IESU, noli despicere precem indigni tui peccatoris, sed adiuva
87 conatum infirmi tui amatoris. Excute cordis mei teporem, et per fervorem
tui amoris da mihi pertingere ad aeternam tuae gloriae contemplationem, qui
cum patre et spiritu sancto vivis et regnas deus per omnia saecula saecu-
90 lorum, amen.
74 Raboni] Ibidem. v. 16. 74-75 mihi] Ibidem. 75-76 eum] Ibidem, v. 13.
76 mihi] Ibidem, v. 18. 78 cor] Cf. Ps. 44,2. 82 sacrificare] Cf. Ps. 50.19.
83 doloris] Cf. Ps. 126,2. lacrimarum] Cf. Ps. 79.6. 85 maximae MARIAE]
Cf. Or. VII. lin. 4 (p. 18).
78 dei] eius GL namque] enim D bonum] meum G 79 es conscia D
80 es om. P 81 quod] quae G 82 contribulatum] et add. G et humi-
liatum om. GL 83 doloris] odoris V 87 infirmi GL 87-88 amoris rui
fervorem G 88 gloriae tuae G 89 deus om. GL 89-90 per omnia —
amen om. L
68 ORATIO 17
XVII.
Oratio episcopi vel abbatis
ad sanctum sub cuius nomine regit ecclesiam. 3
Sancte N., pie N., beate N., unus de gloriosis apostolis dei, unus de
beatis amicis dei, iste peccator, iste indigens, iste tuus licet indignus, licet
ineptus, licet nimis inconveniens vicarius, iterum et iterum redit ad te, dubius, 6
nescius, sollicitus de populo tuo, de congregatione tua et de periculo suo.
Ego scilicet inutilis persona, nullis bonis ornata, sed profunda ignorantia te-
nebrata, innumeris vitiis deformata, immensis peccatis onerata, ego, inquam, 9
quem deus et tu post deum nescio an iussistis an permisistis abbatem vocari
in ecclesia sub te advocato, sub te tutore, sub tuo nomine constituta: anxius
de me et de mihi commissis, te rogo consultorem, te precor adiutorem, te '2
expecto per omnia pro me operatorem.
Magister enim vocor, sed esse nescio. Pastor nominor, sed esse nequeo.
Abbas dicor, sed non sum. Vident enim me sedere ubi sedet abbas, sed '5
ego video me non facere quod facit abbas. Aspiciunt me praecedere sicut
abbatem, sed ego aspicio me non vivere sicut abbatem. Exhibent mihi honores
abbatis, sed ego non ostendo illis mores abbatis. Nondum duxi vitam boni ,a
laici, et de me expectant quomodo vivant monachi. Quid feci, homuncio,
vermis et putredo, quid feci, quid praesumpsi, quid consensi ?
Ad Or. XVII: 20 vermis et putredo] Cf. Iob 25,6.
ad Or. XVII (prius LXXV) : Oratio deest in A 2-3 sic DGB 2 Oratio—
abbatis om. CL episcopi vel abb.] PRAELATI P 3 ad sanctum om. V no-
mine] PRAELATUS add. C nomine om. V 4 Sancte — dei] Sancta pia beata
et gloriosa dei genitrix Maria in marg. praeponit D N. (ter)] Quintine P Vedaste
C gloriosis] magnis-G apostolis] martiribus P confessoribus (gloriosis) C vel
martyribus vel confessoribus add. D vel apostolis vel confessoribus (in marg.) P
martyribus vel confessoribus (in marg.J GV 7 sollicitus] si episcopus est add. D
(cf. inferius) de populo tuo] si episcopus est add. GV si abbas add. D 10
permisistis] episcopum vel add. D; (in marg.) GV (vel om. V) 12 et de om. D 15
Abbas] Episcopus vel praemitt. D Episcopus (in marg.) praeponunl GV; etiam dein-
ceps post verbum abbas legitur semper (vel) episcopus 18 boni] clerici vel add. D
clerici supra lin. insert. P
Recensh prior: 2-3 ORATIO AD PROPRIUM APOSTOLUM T
7 de populo tuo om. TPCL (in marg. GV)
ORATIO 17 69
2i Immo tu, deus, et tu, N., apostole eius, quid fecistis? Vos enim hoc
fecistis, sive iubendo sive permittendo. Vos ergo qui quoquo modo fecistis,
facite, tu orando, tu donando, ut nec mihi nec ulli obsit, sed mihi et multis
24 prosit quod fecistis. Vos qui fecistis nescium doctorem, caecum ductorem,
errantem rectorem : docete quem doctorem statuistis, ducite quem ductorem
posuistis, regite quem rectorem concessistis. Docete, obsecro, quid doceam,
27 ducite quo ducam, regite ut regam. Immo docete illos et me in illis, ducite
illos et me cum illis, regite eos et me inter eos.
IESU, bone domine, non sunt illi mei sed sunt tui, quia nec ego sum
30 meus sed tuus. Tuus sum, domine, et tui sunt, quia tu me et eos sapientia
tua fecisti et anima tua emisti. Tui ergo sumus, bone domine, tui sumus,
quos tam sapienter fecisti et tam caro emisti. Si ergo mihi commendas eos,
33 domine, non ideo deseras me vel eos. Commendas eos mihi; commendo me
et eos tibi. Tuus est, domine, grex et tuus pastor; tu gregis et pastoris esto
pastor.
36 Domine, per merita beati N., amici tui, exaudi orationem peccatoris
tui. Fac, domine, ipsum sollicitum esse pro nobis, quem advocatum dedisti
nobis. lllum pro nobis orare sentiamus, per quem auxilium tuum cotidie flagi-
39 tamus. Impetremus per illum gratiam tuam, per quem cotidie imploramus
maiestatem tuam. Illum, domine, fatemur advocatum nostrum, per illum sen-
tiamus te salvatorem nostrum. Ne praevaleant, domine, merita nostra meritis
42 eius, sed deleantur peccata nostra precibus eius.
Et tu, o sancte et beate N., tu es advocatus meus; tu esto ad deum
intercessor meus. Oro te: exora eum; peto a te: impetra ab eo. Defer illi
45 meam orationem, et refer mihi eius exauditionem. Per te illi angustia mea
intimetur, et per te mihi consolatio eius redonetur. Ostende illi meum peri-
culum, et exhibe mihi eius auxilium.
30-31 fecisti] Cf. Ps. 103,24. 31 emisti] Cf. 1 Cor. 6,20.
21 N.] Quintine P Vedaste C sancta Maria supra lin. insert. D apostole]
martir P confessor C eius] martyr vel confessor add. D; in marg. insert.
GV 22 sive permittendo] vel permitt. G 23 multis et mihi GV 27 quo]
ut GL ut] quo L 28 regite eos] regite illos CGL inter eos] inter illos G
29 sunt tui] sunt om. G 32 care DCV (ab altera manu) commendes V
36 beati] om. D; sancti C N.] Quintini P Vedasti C 40 fatemur domine P
43 N.] Quintine P Vedaste C ad deum] apud deum P 44 a te] a om.
GL 45 orationem meam G
70 ORATIO 17
Ecclesiam enim dei sub te regere suscepi, qui animam meam regere 48
nondum incepi. De me ergo ipso timidus, de aliis cogor esse sollicitus. Gra-
vatus pondere peccatorum alios iubeor relevare, incurvatus pondere criminum
alios exigor erigere. Ergo sancte et beate ac pie N., recognosce me qua- 51
lemcumque vicarium tuum, ut semper me praeveniat consilium tuum et subse-
quatur auxilium tuum, ad regendum me ipsum et gregem mihi commissum.
Prius enim sunt commissi tibi quam mihi; et cum mihi sunt commissi, non 54
sunt a te dimissi, sed ego magis commissus. Quod ergo mihi iniunctum est
de illis, tu fac de me et de illis. Fac pro me quod mihi iniunctum est fa-
cere pro te. Fac, domine, fac pro me, quia tu vides me nec scire nec posse 57
pro te. Immo fac non pro me sed pro te, quia prius et magis pertinet ad
te quam ad me; et si quid ad me, hoc est post te et sub te. Tu ergo,
domine, tu plus debes, plus scis, plus potes quam ego; tu potius fac quam ego. 60
Non me gravet, domine, suscepta cura eorum, quia satis me gravat
sarcina peccatorum meorum. Non me gravent illi, quia ego ipse nimis sum
gravis mihi. Nimis certe ipse me gravo; non est opus ut alii me gravent. 63
Sed nec eos gravet onus meum, nec impediat eos peccatum meum, nec
noceat illis malum meum. Non obsint illis raala mea, quibus prodesse debent
bona mea. Non me impediant, domine, de quibus proficere debui; non illis 66
obsim, quibus prodesse debui. Nimis enim sufficiunt mihi delicta mea; non
trahant me aliena secum. Nimis mihi est, si me damnant peccata mea; non
involvant alios mecum. 69
Sed tu, o apostole dei, tu qui potes, subleva me et eos, porta me et
illos, excusa me et illos. Adiuva utrosque, rege et protege utrosque, ut et
ego gaudens de illorum salute mecum, et illi de mea secum, semper Iaudemus 72
nostrum bonum dominum IESUM Christum tecum, qui sit benedictus deus,
et tu benedictus apostolus eius in aeternum; fiat, fiat.
48 regere1] Cf. Act. 20,28. 62-63 gravis mihi] Cf. Iob 7,20. 74 fiat, fiat]
Cf. Ps. 88,53.
48 dei om. GL 48-49 nondum regere CGL 50 peccatorum] meorum add. P
relievare sic P 51 ac] et D N.] Quintine P Vedaste C 52 vicarium
tuum] tuum om. GL praeveniat me G 52-53 subsequatur] me add. G 56
et de illis] de om. D 60 debes] tu GL 62-63 gravis sum G 66 Non]
in add. G 68 secum aliena CG damnant me G 70 o tu G (o om. L)
apostole] martir P confessor C dei] martyr vel confessor add. D; in marg. in-
sert. G 71 ut et] et om. CG 72 laudemus] dominum add. GL 74 apo-
«tolus] martir P confessor C vel confessor in marg. V eius] martyr vel confessor
add. D; in marg. insert. G
ORATIO 18 71
XVIII.
Oratio pro amicis.
3 Dulcis et benigne domine IESU Christe, qui exhibuisti caritatem qua
maiorem nemo habet et cui parem nemo habere potest; qui nihil debebas
morti, et tamen piam animam tuam pro servis et peccatoribus tuis posuisti,
6 et pro ipsis interfectoribus tuis orasti, ut eos fratres tuos et iustos faceres et
reconciliares misericordi patri tuo et tibi; tu, domine, qui tantam caritatem
fecisti inimicis tuis, tu ipse caritatem praecepisti amicis tuis.
9 Bone domine, quo affectu recogitabo inaestimabilem caritatem tuam?
Quid retribuam immenso beneficio tuo ? Transcendit enim omnem affectum
dulcedo tuae benignitatis. Vincit omnem retributionem magnitudo tui bene-
12 ficii. Quid ergo retribuam creatori et recreatori meo ? Quid retribuam mi-
seratori et redemptori meo? Domine, »deus meus es tu«, »bonorum meorum
non eges«. Tuus »est enim orbis terrae et plenitudo eius«.
15 Quid igitur ego mendicus et pauper, ego vermis et cinis, quid retribuam
deo meo, nisi ut ex corde oboediam praecepto eius? Est autem praeceptum
tuum, ut diligamus invicem. Bone homo, bone deus, bone domine, bone
18 amice, bonum totum quidquid es, huic praecepto tuo desiderat oboedire hu-
milis et contemptibilis servus tuus. Tu scis, domine, quia dilectionem quam
iubes amo, amorem diligo, caritatem concupisco. Hanc peto, hanc quaero,
21 propter hanc pulsat et clamat hic pauper et mendicus tuus ad ianuam mi-
sericordiae tuae. Et inquantum iam accepi dulcem eleemosinam gratuitae lar-
gitatis tuae, diligens omnem hominem in te et propter te, quamvis non quan-
24 tum debeo nec quantum desidero: omnibus exoro clementiam tuam. Sunt
Ad Or. XVIII: 3-4 nemo habet] Cf. Ioh. 15,13. 5 posuisti] Cf. ibidem; 1 Ioh.
3,16. 6 orasti] Cf. Luc. 23,34. 7 reconciliares] Cf. Rom. 5,10; 2 Cor. 5,18.
8 amicis tuis] Cf. Ioh. 15,12,17. 10 retribuam] Cf. Ps. 115,12. 13-14 non
eges] Cf. Ps. 15,2. 14 plenirudo eius] Cf. Ps. 49,12. 15 pauper] Cf. Ps.
39,18. vermis] Cf. Iob 25,6. 16 cinis] Cf. ibidem, 30,19. 16-17 invi-
cem] Cf. Ioh. 15,12,17. 21 mendicus] Cf. Ps. 39,18.
ad Or. XVIII (prius XXIII): 2 sic TDCGBV PRO AMICIS ORATIO A
Oratio cm. P 3 benignissime D 8 fecisti — ipse caritatem om. G 10
beneficii tui A 16 eius praecepto A
72 ORATIO. 18
tamen plures quorum dilectionem, sicut specialiter et familiarius cordi meo im-
pressit amor tuus, ita ardentius bene desidero illis, et devotius opto orare
pro illis. 27
Vult, vult, pie domine, vult servus tuus orare te pro amicis suis, sed
revocatur reus tuus a delictis suis. Qui enim mihi veniam exorare non suf-
ficio: qua fronte gratiam tuam aliis rogare praesumo? Et qui anxius inter- 30
cessores quaero: qua fiducia pro aliis intercedo? Quid faciam, domine deus,
quid faciam ? Tu iubes me orare pro illis et dilectio concupiscit; sed cla-
mante mihi conscientia ut pro meis peccatis sollicitus sim, pro alienis loqui 33
contremisco. Dimittam ergo quod iubes, quia feci quod prohibes ? Immo quia
praesumpsi prohibita, amplectar imperata, si forte oboedientia sanet prae-
sumptionem, si forte »caritas« operiat »multitudinem peccatorum« meorum. 36
Oro ergo te, pie et bone deus, pro his qui me diligunt propter te et
quos ego diligo in te; et pro illis devotius, quorum erga me dilectionem et
erga quos meam tu nosti sinceriorem. Non hoc ago, domine mi, quasi iustus 39
securus de peccatis meis, sed qualicumque caritate sollicitus pro alienis. Dilige
ergo eos, tu fons dilectionis, qui praecipis et das mihi ut diligam eos. Etsi
oratio mea non meretur prodesse illis, quia tibi offertur a peccatore : valeat 42
illis, quia fit te iubente auctore. Propter te ergo, tu auctor et datorfcaritatis,
propter te non propter me dilige eos, et fac ut ipsi te toto corde, tota
mente, tota anima diligant, ut sola quae tibi placent et illis expediunt velint, 45
loquantur et faciant.
Nimis tepida est, domine mi, nimis tepida est oratio mea, quia parum
fervida est caritas mea. Sed ne metiaris eis, tu dives in misericordia, bene- 48
ficium tuum secundum torporem meae devotionis; sed sicut tua benignitas su-
perat omnem humanam caritatem, ita tua exauditio transcendat affectum meae
supplicationis. Fac illis et de illis, domine, quod ipsis expedit secundum tuam 51
voluntatem, ut sic a te regantur et protegantur semper et ubique, quatenus
ad gloriosam et ad aeternam perveniant securitatem, qui vivis et regnas deus
per omnia saecula saeculorum, amen. 54
36 peccatorum] Cf. 1 Petr. 4,8. 44-45 diligant] Cf. Matth. 22,37.
28 domine pie A 30 tuam] ab altera manu add. pro V qui] quia A
32 me om. V 33 conscientia mihi G pro pecc. meis DC alienis] aliis CG
39 tu meam CGL 41 mihi] exemplum add. G eos diligam A 42 prod-
esse] prodere A 44 propter te] et add. G 47 nimis tep. est sec. loco om. P
48 est fervida A 51 ipsis] illis P 52 rigantur A 53-54 deus — amen] om. B
ln saecula L deui om. PG saecula om. P saecula — amen om. A
ORATIO 19 73
XIX.
Oratio pro inimicis.
3 Omnipotens et pie domine, IESU Christe, quem opto propitium amicis
meis, coram te est etiam quid exoptet cor meum inimicis meis. Tu enim
»scrutans corda et renes deus«, tu penetras secreta mentis meae. Tibi enim
6 patet, si quid in anima servi tui seminasti quod tibi sit offerendum, nec la-
tere te potest, si quid et ego et inimicus homo seminavimus ibi quod igne
sit comburendum. Ne despicias, benignissime deus, quod tu seminasti, sed
9 fove et auge et perfice et conserva. Quia sicut nihil boni potui incipere sine
te, ita nec possum consummare vel custodire absque te. Ne me iudices, mi-
sericors deus, propter id quod tibi displicet in me, sed aufer »quod non
12posuisti«, et salva animam quam creasti. Non enim ego corrigere me pos-
sum sine te, quia cum boni sumus, tu ipse facis »nos et non ipsi nos«, nec
tolerare poterit anima mea, si secundum suam nequitiam iudicaveris eam.
15 Tu ergo, domine, qui solus es potens, tu qui solus es misericors, quid-
quid ipse me facis desiderare inimicis meis, et illis tribue et mihi retribue.
Et si quid aliquando exopto illis extra regulam caritatis aut ignorantia aut
18 infirmitate aut malitia : bone domine, hoc nec illis tribuas nec mihi retribuas.
Qui es »lux vera, « illumina caecitatem illorum. Qui es summa veritas,
corrige errorem eorum. Qui es vera vita, vivifica animas ipsorum. Tu enim
21 dixisti per dilectum discipulum tuum, quia »qui non diligit manet in morte«.
Oro ergo, domine, ut quantam iubes haberi dones eis tui et proximi cari-
tatem, ne habeant coram te super fratre suo peccatum.
Ad Or. XIX : 5 deus] Ps. 7,10. 7 seminavimus] Cf. Matth. 13,25. 7-8 com-
burendum] Cf. ibidem, v. 30. 11-12 non posuisti] Cf. Luc. 19,21. 13 non
ipsi nos] Cf. Ps. 99,3. 14 iudicaveris eam] Cf. Ps. 129, 3. 19 lux vera]
Cf. Ioh. 1,9. veritas] Cf. Ioh. 14,6. 20 vita] Cf. ibidem. 21 in mortej
1 Ioh. 3,14. 22-23 caritatem] Cf. Matth. 22,37 ss.
ad Or. XIX (prius XXIV): 2 sic TDCGBV Oratio om. P Pro inimicis ora-
tio A 4 quid] quod G 5 penetrans G 6 si quid] quicquid GL 10
iudices] domine add. G 13 sumus boni GL 15 potens es V 20 eorum]
illorum CG vita vera A ipsorum] eorum G 22 haberi iubes A dones]
dona A
74 ORATIO 19
Absit, o pie domine, absit ne sim fratribus meis occasio mortis, ne 24
sim illis »petra scandali« et »lapis offensionis«. Satis enim et plus quam
satis est mihi, domine, quod mihi ipsi sum scandalum; sufficit mihi meum
peccatum. Obsecrat te servus tuus pro conservis suis ne offendant benigni- 27
tatem tam magni, tam boni domini propter me, sed reconcilientur tibi et con-
cordent mihi secundum voluntatem tuam propter te.
Haec est vindicta quam vult exigere secr etum cordis mei de conservis 30
et compeccatoribus meis. Haec est poena quam orat anima mea de con-
servis et inimicis meis : ut te et invicem, sicut tu vis et nobis expedit, di-
ligamus; ut bono domino sicut pro nobis ipsis ita et pro invicem satisfacia- 33
mus; ut communi domino in commune bonum magistra caritate concorditer
obsequamur. Hanc ultionem poscit praeparari omnibus malivolis et malefacto-
ribus suis hic peccator tuus; hanc praepara tu, domine clementissime, pec- 36
catori tuo.
Age ergo, bone creator et misericors iudex meus, age per inaestima
bilem misericordiam tuam: dimitte mihi omnia debita mea, si et ego coram 39
te dimitto omnibus debitoribus meis. Et si nondum, immo quia nondum id
perfecte ad tuum examen facit, sed facere vult, et vim sibi faciendo per te
quod potest efficit spiritus meus: et hoc ipsum tibi offero, ut et tu velis per- 42
fecte dimittere mihi peccata mea, et sicut potes indulgeas animae meae.
Exaudi me, exaudi, magne domine et bone domine, cuius amoris af-
fectu se pascere desiderat, sed satiare se de te non potest famelica anima 45
mea, ad quem invocandum non invenit os meum nomen quod sufficiat cordi
meo. Nullum enim verbum hoc mihi sapit, quod te donante affectus meus
de te capit. Oravi, domine, ut potui, sed plus volui quam potui. Exaudi, 48
exaudi tu sicut potes, qui quod vis potes. Oravi ut infirmus et peccator;
exaudi, exaudi tu sicut potens et miserator.
25 offensionis] Cf. 1 Petr. 2,8. 27 conservis suis] Cf. Matth. 18,28. 39-40
debitoribus raeis] Cf. ibidem, 6,12.
28 domini om. A 30 conservis] et iniraicis add. PCV 33-34 satisfaciamus]
faciamus A 39 si] sicut ^4C 40 nondum id] id nondum A 43 mihi om.
A; prima man. in B pecc. mea mihi G 44 exaudi sec. loco] me add. G
45 non potest de te G 50 sicut om. D
ORATIO 19 75
51 Et non solum amicis et inimicis meis quae precatus sum tribuas, sed
sicut scis unicuique expedire et voluntati tuae non disconvenire, omnibus vivis
et defunctis misericordiae tuae remedia distribuas; et me, non sicut vult cor
54 meum nec sicut petit os meum, sed sicut scis et vis me debere velle et pe-
tere, semper exaudias, salvator mundi, qui cum patre et spiritu sancto vivis
et regnas deus per omnia saecula saeculorum, amen.
52 tuae] meae G 56 et regnas — amenj ctn. A deus — atr.en om. B in saec.
saec. amen L deus ow. PCG saeculorum om. P
B. Meditationes.
I.
Meditatio ad concitandum timorem. y
I erret me vita mea. Namque diligenter discussa apparet mihi aut pec-
catum aut sterilitas fere tota vita mea. Et si quid fructus in ea videtur, sic
est aut simulatum aut imperfectum aut aliquo modo corruptum, ut possit aut 6
non placere aut displicere deo. Ergo o peccator, vita tua, non iam fere
tota, sed certe tota, aut in peccato est et damnabilis, aut infructuosa et con-
tempubilis. Sed quid separo infructuosam a damnabili ? Utique si est in- 9
fructuosa, est et damnabilis. Constat enim et verum est quod veritas dixit:
»Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur«.
Denique si quid ago utile, prorsus nullatenus illud compenso alimentis cor- 12
poris quibus abutor. Sed quis pascit pecus, quod nec tantum prodest quan-
tum consumit ? Et tamen tu benignus deus, tu nutris et expectas tuum inu-
tilem vermem et foetentem peccatis. Quam tolerabilius canis putris foetet 15
hominibus quam anima peccatrix deo ! Quam infelicius ista deo quam ille
hominibus! Heu non hominem, sed «opprobrium hominum«, vilius pecore,
Ad Medit. I: 11 raittetur] Matth. 3,10. 1 7;opprobrium hominum] Ps. 21,7.
ad Medit. I (prius II): 3 aic CGLBV Meditatio] Oratio D Medit. — timorem]
Item oratio A 4 Terret] Tedet GL Namque] Nam GL tota quia A 5
si quid] si quis G 7 dispicere B iam non PC 8 infruct.] est add. A 16
infel.] felicius A
Recensh prior : 3 Meditatio] peccatoris add. T
MEDITATIO 1 77
18 peius cadavere! »Taedet animam meam vitae meae«. Vivere erubesco, mori
pertimesco. Quid ergo restat tibi, o peccator, nisi ut in tota vita tua plores
totam vitam tuam, ut ipsa tota se ploret totam ? Sed est in hoc quoque
21 anima mea miserabiliter mirabilis et mirabiliter miserabilis, quia non tantum
dolet quantum se noscit, sed sic secura torpet, velut quid patiatur ignoret.
Anima sterilis, quid agis? Quid torpes, anima peccatrix? Dies iudicii
24 venit. »Iuxta est dies domini magnus, iuxta et velox nimis«; ■» dies irae dies
illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebra-
rum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris«. O »vox
27 diei domini amara! « Quid dormitas, anima tepida et digna evomi, quid dor-
mitas? Qui non expergiscitur, qui non tremit ad tantum tonitruum, non dormit,
sed mortuus est.
30 Arbor infructuosa, ubi sunt fructus tui? Arbor digna securi et igne,
digna succidi et succendi, qui sunt fructus tui? Utique spinae pungentes et
amara peccata. Quae utinam sic te paenitendo pungerent ut confringerentur,
33 sic amarescerent ut evanescerent ! Forsan parvum quid putas aliquod pecca-
tum. Utinam districtus iudex parvi existimaret aliquod peccatum ! Sed heu
me, nonne omne peccatum per praevaricationem deum exhonorat? Quod ergo
36 peccatum audebit peccator dicere parvum ? Deum enim exhonorare quando
est parvum ?
O lignum aridum et inutile, aeternis ignibus dignum, quid respondebis
39 in illa die, cum exigetur a te usque ad ictum oculi omne tempus vivendi
tibi impensum, qualiter fuerit a te expensum? Tunc quippe condemnabitur
quidquid fuerit inventum in te operis vel otii, sermonis et silentii, usque ad
42 minimam cogitationem, etiam quod vixisti, si non fuerit ad dei voluntatem
directum. Vae, quot peccata proruent ibi ex improviso quasi ex insidiis, quae
modo non vides ! Certe plura et fortassis terribiliora his quae nunc vides.
45 Quot quae non esse mala putas, quot quae nunc esse bona credis, nudata
18 vitae meae] Iob 10,1. erubesco] Cf. Luc. 16,3. 24 velox nimis] Soph. 1,14.
24-26 clangoris] Ibidem, v. 15 s. 26-27 amara] Ibidem, v. 14. 27 evomi] Cf.
Apoc. 3,16. 30 infructuosa] Cf. Iud. 12. igne] Cf. Matth. 3,10. 38 li-
gnum aridum] Cf. Luc. 23,31.
23 Anima] nulla divisio Meditationis in partes in A 32 te om. A 33 For-
sitan A 34 parvum AC 36 dicere peccator A enim om. GL 41
vel] aut A 42 ad volunt. dei GL 43 quot] quod A
78 MEDITATIO I
facie apparebunt ibi nigerrima peccata ! Ibi procul dubio recipies prout ges-
sisti in corpore, tunc cum iam non erit tempus misericordiae; tunc cum paeni-
tentia non recipietur, cum emendatio non promittetur. Hic cogita quid ges- 48
sisti, quid oporteat te recipere. Si multa bona, pauca mala : multum gaude.
Si multa mala, pauca bona : multum luge.
Inutilis peccator, an non sufficiunt tibi haec ad immanem rugitum? An non 51
sufficiunt ad eliciendum sanguinem et medullas in lacrimas? Vae mirabilis
duritia, ad quam confringendam leves sunt tam graves mallei ! O insensibilis
torpor, ad quem concitandum sunt obtunsi tam acuti aculei! Pro letalis sopor, 54
ad quem excitandum raucum est tam terrificum tonitruum ! Peccator inutilis,
satis haec tibi debent esse ad continuandum luctum; sufficere tibi possunt ad
sorbendas iuges lacrimas. 57
Oed cur debeo de gravedine, de magnitudine imminentis miseriae
quidquam dissimulando tacere et oculis animae meae furari ? An ut impro-
vise irruant repentini dolores , ut subito ingruat intolerabilis tempestas? Certe 60
non sic expedit peccatori. Si enim dixero quidquid potero excogitare, non-
dum ad id quod res est poterit comparari. Igitur deducant, «deducant oculi
mei lacrimas per diem et noctem, et non taceant*. Auge ergo, peccator, 63
auge superioribus aerumnis pondus, adde terrorem super terrorem, ululatum
super ululatum. Nam ipse te iudicabit, ad cuius contumeliam spectat quidquid
inoboediens deo aut praevaricator peccat; qui mihi bonum pro malo reddidit, 66
cui ego malum pro bono; qui nunc patientissimus, tunc districtissimus; cle-
mentissimus nunc, iustissimus tunc. Heu me, heu me, cui peccavi ! Deum
inhonoravi, omnipotentem provocavi. Peccator, quid feci, cui feci, quam ma!e 69
feci! Vae, vae, ira omnipotentis, ne irruas super me! Ira omnipotentis, ubi
poteris capi in me? Non est quod te possit tolerare in toto me.
\J angustiae ! Hinc erunt accusantia peccata, inde terrens iustitia; subtus 72
patens horridum chaos inferni, desuper iratus iudex; intus urens conscientia,
47 tempus misericordiae] Cf. P». 101,14. 62-63 non taceant] Ier. 14,17 (Vulg.:
lacrimas; per noctem et diem).
51 Inutilis] sine dioision!s signo P 53 graves] grandes; supra lin. insert. vel ma-
gni A 54 Proh ADCG laetalis vel loet. ATPB 55 terrificum] horrifi-
cum G 59 An om. V 59-60 improvisi D 62 deducant semel om. AC 62-63
oculi mei deducant G 73 patens om. A horridum] om. A horrendum in
marg. ins. G
MEDITATIO I 79
foris ardens mundus. »Iustus vix salvabitur«, peccator sic deprehensus in
75 quam partem se premet ? Constrictus ubi Iatebo, quomodo parebo ? Latere
erit impossibile, apparere intolerabile. Illud desiderabo, et nusquam erit; istud
execrabor, et ubique erit. Quid, quid tunc, quid erit tunc? Quis eruet de
78 manibus dei? Unde mihi consilium, unde salus? Quis est qui dicitur »magni
consilii angelus«, qui dicitur »salvator«, ut nomen eius vociferer?
Iam ipse est, iam ipse est IESUS. Ipse idem est iudex, inter cuius
81 manus tremo. Respira iam, o peccator; respira, ne desperes. Spera in eo
quem times. Affuge ad eum a quo aufugisti. Invoca importune quem superbe
provocasti. IESU, IESU, propter hoc nomen tuum fac mihi secundum hoc
84 nomen tuum. IESU, IESU, obliviscere superbum provocantem, respice mi-
serum invocantem. Nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans pec-
catorem et beatae spei ! Quid enim est IESUS nisi salvator ? Ergo IESU,
87 propter temetipsum esto mihi IESUS. Qui me plasmasti, ne peream. Qui
redemisti, ne condemnes. Qui me creasti tua bonitate, ne pereat opus tuum
mea iniquitate. Rogo, piissime, ne perdat mea iniquitas quod fecit tua omni-
90 potens bonitas. Recognosce, benignissime, quod tuum est, et absterge quod
alienum est. IESU, IESU, miserere dum tempus est miserendi, ne damnes in
tempore iudicandi. »Quae« namque tibi » utilitas in sanguine meo«, si de-
93 scendero in aeternam corruptionem ? Neque enim »mortui laudabunt te, do-
mine, neque omnes qui descendunt in infernum«. Si me admiseris intra la-
tissimum tuae misericordiae sinum, non erit angustior propter me, domine.
96 Admitte ergo, o desideratissime IESU, admitte me intra numerum electorum
tuorum, ut cum illis te laudem, te perfruar et glorier in te inter »omnes
qui diligunt nomen tuum«, qui cum deo patre et spiritu sancto gloriaris per
99 interminata saecula, amen.
74 salvabitur] Cf. I Petr. 4,18. 77-78 de raanibus dei] Cf. Deut. 32,39; Iob
10,7. 78-79 angelus] Cf. Is. 9,6 (e Graeca recensione ; Vulg. : consiliarius). 79
salvator] Luc. 2,11. 83 fac mihi] Cf. Ps. 108,21. 91 miserendi] Cf. Ps.
101,14. 92-93 corruptionem] Cf. Ps. 29,10. 93-94 in infernum] Ps. 113,17.
97-98 nomen tuum] Cf. Ps. 5,12.
74 sic bis A 75 parebo] latebo A 76 erit1] enim A 79 qui dicitur salvator]
quis deus salvator G 80 iam ipse est secundo om. V 81 iam om. P re-
spira2 om. G 82-83 superbe provocasti] contempsisti superbe A 83-84
propter — IESU IESU om. A 95 miseric. tuae CGL 96 desiderantissime
ACGL IESU] domine AC 97 in te om. D 98 et spiritu sancto om. A
80 MEDITATIO 2
II.
Deploratio virginitatis male amissae.
Anima mea, anima aerumnosa, anima, inquam, misera miseri homun- 3
culi, excute torporem tuum et discute peccatum tuum et concute mentem
Liiam. Reduc ad cor enorme delictum et perduc de corde immanem rugitum.
Intende, infelix, intende sceleris tui horrorem et protende horrificum terrorem 6
et terrificum dolorem. Tu, inquam , quae quondam candidata caelesti lava-
cro, dotata spiritu sancto, in Christiana professione iurata, virgo fuisti, Chri-
sto desponsata. 9
O unde memini! O quem nominavi! Utique non iam benignum spon-
sum virginitatis meae, sed terribilem iudicem immunditiae meae. Heu me-
moria perditae iucunditatis, cur sic superaggravas pressuram possidentis infe- 12
licitatis ? Quam misera sors flagitiosi hominis, cui et bonum et malum pariter
sunt in tormentum ! Torquet enim me mala conscientia et cruciatus eius, in
quibus timeo me arsurum; torquet me bonae conscientiae et praemiorum eius 15
memoria, quae scio me perdidisse nec amplius recuperaturum. Vae miserum
perdere, dolendum perdere, id perdere irrecuperabiliter quod servari debet
interminabiliter ! Heu inconsolabile perdere, quod non solum est damnosum 18
bonorum, sed insuper est lucrosum tormentorum !
O virginitas, iam non dilecta mea, sed perdita mea; iam non iucunda
mea, sed desperata mea : quo devenisti, in quam foetido, in quam amaro 21
caeno me dereliquisti ! O fornicatio sordidatrix mentis meae, perditrix animae
meae: unde misero subrepsisri, de quam nitido, de quam iucundo statu me
praecipitasti ! Hinc uris me, o amare maeror, quia illud est amissum; hinc 24
angis me, o gravis dolor et timor gravioris, quia istud est admissum. Hinc
est damnum inconsolabile, hinc tormentum intolerabile. Vae hinc et vae il-
Ad Medit. II: 8-9 desponsata] Cf. 2 Cor. 11,2.
ad Medit. II (prius III): Meditalio detst in A 2 sic PDCGLV LAMEN-
TATIO DE AMISSA VIRGINITATE C 8-9 Christo om. P. 15 bonae
om. G 19 est om. G 22 dereliquistU? CG
Recensio prior: 2 Deploratio virginitatis amissae per fornicationem T
MEDITATIO 2 81
27 Hnc ! Sic, sic pariter bonum et malum, sic utique iam iuste punitis adhuc
viventem miserum malum. Digne certe, digne.
Tu namque, anima mea perfida deo, periura dei, adultera Christi, li-
30 benter de sublimitate virginitatis miserabiliter es dimersa in baratrum fornica-
tionis. Tu illa olim desponsata regi caelorum, ardenter facta es scortum tor-
toris tartarorum. Heu abiecta a deo, proiecta diabolo; immo abiciens deum,
33 amplectens diabolum ! Tu enim, tu miserrima mea, meretrix obstinata, forni-
catrix impudens, tu prior amatori et creatori tuo deo repudium obtulisti, et
ad insidiatorem et perditorem tuum daemonem te sponte contulisti.
36 O miserrima et plus quam miserrima commutatio ! Heu, de quam su-
blimi cecidisti, in quam profundum corruisti ! Vae, quam benignum contempsi-
sti, quam maligno te iunxisti ! Quid fecisti, o mentis amentia, amens spurci-
39 tia, spurca nequitia, quid fecisti? In caelo dereliquisti castum amatorem tuum,
et in infernum secuta es odiosum corruptorem tuum, et in baratro parasti
non thalamum, sed prostibulum tuum. Horror mirabilis, quam perversa vo-
42 luntas ! Miraculum horribile, quam voluntaria perversitas ! Unde mihi, deus,
tantae pravitatis correctio ? Unde tibi, deus, tanti sceleris satisfactio?
Praecipitare, miser homuncio, in tenebrosum profundum immoderatae
45 maestitiae, qui sponte praecipitatus es in baratrum horrendae nequitiae. Ob-
ruere, infelix, mole terribilis doloris, qui corruisti libens in caenum infernalis
foetoris. Obvolvere, aerumnose, horridis tenebris inconsolabilis luctus, qui vo-
48 lens provolutus es in voraginem tam sordidi Iuxus. Volutare in gurgite ama-
ritudinis, qui delectatus es in volutabro turpitudinis.
Terror horribilis, dolor terribilis, maeror inconsolabilis, aggerate vos super
51 me. Irruite, obruite, perturbate, obvolvite, possidete. Iustum est, iustum est.
Impudenti audacia contempsi vos et putenti delectatione provocavi vos, immo
deum, non vos, et nunc miserabili paenitentia desidero vos. Torquete reum,
54 vindicate deum. Praesentiat fornicator infernalis tormenta quae meruit, prae-
gustet quod praeparavit, assuescat quod est passurus. Extende, produc, im-
moderate peccator, luctuosam paenitentiam, qui tam longe produxisti tui sce-
57 leris imniunditiam. Revolvere et revolvere in eundem turbinem amaritudinum,
qui totiens revolutus es in eandem vertiginem libidinum.
34 obtulisti] Cf. Deut. 24,1; Matth. 5,31. 37 corruisti] Cf. Is. 14,12.
39 amatorem] amorem V 40 in inferno G 41 thalamum] tuum add. G 44
teneborsum V 56 peccator om. G
82 MEDITATIO 2
Consolatio, securitas, laetitia, nolo vos, renuo vos, nisi peccati venia
reduxerit vos. Procul este, procul este ante mortem, si forte indulgentia revocet 60
vos mihi vel post mortem. Sit continua paenitentia amara comes aetatis meae,
sit acutus dolor insatiabilis tortor vitae meae, sint maeror et acerbus luctus
infatigabiles tribulatores iuventutis et senectutis meae. Utinam, utinam ita sit ! 63
Opto, oro, desidero ut ita sit. Si enim non sum dignus oculos ad caelum
orando levare : certe non sum indignus eos vel plorando caecare. Si con-
funditur mens mea orare pudore conscientiae : aequum est ut confundatur 66
turbine luctuosi doloris et tristitiae. Si timet exhiberi ante conspectum dei
sui : iustum est ut habeat ante conspectum suum tormenta sceleris sui.
Cogitet igitur et recogitet cor meum quid fecit, quid meruit. Descen- 69
dat, inquam, descendat »ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine»
mens mea, et consideret quae ibi expectent scelerosam animam meam. In-
tendat et contempletur, videat et conturbetur. Quid est, deus, quid est quod 72
animadverto in terra »miseriae et tenebrarum«? Horror, horror! Quid est
quod intueor, ubi »nullus ordo, sed sempiternus horror« inhabitans? Heu
confusio ululatuum, tumultus dentibus stridentium, inordinata multitudo gemi- 75
tuum. Vae, vae; quot et quot et quot vae, vae! Ignis sulphureus, flamma
tartarea, caliginosa volumina, quam terrifico rugitu video vos rotari ! Vermes
in igne viventes : quae mira aviditas rodendi sic vos accendit, quos ille ignis 78
ignium non incendit? Daemones coardentes, frementes ardore, frendentes fu-
rore: cur sic crudeles estis iis qui volutantur inter vos? Omnimoda tormenta,
iustitia moderata, ad sustinendum immoderata : siccine nullus modus, nullum 81
remedium, nullus finis temperabit vos? Haeccine sunt, magne deus, quae pa-
rata sunt fornicatoribus et contemptoribus tuis, quorum unus ego sum?
Ego, ego utique unus horum sum. Anima mea, expavesce; mens mea, 8*
defice; cor meum, scindere. Quo me rapitis, exactores sceleris mei? Quo me
trudis, peccatum meum? Quo me tradis, deus meus? Si feci ut essem reus
tuus: numquid potui facere ut non essem creatus tuus? Si mihi castitatem 87
64-65 levare] Cf. Luc. 18,13. 70 caligine] Iob 10,21. 73 tenebrarum] Cf.
ibidem, v. 22. 74 inhabitans] Cf. ibidem. 75 stridentium] Cf. Matth. 8,12;
et passim. 76 ignis sulphureus] _Cf . Apoc. 14,10; 19,20; et passim. 7778
viventes] Cf. Marc. 9,43,45,47. 82-83 parata sunt] Cf. Matth. 25,41 .
60 este bis] estote DC 64 oculos] meos add. G 71 expectant CG 75-
76 gemituum] gementium GL 76 et quot sec. loco om. DG 80 iis] his PCG
hiis DL 82-83 parata] praeparata G 86 trudit G
MEDITATIO 2 83
meam ademi: numquid tibi misericordiam tuam peremi? Domine, domine, si
ego admisi unde me damnare potes : tune amisisti unde salvare soles? Noli,
90 domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum tuum. Ubi
est, o verax deus, ubi est: »vivo ego, nolo mortem peccatoris, sed ut con-
vertatur et vivat«? Domine, qui non mentiris, domine, quid est »nolo mor-
93 tem peccatoris«, si tu sepelis in infernum ad te clamantem peccatorem? An
detrudere peccatorem in gehennam est »nolo mortem peccatoris«? An hoc
est »volo ut convertatur« peccator »et vivat«? Peccator sum ego, domine,
96 peccator sum ego. Si ergo non vis peccatoris mortem: quid te cogit quod
non vis, ut me tradas ad mortem? Si vis ut convertatur peccator et vivat:
quid te prohibet facere quod vis, ut me convertas et vivam? An immanitas
99 peccati mei cogit te quod non vis et prohibet quod vis, cum sis omnipotens
deus? Absit, deus meus, absit, domine meus, ne praevaleat nequitia pecca-
toris confitentis et dolentis sententiae omnipotentis.
102 Memento, iuste deus et benigne deus, memento quia misericors es, et
creator et recreator meus. Ne ergo memineris, bone domine, iustitiae tuae
adversus peccatorem tuum; sed memor esto benignitatis tuae erga creaturam
105 tuam. Ne memineris irae adversus reum, sed memor esto miserationis erga
miserum. Verum est quia conscientia mea meretur damnationem et paeniten-
tia mea non sufficit ad satisfactionem; sed certum est quia misericordia tua
108 superat omnem offensionem.
Parce ergo, tu bone domine, cuius est salus, et qui non vis mortem
peccatoris; parce peccatrici animae meae. Fugit enim exterrita a terrente
1 1 1 iustitia tua ad confortantem misericordiam tuam: ut quoniam praemium vir-
ginitatis est conupto - o dolor ! - irrecuperabile, saltem supplicium fornica-
tionis paenitenti non sit inevitabile, quia non est impossibile omnipotentiae
114tuae, nec indecens iustitiae tuae, nec insolitum misericordiae tuae: «quoniam
bonus« es, »quoniam in aeternum misericoidia tua«, qui es benedictus in
saecula, amen.
91-92 vivat] Ez. 33,11 (ex liturgia Quadragesimae ; Vulg. : peccatoris] impii). 93
in infernumj Cf. Luc. 16,22. 109 salus] Cf. Ps. 3,9. 109-110 peccatoris]
Cf. Ez. 33,11. 114-115 misericordia tua] Cf. Ps. 117,1; et passim. 115-
116 in saecula amen] Cf. Rom. 1,25.
89 admisi] amisi D 96 mortem pecc. G 97 et vivat peccator P 99 et
prohibet quod vis om. D 105 erga] adversus P 106 mea cm. GL 112
est om. GL corruptio V 112-113 fornicatoris G
84 MEDITATIO 3
III.
Meditatio redemptionis humanae.
Anima Christiana, anima de gravi morte resuscitata, anima de mi- 3
sera servitute sanguine dei redempta et liberata : excita mentem tuam, me-
mento resuscitationis tuae, recogita redemptionem et liberationem tuam. Re-
tracta ubi et quae sit virtus tuae salvationis, versare in meditatione eius, 6
delectare in contemplatione eius. Excute fastidium tuum, fac vim cordi tuo,
intende in hoc mentem tuam. Gusta bonitatem redemptoris tui, accendere
in amorem salvatoris tui. Mande favum verborum, suge plus quam mellitum 9
saporem, gluti salubrem dulcoreni. Mande cogitando, suge intelligendo, gluti
amando et gaudendo. Laetare mandendo, gratulare sugendo, iucundare glu-
tiendo. 1 2
Ubi ergo et quae est virtus et fortitudo salvationis tuae ? Certe Chri-
stus te resuscitavit. Ille bonus Samaritanus te sanavit, ille bonus amicus ani-
ma sua te redemit et liberavit]; Christus, inquam. Ergo virtus salvationis 15
tuae virtus est Christi.
Ubi est haec virtus Christi? Utique »comua in manibus eius; ibi
abscondita est fortitudo eius«. Cornua quidem in manibus eius, quia bra- 18
chiis crucis confixae sunt manus eius. Quae autem fortitudo in tanta infir-
mitate ? Quae altitudo in tanta humilitate ? Quid venerabile in tanto con-
temptu? Sed certe ideo absconditum, quia in infirmitate; ideo celatum, 21
quia in humilitate ; ideo occultum, quia in contemptu. O fortitudo abscon-
dita: hominem in cruce pendentem suspendere mortem aeternam genus hu-
Ad Medit. III: 4 redempta] Cf. Eph. 1,7. 6-7 delectare in contemplatione eius]
Cf. Cur deus homo, 1. I, c. I (Vol. II, p. 47,9): et contemplatione de'ectentur. 14
sanavit] Cf. Luc. 10,33 ss. 16 virtus est Christi] Cf. 2 Cor. 12,9. 17" 18
fortitudo] Hab. 3,4 s. 19-20 innrmitate] Cf. 2 Cor. 12,9.
ad Medit. III (prius XI): Meditatio deest in ATP coll. sunt etiam codices M
et I 2 sic BI EDITA AB EODEM add. B MED. HUM. RED. M MED.
ANSELMI (SANCTI ANS. ARCHIEP. CANTUAR. V) DE HUMANA RE-
DEMPTIONE DV MED. DEPRECATIVA EX RECORDATIONE DOMI-
NICE PASSIONIS C MED. DE MISTERIO CRUCIS ET PASSIONIS DO-
MINI L ITEM G
MEDITATIO 3 85
JA manum prementem ; hominem ligno confixum diffigere mundum perpetuae
morti affixum ! O celata potestas : hominem damnatum cum latronibus salvare
homines damnatos cum daemonibus; hominem in patibulo extensum omnia
27 trahere ad se ipsum ! O virtus occulta : unam animam emissam in tormento
innumerabiles extrahere de inferno ; hominem mortem corporis suscipere et
animarum mortem perimere !
30 Cur, bone domine, pie redemptor, potens salvator, cur tantam virtu-
tem operuisti tanta humilitate? An ut falleres diabolum, qui fallendo homi-
nem eiecit de paradiso? Sed utique veritas nullum fallit. Qui ignorat, qui
33 non credit veritatem : ipse se fallit. Qui videt veritatem, et odit vel con-
temnit : ipse se fallit. Veritas itaque nullum fallit. An ideo, ut ipse diabolus
se falleret? Sed utique sicut veritas nullum fallit, ita non intendit ut ali-
36 quis se fallat, quamvis hoc dicatur facere cum permittit. Non enim as-
sumpsisti hominem ut te notum operires, sed ut ignotum aperires. Verum
deum, verum hominem te dixisti et operibus ostendisti. Res per se fuit oc-
39 culta, non studio occultata. Non sic est facta ut absconderetur, sed ut suo
ordine perficeretur; nec ut aliquem deciperet, sed ut quemadmodum opor-
tebat fieret. Et si dicitur occultata, non est aliud quam : non est omnibus
42 revelata. Nam etsi veritas non omnibus se nianifestat, nulli tamen se negat.
Ergo, domine, nec ut falleres nec ut aliquis se falleret, sic fecisti ; sed ut
faceres quod et quomodo faciendum erat, in veritate per omnia perstitisti. Qui
45 ergo se fefellit in tua veritate, non de te, sed de propria queratur falsitate.
An diabolus habebat iuste aliquid adversus deum aut adversus homi-
nem, propter quod deus prius deberet adversus eum pro homine hoc modo
48 agere quam aperta fortitudine, ut, dum ille iustum hominem iniuste occide-
ret, iuste potestatem quam super iniustos habebat perderet? Sed certe dia-
bolo nec deus debebat aliquid nisi poenam, nec homo nisi vicem, ut,
51 quemadmodum ab illo se facile permisit vinci peccando, ita illum vinceret
25 cum latronibus] Cf. Marc. 15,27 s. 26-27 ad se ipsum] Cf. Ioh. 12,32. 38
ostendisti] Cf. Ioh. 5,36. 44 perstitisti] Cf. ibid. 8,44. 46-58 deberet] Cf.
Cur deus homo, 1. I, c VII, P. 55,13-57,28.
25-26 homines salvare G 33-34 Qui videt — nullum fallit om. M 37 notum
te GL operies / 38 deum] et add. G 41 occulta DC 42 etsi]
si G 46 aliquid iuste GL aut] vel GL 41 prius om. G 49 perderet?]?
om. B 50 aliquid debebat G
86 MEDITATIO 3
usque ad difficultatem mortis iustitiam integram servando. Sed et hoc non
nisi deo debebat homo. Nam non peccavit adversus diabolum, sed adversus
deum ; nec homo diaboli erat, sed et homo et diabolus dei erant. Sed et 54
quod diabolus vexabat hominem, non hoc faciebat zelo iustitiae, sed nequi-
riae ; nec iubente deo, sed permittente ; non diaboli, sed dei iustitia exi-
gente. Nihil igitur erat in diabolo, cur deus adversus eum ad salvandum 57
hominem fortitudinem suam celare aut differre deberet.
An aliqua necessitas coegit ut altissimus sic se humiliaret, et omni-
potens ad faciendum aliquid tantum Iaboraret ? Sed omnis necessitas et im- 60
possibilitas eius subiacet voluntati. Quippe quod vult necesse est esse, et
quod non vult impossibile est esse. Sola igitur voluntate, et quoniam vo-
luntas eius semper bona est, sola hoc fecit bonitate. 63
Non enim deus egebat ut hoc modo hominem salvum faceret, sed
humana natura indigebat ut hoc modo deo satisfaceret. Non egebat deus
ut tam laboriosa pateretur , sed indigebat homo ut ita reconciliaretur. Nec 66
egebat deus ut sic humiliaretur , sed indigebat homo ut sic de profundo
inferni erueretur. Divina natura humiliari aut laborare nec eguit nec potuit.
Haec omnia humanam naturam, ut ad hoc restitueretur propter quod facta 69
erat, necesse erat facere; sed nec illa nec quidquid deus non est ad hoc
poterat sufficere. Nam homo ad quod institutus est non restituitur, si non
ad similitudinem angelorum, in quibus nullum est peccatum, provehitur. Quod 72
est impossibile fieri, nisi omnium percepta peccatorum remissione, quae non
fit nisi praecedente integra satisf actione .
Quam satisfactionem talem oportet esse, ut peccator aut aliquis pro illo 75
det aliquid deo de suo quod debitum non sit, quod superet omne quod deus
59 se humiliaret] Cf. Phil. 2,8. 59-60 labararet] Ci. Cur deus homo, 1. I, c.
VIII, P. 59,16-17. 60-61 voluntati] Cf. ibidem, 1. II, c. XVII, p. 122,26-27.
61 quod vult necesse est esse] Cf. De concordia, qu. I, n. III, p. 251,4-5: Et sicut
necesse est esse quidquid deus vult... 62 quod non vult, impossibile est esse] Cf.
ibidem, p. 251,7: Quoniam enim quod deus vult, non potest non esse... 68 potuit]
Cf. Cur deus homo, 1. I, c. VIII, p. 59, 18-28. 72 angelorum] Cf. Marc. 12,25.
70-72 provehitur] Cf. Cur deus homo, 1. I, c. V, p. 52. 72-74 satisfactione] Cf.
ibidem, c. XIX, p. 84 ss. 75-77 non est] Cf. ibidem, c. XX-XXI, p. 86 ss.
52 et om. G 53 nisi deo] ideo M debebat] debuit G 59 et] aut D 62
Sola] cum signo divisionis DV 64 hominem hoc modo G 66 Nec] Non
GL 68 nec eguit] non eguit G
MEDITATIO 3 87
non est. Si enim peccare est deum exhonorare, et hoc homo facere non
78 deberet, etiam si necesse esset quidquid est quod deus non est perire : uti-
que veritas immutabilis et ratio aperta exigit, ut qui peccat reddat aliquid
deo pro honore ablato maius, quam sit hoc pro quo illum exhonorare non
81 debuit.
Quod quoniam humana natura sola non habebat, nec sine debita sa-
tisfactione reconciliari poterat, ne iustitia dei in regno suo peccatum inordi-
84 natum relinqueret : subvenit bonitas dei, et eam in suam personam assumpsit
filius dei, ut in ea persona esset homo deus, qui haberet quod superaret non
solum omnem essentiam quae deus non est, sed etiam omne debitum quod
87 peccatores solvere debent, et hoc, cum nihil pro se deberet, solveret pro
aliis, qui quod debebant reddere non habebant.
Pretiosior namque est vita hominis illius quam omne quod deus non
90 est, et superat omne debitum quod debent peccatores pro satisfactione. Si
enim interfectio illius superat omnem multitudinem et magnitudinem peccato-
rum, quae cogitari possunt extra personam dei : palam est quia vita eius magis
93 est bona quam sint omnia peccata mala, quae extra personam dei sunt. Hanc
vitam homo ille, cum ex debito mori non deberet, quoniam peccator non
erat, sponte dedit de suo ad honorem patris, cum eam sibi auferri propter
96 iustitiam permisit, ut exemplum omnibus aliis daret iustitiam dei ab illis non
esse deserendam propter mortem, quam ex necessitate aliquando solvere de-
bent, cum ille qui eam non debebat et servata iustitia vitare posset, eam
99 sibi illatam propter iustitiam sponte sustineret. Dedit itaque humana natura
deo in illo homine sponte et non ex debito quod suum erat, ut redimeret
se in aliis, in quibus quod ex debito exigebatur reddere non habebat.
102 In omnibus his non est divina natura humiliata, sed humana est exal-
tata. Nec illa est imminuta, sed ista est misericorditer adiuta. Nec humana
77 exhonorare] Cf. ibidem, c. XI, p. 68. 77-78 perire] Cf. ibidem, c. XXI,
p. 88 s. 79-81 non debuit] Cf. ibidem, c. XI, p. 68,22-27. 83-84 relin-
queret] Cf. ibidem, c. XX, p. 86,21-22. 89-90 pro satisfactione] Cf. ibidem,
1. II, c. XIV, p. 113 s. 90-93 sunt] Cf.ibidem. 93-99 sustineret] Cf. ibi-
dem, 1. I, c. IX, p. 61,8-62,8. 102-103 exaltata] Cf. ibidem, c. VIII, p. 59,
27-28. 103-104 Nec humana naturaj Ad sequentia cf. ibidem, cc. IX et X, p. 61 ss.
78 debet G deus om. G 79-80 deo aliquid] MGL 80 maius] magis G
87 hoc] hic G 89 vita est V 91 illius] eius D et magnitudinem om. G
93 bona om. G 95 auferri sibi G 99 Dedit] divisio in V 102 hiis GL
88 MEDITATIO 3
natura in illo homine passa est aliquid ulla necessitate, sed sola libera vo-
luntate. Nec alicui violentiae succubuit; sed spontanea bonitate, ad honorem 105
dei et utilitatem aliorum hominum, quae illi mala voluntate sunt illata lau-
dabiliter et misericorditer sustinuit; nec ulla cogente oboedientia, sed potenti
disponente sapientia. 108
Non enim illi homini pater ut moreretur cogendo praecepit, sed ille
quod patri placiturum et hominibus profuturum intellexit, hoc sponte fecit.
Non enim eum ad hoc pater potuit cogere, quod ab eo exigere non debuit; 1 1 1
nec patri tantus honor potuit non placere, quem tam bona voluntate filius
sponte obtulit. Sic itaque patri oboedientiam liberam exhibuit, cum hoc quod
patri placiturum scivit sponte facere voluit. Denique quoniam pater illi hanciN
bonam voluntatem - quamvis liberam - dedit, non immerito dicitur quia
eam ille velut praeceptum patris accepit. Hoc itaque modo »oboediens« fuit
patri »usque ad mortem«; et »sicut mandatum dedit« illi »pater, sic fecit«; H7
et »calicem quem dedit« illi »pater« bibit. Haec est enim perfecta et li-
berrima humanae naturae oboedientia, cum voluntatem suam liberam sponte
voluntati dei subdit, et cum acceptam bonam voluntatem sine omni exactione 120
spontanea libertate opere perficit.
Sic homo ille redemit omnes alios, cum hoc quod sponte dedit deo,
computat pro debito quod illi debebant. Quo pretio non semel tantum a 123
culpis homo redimitur, sed etiam, quotiens cum digna paenitentia redierit,
recipitur; quae tamen paenitentia peccanti non promittitur. Quod quoniam in
cruce factum est, per crucem noster Christus nos redemit. Qui ergo ad hanc 126
gratiam volunt cum digno affectu accedere salvantur; qui vero illam con-
temnunt, quia debitum quod debent non reddunt, iuste damnantur.
tcce, anima Christiana, haec est virtus salvationis tuae, haec est causa 129
libertatis tuae, hoc est pretium redemptionis tuae. Captiva eras, sed hoc modo
es redempta. Ancilla eras, et sic es liberata. Sic es exul reducta, perdita
116-117 usque ad mortem] Cf. Phil. 2,8. 1 1 7 sic fecit] Cf. Ioh. 14,31. 118
bibit] Cf. ibidem, 18,11. 126-127 salvantur] Cf. Hebr. 7,25. 131 liberata]
Cf. Gal. 4,31.
111 ad hoc eum V ab eo] habeo / 117 patri om. M 118 pater om. G
118-119 liberr. et perfecta G 120 dei voluntati GL 122 deo] deus M
123-124 homo tantum a culpis G 129 Ecce] cum signo dioisionis B 130 hoc
est] est om. V 131 liberata es B
MEDITATIO 3 89
132 restituta, et mortua resuscitata. Hoc mandat, o homo, hoc ruminet, hoc su-
gat, hoc glutiat cor tuum, cum eiusdem redemptoris tui carnem et sanguinem
accipit os tuum. Hoc fac in hac vita cotidianum panem, victum et viaticum
135 tuum, quia per hoc et non nisi per hoc et tu manebis in Christo et Chri-
stus in te, et in futura vita erit plenum gaudium tuum.
Sed o tu, domine, tu qui, ut ego viverem, mortem suscepisti, quomodo
Bslaetabor de libertate mea, quae non est nisi de vinculis tuis? Qualiter gra-
tulabor de salute mea, cum non sit nisi de doloribus tuis? Quomodo gau-
debo de vita mea, quae non est nisi de morte tua? An gaudebo de iis quae
141 passus es, et de crudelitate illorum qui ea tibi fecerunt, quoniam nisi illi fe-
cissent, tu passus non esses, et si tu passus non esses, haec mea bona non
essent ? Aut si de illis dolebo, quomodo de istis propter quae illa fuerunt
144 et quae non essent, nisi illa fuissent, gaudebo£? Sed certe illorum nequitia
nihil facere potuit, nisi quia tu sponte permisisti, nec tu passus es, nisi quia
pie voluisti. Illorum itaque debeo crudelitatem execrari, mortem et labores
l47tuos compatiendo imitari, piam voluntatem tuam gratias agendo amare, ac sic
secure de bonis mihi collatis exultare.
Ergo homuncio, illorum crudelitatem dimitte dei iudicio, et tracta de iis
1 50 quae debes salvatori tuo. Considera quid tibi erat et quid tibi factum sit, et
pensa qui hoc tibi fecit, quo amore dignus sit. Intuere necessitatem tuam et
bonitatem eius, et vide quas gratias reddas et quantum debeas amori eius.
153 In tenebris, in lubrico, in descensu super irremeabile chaos inferni eras. Im-
mensum et quasi plumbeum pondus pendens a collo tuo deorsum te trahebat;
onus importabile desuper te premebat; hostes invisibiles te toto conatu im-
1 56 pellebant. Sic eras sine omni auxilio, et nesciebas quia sic conceptus et natus
eras. O quid tibi tunc erat, et quo te ista rapiebant! Expavesce memorando,
contremisce cogitando.
134 cotidianum panem] Cf. Luc. 11,3. 135-136 in te] Cf. Ioh. 6,57. 136
gaudium tuum] Cf . ibidem, 16,24; 1 Ioh. 1,4; et passim. - Proslogion, c. XXVI (Vol. I,
P. 120 ss.). ' 155 invisibiles] Cf. Eph. 6,12.
132 mandat] mandit G (sec. man.); id est comedat supra lin. add. D mandat o] man-
dato M o homo] o eras. I 134 panem] tuum add. G 137-150 Sedo tu —
salvatori tuo om. I 140 iis] his MCGL hiis D 144 et om. G nisi illa]
illa om. M 145 es] esses G 149 his MC hiis DGL 150 erat om. M
154 pendens] pendebat G 155 onus import. om. G 156-157 O quid — ra-
piebant. Sic eras — natus eras] sic sententiarum ordinem mutat G
90 MEDITATIO 3
O bone, o domine Christe IESU, sic posito nec petenti nec opinanti 159
ut sol mihi illuxisti, et mihi quomodo eram ostendisti. Abiecisti plumbum
quod deorsum me trahebat; removisti onus quod desuper me premebat; im-
pellentes me reppulisti ac i!lis te pro me opposuisti. Vocasti me nomine novo |62
quod mihi de nomine tuo dedisti, et incurvatum ad aspectum tuum erexisti
dicens : .Confide, ego te redemi; animam meam pro te dedi. Si adhaeres
mihi : et mala in quibus eras evades, et in profundum quo properabas non 165
cades; sed perducam te ad regnum meum et faciam te haeredem dei et
cohaeredem meum.' Exinde accepisti me in tuitionem tuam, ut nihil noceret
animae meae contra voluntatem suam. Et ecce, cum nondum adhaeserim 168
tibi, sicut consuluisti, nondum tamen in infernum me cadere permisisti; sed
adhuc expectas, ut adhaeream et facias quod promisisti.
Certe, domine, sic eram et haec fecisti mihi. In tenebris eram, quia 171
nihil nec me ipsum sciebam; in lubrico, quia imbecillis et fragilis ad lapsum
peccati eram; in descensu super chaos inferni, quia in primis parentibus de-
scenderam de iustitia ad iniustitiam, per quam descenditur ad infernum, et 174
de beatitudine ad temporalem miseriam, de qua caditur in aeternam. Pondus
originalis peccati deorsum me trahebat, et onus importabile iudicii dei me
premebat, et inimici mei daemones, ut me aliis peccatis damnabiliorem face- 177
rent, quantum in ipsis erat, vehementer insistebant.
Sic destituto omni auxilio illuxisti mihi, et quomodo eram ostendisti,
quia et, cum ego nondum hoc nosse poteram, alios qui pro me essent, et po- |80
stea me ipsum, antequam postularem, haec omnia docuisti. Plumbum trahens
et onus gravans et hostes impellentes reiecisti, quia peccatum, in quo natus
et conceptus eram, et damnationem eius amovisti; et malignos spiritus, ne vim 183
animae meae facerent, prohibuisti. Christianum me fecisti vocari de nomine
tuo, per quod et ego confiteor et tu cognoscis me inter redemptos tuos; et
erexisti et levasti me ad notitiam et amorem tuum. Fecisti me confidere de 186
162 nomine novo] Cf. Apoc. 2,17. 164 confide] Cf. Matth. 9,2,22. te redemi]
Cf. Is. 43, I. dedi] Cf. Ioh. 10,15. 166-167 coheredem meum] Cf. Rom.
8,17.
159 IESU Christe DCGLV 161 me premebat] me om. G 163 incurvatum]
intentionem meam G 1 64 redemi te G 1 67 Exinde] Exin G 1 68 adhae-
serim] haeserim G 170 faciam / 173-174 descenderam om. D 177-178
face cerent sic B 182-183 conceptus et natus G
MEDITATIO 3 91
salute animae meae, pro qua dedisti animam tuam; et mihi, si te sequerer,
promisisti gloriam tuam. Et ecce, cum nondum sequar te, sicut consuluisti,
189 sed insuper multa peccata fecerim quae prohibuisti: adhuc expectas ut te se-
quar et dones quod promisisti.
Considera, anima mea, intendite, omnia intima mea, quantum illi debeat
1 92 tota substantia mea. Certe, domine, quia me fecisti, debeo amori tuo me
ipsum totum; quia me redemisti, debeo me ipsum totum; quia tanta promittis,
debeo me ipsum totum. Immo tantum debeo amori tuo plus quam me ip-
195 sum, quantum tu es maior me, pro quo dedisti te ipsum et cui promittis te
ipsum. Fac precor, domine, me gustare per amorem quod gusto per cogni-
tionem. Sentiam per affectum quod sentio per intellectum. Plus debeo quam
198 me ipsum totum, sed nec plus habeo nec hoc ipsum possum per me red-
dere totum ; trahe tu, domine, in amorem tuum vel hoc ipsum totum. To-
tum quod sum tuum est conditione ; fac totum tuum dilectione.
201 Ecce, domine, coram te est cor meum. Conatur, sed per se non po-
test ; fac tu quod ipsum non potest. Admitte me intra cubiculum amoris
tui. Peto, quaero, pulso. Qui me facis petere, fac accipere. Das quaerere,
204 da invenire. Doces pulsare, aperi pulsanti. Cui das, si negas petenti ? Quis
invenit, si quaerens frustratur ? Cui aperis, si pulsanti claudis ? Quid das non
oranti, si amorem tuum negas oranti ? A te habeo desiderare, a te habeam
207 impetrare. Adhaere illi, adhaere importune, anima mea. Bone, bone domine,
ne reicias eam ; fame amoris tui languet : refocilla eam. Satiet eam dilectio
tua ; impinguet eam affectus tuus ; impleat eam amor tuus. Occupet me to-
2 1 0 tum et possideat totum, quia tu es cum patre et spiritu sancto deus solus
benedictus in saecula saeculorum, amen.
187-188 gloriam tuam] Cf. Ioh. 8,12. 202 cubiculum] Cf. Cant. 3,4. 202-
203 cub. amoris tui] Cf. Proslogion, c. I (Vol. I, p. 97,7): Intra in cubiculum mentis
tuae. 203 pulso] Cf. Matth. 7,7 s. accipere] Cf. ibidem. 203-204 inve-
nire] Cf.ibidem. 204 pulsanti] Cf. ibidem. 208 languet] Cf. Cant. 2,5.
refocilla eam] Cf. Thren. 1,11.
191 Considera] divisio in DV 192 tota om. G 193 redemisti me B 193-
194 quia tanta — totum om. M 194-195 quam me ipsum] totum add. D 199
trahe totum om. D totum om. V 201 per se] per me V 205 frustetur G
EPISTOLARUM LIBER PRIMUS
INDEX SIGLORUM.
N = Londiniensis Mus. Brit. Cotton. Nero A. VII (ante a. 1093).
M = Londiniensis Lambethanus 224 (olim abbatiae Malmesberiensis), ante a. 1 143.
D = Cantabrigiensis Collegii Corporis Christi (olim Dominicanorum Londini-
ensium), vers. a. 1200.
U = Cantabrigiensis Universitatis Dd. IX. 5, s. XII. exeuntis.
E = Cantabrigiensis Collegii Corporis Christi 135 (olim S. Edmundi), s. XII.
V = Parisinus lat. 14762 (olim S. Victoris), s. XII.
L = Londiniensis Lambethanus 59 (olim Cantuariensis, Ecclesiae Christi), s. XII.
ineuntis.
P = Parisinus lat. 2478 (olim Cantuariensis, Ecclesiae S. Augustini?), s. XII.
ineuntis.
T = Cantabrigiensis Collegii S. Trinitatis 35, s. XII. ineuntis.
O = Vaticanus Ottobonianus 173, s. XII. - XIII.
W = A. WILMART, La tradition des lettres de S. Anselme. Le.itres inedites
de S. Anselme et de ses correspondants; Revue Binedictine, 1931, p. 38-54.
Quod ad historiam litterariam Epistolarum spectat, de qua plura in volumine
V huius editionis dicemus, interea videas :
WILMART, ANDREAS, La tradition etc. (ut supra).
SCHMITT, FRANC. SAL., Zur Ueberlieferung der Korrespondenz Anselms
Von Canterbury. Neue Briefe; ReVue Benedictine, 1931, p. 224-238.
IDEM, Zur Entstehungsgeschichte der handschriftlichen Sammlungen der
Briefe des hl. Anselm von Canterbury; ibidem, 1935, p. 300-317.
ORDO VETUS EPISTOLARUM CUM ORDINE NOVO
COMPARATUS.1
Ordo vetus2:
Ordo novus:
Ordo vetus :
Ordo novus:
Ordo vetus :
Ordo novus
1,1-8
1-8
1,32
40
I, 56
65
I, 9
11
33
41
57
66
10
12
34
42
58
67
11
13
35
43
59
68
12
14
36
44
60
69
13
15
37
45
61
70
14
16
38
46
62
71
15
17
39
47
63
72
16
20
40
48
64
73
17
21
41
49
65
74
18
22
42
50
66
75
19
253
43
51
67
76
20
28
44
53
68
77
21
29
45
54
69
78
22
30
46
55
70
79
23
31
47
56
71
80
24
32
48
57
72
81
25
33
49
58
73
82
26
34
50
59
74
83
27
35
51
60
75
84
28
36
52
61
76
85
29
37
53
62
77
86
30
38
54
63
II, 1
89
31
39
55
64
2
90
Ordinem novum cum vetere comparatum videas in secundo apparatu critico ad sin-
gulas Epistolas. '- Ex PL 158 et 159 sumptus. 3 Ad partem tantum cum 1 , 19
congruit; sed idem est ac WILMART II (cf. infra).
Ordo vetus: Ord
3 novus:
Ordo vetus :
Ordo novus:
Ordo vetus :
Ordo novut:
II, 3
91
11,24
114
II, 45
140
4
92
25
115
46
141
5
93
26
118
47
142
6
94
27
119
48
143
7
96
28
120
49
144
8
97
29
121
50
146
9
«8
30
122
51
147
10
99
31
102
52
123
11
100
32
125
53
124
12
101
33
126
111,115
52
13
103
34
127
116
95
14
104
35
129
IV, 68
135
15
105
36
130
69
87
16
106
37
131
120
9
17
109
38
132
121
10
18
116
39
133
122
23
19
117
40
134
123
24
20
110
41
136
124
107
21
111
42
137
125
108
22
112
43
138
23
113
44
139
,
Huc accedunt :
Ordo novus :
Ordo novus :
AVESGOT.1
19
WILMA
RT IV
27
IOHANN.2
128
»
V
975
WILMART3 I
18
»
VI
88
II4
25
»
VII
145
III
26
1 Epistola AVESGOTI ad ANSELMUM, in: BALUZIUS, Miscellanea, t. II
(1761), p. 174. 2 Epistola IOHANNIS ad ANSELMUM, ibidem, p. 174; et in
Florilegium Patristicum, fasc. XXVIII (1931), p. 37. 3 Cf. ReOue Benedictine,
1931, p. 45 ss. 4 Ad partem coincidit cum I, 19 (cf. supra). 5 Alia rc-
cemio epistolae.
Epistolarum liber primus.
A. Epistolae quas prior Beccensis scripsit.
1.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
De ipsius in archiepiscopum electione gratulatur. - Scyphum sibi donatum ei
reddit. - Epislolam breVissimam fratribus Beccensibus Cantuariae degentibus desti-
natam adiungit.
Suo domino et suo patri, multum cum amore catholicis reverendo et
cum reverentia amando archiepiscopo LANFRANCO : frater ANSELMUS
3 suus totus.
«Oloria in excelsis deo«, qui fidei et sapientiae vestrae lucernam in
eminenti constituit candelabro, »ut luceat omnibus qui in domo« eius »sunt«.
6 Oramus itaque omnipotentem deum ut illa sic ardeat, ut non consumatur ;
sic luceat aliis, ut sibi numquam extinguatur. Ut post suae lucis diuturnam
Anglis impartitionem transferatur ad divinae lucis aeternam cum angelis par-
9 ticipationem. Sicut enim bona nostra, si qua sunt, esse vestra optamus, ita
Ad Ep. 1: Scripta circa diem 29. Augusti a. 1070, quo LANFRANCUS archiepis-
copus consecratus est. 2 LANFR.] Popularis s. ANSELMI, cui in prioratus mu-
nere Becci praecessit ; a WILLELMO rege Normannorum I. a. 1063 abbas S. Stephani
Cadumensis, a. 1070 archiepiscopus Cantuariensis constitutus est (+1089). Vilam eius
a MILONE CRI5PINO scriptam vide PL 150,29 ss. 4 deo] Ex Missali Ro-
mano; cf. Luc. 2,14. 4-5 sunt] Cf. Matth. 5,15. 8 Anglis — cum angelis]
Cf. eandem ad nomen allusionem in Vita GREGORII Magni apud IOHANNEM Dia-
conum, 1. I, n. 21 (PL 75, 71).
ad in«criptionem : Incipit LIBER EPISTOLARUM DOMNI ANSELMI AB-
BATIS N Epistole Anselmi MAIOR(ES) (rasura) L Epistole quedam Anselmi T
sine ins-.riptione MED cod. O in initio mancus est Ep. 1 (prius I, 1) coll. cum
NDEVLPTO 1 Suo] Quo T Suo et domino et O domino et suo
om. L 2 LANFR. archiep. D ANS.] A. D 6 consummatur P
8 Anglicis V
98 EPISTOLA 1-2
vestra, quaecumque sunt, esse non nostra nequaquam putamus. Quamvis namque
tot rerum inopinatae mutationes saepe vos mihi conentur subtrahere, nulla-
tenus tamen poterunt, ut non dicam cohaerentes animas nostras ab invicem 12
distrahere, certe adhaerentem animam meam a vobis abstrahere. Quapropter,
ut taceam quod vos scitis et ego non dubito, quia quem interiorem sinu
geritis, minime potestis fugere: utique eum, qui vos quocumque eatis prose- 15
quitur et ubicumque maneat amplectitur, non penitus valetis deserere.
Scyphum carum quem cariori canssimi dedistis, sicut domnus HER-
NOSTUS mihi retulit, velle vos hilari benignitate et amica confidentia di- 18
xistis. Donum igitur vestrum nequaquam vobis reddo, ne quo modo minus
vobis reddar obnoxius; sed libentissime vobis dono quod in mundo carius
possideo. 2 1
Legant dilectissimi fratres nostri qui vobiscum sunt, post litteras vestrae
sublimitati directas hanc brevissimam et sufficientem sibi missam nostram
epistolam : Desiderium vestri mihi semper crescit, et amor cuius olim mihi 24
conscii fuistis, numquam decrescit.
2.
Ad ODONEM et LANZONEM.
Eos de amore suo certos facit. - Ad LANZONEM primo solum, deinde ad
ambos dirigit exhortationes spirituales.
Dominis, amicis, fratribus carissimis ODONI et LANZONI: frater
ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus, pro aeternis tempo-
ralia despicere, pro temporalibus aeterna percipere. 3
17-18 HERN.] Monacus Beccentis, qui tunc temporis Cadumi morabatur, postea eiusdem
abbatiae prior, a. 1075 a LANFRANCO episcopus Roffensis creatus est (+1076).
22 vobiscum sunt] LANFRANCUS nonnullos monachos Beccenses adiutores secum
habebat. Ad Ep. 2: 1 LANZ.] WILLELMUS Malmesberiensis in cod. Lam-
beth. 224 (=M) ad hanc Ep. in margine notat: .lanzoni postea priori de leves'. I. e.
de prioratu Cluniacensi S. Pancratii apud Lewes in dioecesi Salisberiensi.
12 potuerunt D 14 interiore EL (corr. ex interiorem) P sinu] sinon corr. ex
sinum V sinum T in interiori sinu D 14-15 sinum geritis corr. ex si nugeri-
tis E 18 amica] amicali O 19 reddo vobis D quo modo] quoquo modo D
20 reddar vobis E 21 possideo] hic deficit D Ep. 2 (prius I, 2) coll. cum
NDEVLP ] h. A. N
EPISTOLA 2 99
(^uoniam verus amor, sicut laudabiliter impenditur, sic irreprehensibi-
liter amando exigitur, puto me impudentem non esse, si meum erga vos
6 aliquatenus vobis ostendo amorem, ut vestrum mihi possim aut acquirere aut
acquisitum reddere perfectiorem. Sed quoniam propter nimis disiunctam con-
versationem nullis aut obsequiis aut saltem colloquiis ipsum de vobis cor
9 meum potestis percipere, vel epistolaris salutatio sit vobis signum dilectionis
vestrae memoriam in me vigere. Cum enim primum vestra reverenda frater-
nitas parvitati meae se notam fecit per suam praesentiam, sic eam sibi anima
I2mea caritatis amplexu alte impressit astringendo, ut eius imaginem in se
perspicuam exprimeret diligendo, per quam vos semper praesentes tenet etiam
absistendo. Unde licet rarus sit aspectus, non tamen rarus, sed continuus
1 5 est affectus.
Hactenus duobus spontanea caritatis est digesta salutatio, deinceps uni
persolvetur debita exhortatio. Uni quidem vestrum, quia ab uno est postu-
lslata, addicitur; sed duplici laboris emolumento gaudebo, si ab utroque velut
sibi dicta accipitur.
Equidem memini, domine mi et amice LANZO, sanctum tuum bene
21 vivendi fervorem multis meum precibus postulasse teporem, quatenus suis eum
commonitoriis litteris ad spiritualem accenderet amorem. Quod quoniam incon-
veniens existimabam, ut frigidus calidum calefacere tentaret, utique volui recu-
24 sare, sed rursus considerans quia frigido flatu fervens ignis augetur, non omnino
quod petebar potui excusare. Quapropter cum hoc quod a me poscis, ubi-
que in sacris paginis multo melius possis invenire, et mansuetae gravitati
27 tuae velim ob sui reverentiam, quantum in me est, libenter oboedire : sic
inter utrumque incedam, ut primum studendi in sacra scriptura tibi curam
iniungam ; deinde in mea persona non ex mea, sed ex eiusdem scripturae
30 sententia pauca subiungam.
Moneo itaque et precor, carissime, quatenus, sicut scriptum est : » omni
custodia serva cor tuum«, nihil sit quod mentem tuam a sui revocet cu-
33 stodia. Sollicite discutiat quid cotidie acquirat proficiendo, ne quid - quod
3 1 -53 Moneo — lucescat] Eadem verbotenus fere leges in secunda parte Ep. 51. 3 1 -
32 cor tuum] Prov. 4, 23.
6 possit E 7 perfectionem D 1 7 debita] dilecta L (in rasura) P 20 mi do-
mine mi LP 26 paginibus NL (paginis ex paginibus EP) 27 sic] ita D 30
pauca om. D
100 EPISTOLA 2
absit - perdat deficiendo. Sicut enim in virtutibus difficilius est aliquid non
habitum conando assequi quam desidia carere : ita gravius est recuperare
quod per negligentiam amittitur, quam adipisci quod nondum quis habuisse 36
cognoscitur. Semper igitur, dilectissime, praeterita quasi pro nihilo sic depu-
tes, ut et illa ad quae profecisti tenere non contemnas, et iis aliquid
addere, licet per infirmitatem nequeas, tamen per importunitatem semper con- 39
tendas. Quoniam namque inter multos vocatos »pauci« sunt »electi«, certi
sumus omnes veritate dicente ; sed quam pauci sint, incerti sumus cuncti
veritate tacente. Quapropter quicumque nondum vivit ut pauci : aut vitam 42
suam corrigendo inter paucos se colligat, aut cum certitudine reprobationem
timeat. Qui vero se de paucis esse iam iudicat, non statim de securitate
electionis confidat. Quippe quoniam nemo nostrum scit in quantam paucita- 45
tem redigantur electi, nullus utique novit si iam sit inter paucos electos,
licet iam paucorum sit similis inter multos vocatos. Nullus igitur retro respi-
ciendo penset quam multos in via caelestis patriae praecedat ; sed indecli- 48
nabiliter in anteriora intentus sollicite consideret, si iam pariter cum iis, de
quorum electione nemo fidelis dubitat, incedat. Vide igitur, dilectissime, ne
qualibet occasione timor dei quem concepisti tepescat; sed semper quasi 51
indeficienti studio ventilatus in dies fervescat, donec tibi in securitatem mu-
tatus aeternam lucescat.
Valde namque cavendum est, frater amatissime, illud quod multi - et 54
non tam numero multi quam sensu stulti - faciunt, qui quanto diutius vivunt,
tanto maiorem sibi spem vivendi nutriunt, et timorem festinantis mortis abi-
cientes a proposito sanctae vitae deficiunt. Verum namque est quia quanto 57
diutius vixit aliquis, tanto brevius victurus est ; et quanto fit longius a die
nativitatis suae, tanto fit propior diei mortis suae et retributioni totius vitae
suae. Sicut igitur vides per singulos dies in praeteritum vitam tuam crescere, 60
ita certus esto spatium bene vivendi cotidie tibi decrescere. Esto itaque,
amice mi, sollicitus, ut spatium vitae quod tibi restat — quia nescis quam
breve est - sic expendas, ut de die in diem sanctum mentis propositum 63
ad meliora extendas. Quatenus si quid te gravat bene vivere, quanto
40 electi] Cf. Matth. 20,16; 22,14. 47-48 retro respiciendo] Cf. Luc. 9,62.
54-70 Valde — pervenias] Eandem fere adhortationem habet Ep. 35.
37 sic] nunc (?) P 38 perfecisti (corr.) P iis] his D hiis V 41-42 omnes —
Ucente om. D 43 reprob.] damnationem suam D 47 igitur] ergo D 49
cum hi» D 54 amantissime DL [in P n expunct.) 59 proprior E
EPISTOLA 2 101
magis laborem tuum ad finem festinare et te ad requiem et coronam appro-
66 pinquare consideras, tanto fortius instando et laetius perseverando viriliter
confortatus proficias. Ab inceptis ergo nulla lassitudine deficias, sed potius
quae tibi expediunt et quae nondum es agressus, in spe superni auxilii pro
69 amore felicis praemii incipias, ut ad sanctorum beatum consortium Christo
ducente pervenias.
Excedit iam modum nostra epistola. Sed ut illis pariter desinat quibus
72 communiter incepit, attendite, duo amici mei ; audite, ambo dilecti mei ;
tenete, rogo, finem fatuae meae allocutionis in memoriam mutuae nostrae
dilectionis. Fatuam dico locutionem, quod meum est ; sed non sententiam,
75 quod dei est. Audite ergo et ne propter id quod meum est, id quod dei
est contemnatis : Si quando mundus in aliquo sui generis favore vobis ridet,
nolite illi arridere. Utique non ad hoc ridet ut in fine rideatis, sed ut sub
78 principe suo irridente cum ipso lugente lugeatis. Potius ergo, quotiens vobis
riserit, risum eius horrete, horrendo ridentem irridete, ut post irrisorem eius
irrideatis et ipso lugente rideatis. Amici mei, »nolite diligere mundum, nec
81 ea quae in mundo sunt«. Veraciter enim scriptum est quia «mundus trans-
ibit et concupiscentia eius« ; et quia »amicus« »saeculi huius inimicus dei
constituetur«. Non habet faenum in cornu. Aurum habet in cornu ; sed
84 posteriora videte. Faenum habet in cauda ; cauda ferit ille, cavete. Cavete,
inquam, et valete.
80-81 in mundo sunt] I Ioh. 2,15 (Vulg. : nec] neque). 81-82 concupiscentia eius]
Ibidem, v. 17 (Vulg.: transit). 82-83 constituetur] Iac. 4,4 (Vulg. : constituitur).
83 in cornu] Cf. HORATIUS, Sat., 1. I, n. IV, v. 34 : Foenum habet in cornu.
84 in cauda] Cf. ibidem. cavete] Cf. VIRGILIUS. Ecloga IX, v. 25 : cornu
ferit ille, caveto.
71 Excedat D desinat pariter E 72 ambo] duo D 75 propter hoc D est
id] est hoc D 76 Si quando vobis... ridet D 83 constituitur ELP 85
valete] in T; Cod. Lond. Mus. Br. Harleian. 203 (circa a. 1200), Bruxell. 1382
(s. XII) aliisque cod. mss. sequitur immediate quidam textus In ipsa quippe sua ori-
gine — curamus ablatam (c/. Rev. Bened. 1931, p. 225), qui tamen ANSELMUM
auctorem habere mihi non videtur
102 EPISTOLA 3
3.
Ad ROBERTUM monachum.
Eius preces et ANASTASII socii amicitiam expetit.
Domino dilectissimo, reverendo monacho ROBERTO : frater Beccensis
ANSELMUS, inter sancte conversantes tantum numerus, sic in temporalibus
velle aeternitatem, ut in aeternis nolit temporalitatem. 3
Lum considero, strenue miles dei et mihi carissime, cum considero
tuae provectus strenuitatis et meae sterilitatem inertiae, vix suggerere sanctitati
tuae praesumo mutuae nostrae mentionem amicitiae. Quia enim in cunctis 6
tepidae vitae meae actionibus nihil est quod beneficiis tuae dilectionis possit
compensari, erubesco vel a te debitum amici exigere, vel saltem amicum
tuum nominari. Sed rursus, cum in reditu patriae supernae alios facile cur- 9
rere, me vero peccatis et torpore gravatum in eadem via vix moveri intueor,
magna necessitate cogente ad praecurrentes me ex intimo corde clamare
compellor. Non ut velocitas eorum praestolata lentum reddatur tardior, sed 12
ut tarditas mea a currentibus rapta fiat velocior.
Quapropter cum orationes meae tales sint, ut vel nihil vel parum pro-
sint mihi : quas tuas esse proposui offere non praesumo tibi, sed precor ut 15
fervore tuarum accendantur, quatenus efficaciter mihi prosint et tibi. Sic enim
coram deo vult cor meum et sic ad deum orat os meum, ut quidquid prod-
esse debet mihi, non minus prosit tibi quam mihi. Age ergo, vir venera- 18
biliter amabilis et amabiliter venerabilis, certus esto, dum vivo, de hac
nostra voluntate, et sollicitus esto de perficienda in me, quae tua erit, cari-
tate. Si enim oraveris pro pioximo, scio verum esse quod tibi retribuetur ; 21
et si impetraveris, scito tuum esse quidquid mihi tribuetur.
Ad Ep. 3: 1 ROB.] Cod. M in margine habet: .Roberto de tumba helene qui
scripsit (fecit superscr.) expositionem super Cantica Canticorum'. Istud Commentanum
ROBERTI, qui fuit monachus S. Michaelis in Periculo Maris, postea abbas S. Vigoris
prope urbem Baiocensem, vide in LP 150, 1361 ss.; et inter opera S. GREGORII
Magni, PL 79, 471 ss.
Ep. 3 (prius I, 3) coll. cum NDEVLPTO 1 Rotberto T Rodberto O 1-2
Ans. Becc. D 2 numerum D 5 provectum tuae stren. D inertio 0 9
tuum nom.] te nominare D 10 moveri] morari O 12 eorum om. D lentum]
talentum O 14 sint tales D 14-15 mihi prosint D 15 tuas] tua T non
praesumo offerre D 20 voluntate et bis T 21 pro proximo oraveris T 21-22
pro proximo — impetraveris om. E 22 scito] scio DT
EPISTOLA 3-4 103
Quod ut efficacius efficias, precor, obsecro ut illi sancto viro ANASTASIO,
24 cuius desiderabili societate frueris, me commendando, quantum absentem potes,
notum facias. Ut et illum amicum tuum mecum communices, et me servum
tuum cum illo participes. Quatenus ex hac die, dum vivimus, per te et tecum
27 et ego illum venerer amicum alterum ROBERTUM, et ille possideat servum
eundem ANSELMUM. Quia enim non sum dignus, non audeo petere - quod
tamen velle praesumo -, ut ego velut alter ROBERTUS utar eodem
30 ANASTASIO, et ipse me fruatur quasi altero ROBERTO. Cuius bonus
odor iam per multos huius patriae suaviter diffusus quanto delectabilius animae
meae fragrat, tanto ipsa ad eius amicitiam et notitiam ardentius flagrat.
33 Quas iam ex quo vitam eius audivi, habeo et amplector quantum possum ;
et oro oret et ipse mecum, ut tanto nobis crescant, quantum in deo cre-
scere possunt.
36 Ambo, carissimi, valete. Obsecro, in Babylonia sentite id ipsum, ut
in Ierusalem participetis in id ipsum. Non hoc dico quasi timens vobis
aliquando discordiam venire, sed vere cupiens a vobis numquam concordiam
39 abire.
4.
Ad GONDULFUM monachum.
Eius se non oblioisci, etsi raro scribat, affirmat, - LANFRANCUM, nepotem
archiepiscopi, et OSBERNUM ut salutet rogat. - Pro OSBERNO defuncto
suffragia postulat.
23 ANAST.] ROBERTUS se commentarium super Cantica Canticorum rogatu cuius-
dam ANASTASII scripsisse in Praefatione testatur (PL 1 50, 1 363) : .Rogavit me
dominus Anastasius, dilectissimus frater et dominus meus...' Is idem esse videtur, cuius
Vitam GALTERUS descripsit (PL 149, 423 ss.). Ad Ep. 4: Data circa a.
1070-1073.
27 alterum amicum D ROTB. NT 29 ROTB. NT rodbert. O roQbert.
(rasura) V 30 fruatur me D (abhinc inversiones verborum codicis D [et M\ non amplius
notabo) rotberto V rodberto O 31 delectabilis O 32 fraglat V 32
tanto - flagraf om. E 33 Quas] Quem (corr.) E 34 ipse] ille D cre-
scat O 36Ambo — valete^om. D babilonica O 37 in id ipsum] hic deficit D
Ep. 4 (prius I, 4) coll. cum NEVLPTO
104 EPISTOLA 4
Domino reverendo, fratri carissimo, amico certissimo, domno GONDULFO:
frater ANSELMUS salutem.
C-um tibi propono scribere, anima dilectissima animae meae, cum tibi pro- 3
pono scribere : incertus sum unde potissimum exordiar allocutionem meam.
Quidquid enim de te sentio, dulce et iucundum est cordi meo ; quidquid
tibi opto, id est quod optimum excogitat mens mea. Talem enim te vidi, 6
ut quomodo tu scis te diligerem ; talem te audio, ut quomodo scit deus te
desiderem. Unde fit ut quocumque tu vadas, amor meus te prosequatur; et
ubicumque ego remaneam, desiderium meum te complectatur. 9
Et tu rogitas me tuis nuntiis, hortaris me tuis litteris, pulsas me tuis
donis, ut memor sim tui ? » Adhaereat lingua mea f aucibus meis, si non
memor sum tui, si non proposui« GONDULFUM »in praecipuis« amicitiae 12
» meae« . Non hic dico GONDULFUMI aicum, meum patrem, sed GONDULFUM
monachum, nostrum fratrem. Qualiter namque obliviscar tui? Is enim qui
cordi meo velut sigillum cerae imprimitur, quomodo memoriae meae subtra- 15
hitur ? Praeterea cur - sicut audio - tanto maerore quereris quod numquam
litteras meas videas, et tanto amore quaeris ut eas saepe accipias, cum meam
conscientiam tecum semper habeas? Te quippe silente ego novi quia diligis me; |8
et me tacente »tu scis quia amo te«. Tu mihi conscius es quia ego non
dubito de te ; et ego tibi testis sum quia tu certus es de me. Quoniam
igitur nobis nostrarum conscii sumus conscientiarum de invicem, hoc tantum 21
restat, ut ea quae erga nos sunt mandemus ad invicem, ut pariter vel gau-
deamus vel solliciti simus pro invicem. Quae autem erga me sint et pro
quibus te velim mecum gaudere vel esse sollicitum, melius disces per huius 24
schedulae latorem quam per epistolae scriptorem.
I GOND.] Primo clericus Rotomagensis, eodem anno quo ANSELMUS monachus
Beccensis factus est ; postea a LANFRANCO ad S. Stephanum Cadomensem, deinde
Cintuariam adductus, tandem episcopus Roffensis creatus est (1077-1 108). Cf. Vitam eius
(PL 159, 813 ss.). Epistola Cantuariam dirigitur. 11-13 amicitiae meae] Cf. Ps.
136,6 (Vulg.: proposuero; in principio). 13 meum patrem] Patri ANSELMI nomen
GONDULFI fuit. 18-19 amas me] Cf. loh. 21,16. 25 schedulae latorem]
HERLUINUM, ut ex Ep. sequente patet.
1 (et deinceps) Gundulfo PO 3-4 anima — scribere om. E 7 audeo O 10
tu] tuis T 12 memor sum] meminero; suprascript. (me)mor sum T 14Is(corr.
ex His?) V 17 saepe] rasura in E accipias] videas LPTO 23 sint] sunt O
24 mecum] meum O 25 cedulae V
EPISTOLA 4.5 105
Saluta dominum LANFRANCUM iuvenem, nepotem reverendi domini
27 et patris nostri LANFRANCI archiepiscopi, et offer ei fidelis nostri ser-
vitii voluntaten. Quoniam enim tam propinquus et dilectus est eius, quem
sic amando veneror et venerando amo, ut amem quod amat, et quia mores
30 eius amabiles audio : si dignatur, et ei fidelitatem nostram offero et eius
amicitiam expostulo. Saluta domnum OSBERNUM qui vobiscum est, sicut
dilectum fratrem nostrum.
33 Pro OSBERNO defuncto, dulcissimo meo, ut rogem te et omnes ami-
cos meos, quam scio sermone minori et quam possum affectu maiori. Ubi-
cumque OSBERNUS est, anima eius anima mea est. Accipiam igitur in
36 illo vivus quidquid ab amicis poteram sperare defunctus, ut sint otiosi me
defuncto. Vale, vale, mi carissime, et ut secundum importunitatem tuam
retribuam tibi, precor et precor et precor, memento mei et ne obliviscaris
39 animae OSBERNI, dilecti mei. Quod si te nimis videor onerare, mei obli-
viscere et illius memorare.
Domno HENRICO misi alteram epistolam ; sed commutatis vestris no-
■'- minibus per omnia, et tua sit sua et sua sit tua.
5.
Ad HENRICUM monachum.
Desiderium simul conversandi dei voluntati subordinandum esse monet. - Com-
mendat HERLUINUM, qui epistolam reddit. - Pro OSBERNO defuncto
flagitat.
31 OSB.] Monachus Beccensis ; in catalogo monachorum, quem cod. Vatic. Reginensis 499
(s. XV.) servavit (cf. M. RULE, The Lije andTimes of s. Anselm, I (1883), p. 394
ss.), locum vigesimum quartum obtinet. Tunc Cantuariae morabatur. 33 OSB.] De
eo cf. Vita Anselmi, 1. I, n. 13 s. (ed. RULE, t. I, p. 152 ss.; PL 158, 56 ss.).
In catalogo supra memorato videtur esse n. 66. 41 alteram epistolam] Cf. Ep.
sequentem. Ad Ep. 5 : Simul cum Ep. praecedente ab HERLUINO Cantuariam
allata.
26-32 Saluta — fratrem nostrum om. TO 31 domnum] dominum V 33 dul-
cissimoj dilectissimo V 36 amicis] inimicis; suprascr. vel a(micis) T sperare
poteram T 39 Quod] Quo P 39-40 Quod si — memorare om. T Ep. 5
(prius I, 5) coll. cum NEVLPTO
106 EPISTOLA 5
Domino et fratri carissimo HENRICO: frater ANSELMUS salutem.
C^uanto, dilectissime, conversationem tuam erga cunctos ad morum
honestatem cum religione sanctitatis in dies crescere mihi fama testatur : tanto 3
utique cor amici tui desiderio videndi quod amando audit, et fruendi quod
audiendo amat, inflammatur. Quoniam autem nos ab invicem non dissimiliter
amari non ambigo, nosmet quoque ab invicem similiter desiderari non dubito. 6
Quorum enim mentes in unam igms dilectionis conflat, his non immerito mo-
lestum est, si eorum corpora locus conversationis disiungat. Sed quoniam
»sive vivimus sive morimur«, non nostri sed «domini sumus«, plus est atten- 9
dendum nobis quod facit de nobis dominus, cuius sumus, quam quod nos
volumus, qui nostri non sumus. Sic igitur servemus desiderium fraternae ca-
ritatis, ut serviamus imperio supernae voluntatis. Et sic exhibeamus oboe- 12
dientiam subiectionis, quam exigit omnipotens dispositio, ut retineamus
affectum dilectionis, quam largitur divina distributio. Non enim melius dei
ordinationem nostrae utilitati valebimus contemperare, quam si in nostra 15
dispositione eius voluntati voluerimus obtemperare. Denique quoniam utrique
plures praesentes, quos ab iis dilecti pariter diligimus, habemus : ipsis cum
rationabili delectatione fruentes, eisdem nos cum delectabili ratione fruendos 18
aptemus, et ut quandoque cum praesentibus et absentibus amicis simul prae-
sentes ipso deo confrui possimus instanter oremus. Cum enim superna ducente
clementia ad patriam, ad quam anhelamus, veluti non eodem tramite per- 21
veniemus, eo laetiores quo quasi ex diversis exiliis revocati conveniemus.
Non sic hortor strenuitaten tuam, carissime, timendo quod ita non facias,
sed cupiendo quatenus ad id quod bene facis, indeficienter proficias. 24
Commendo tibi domnum HERLUINUM, dilectum et dilectorem nostrum,
sicut ex eius conversatione cognosces, qui melius tibi quae sint erga me et
1 HENR.] Monachus Beccensis (in catalogo n. 74), quem LANFRANCUS Cantuariam
accersivit et postea priorem constituit. A. 1 096 abbas monasterii de Bello (Battle) electus
est (+ 1102). Cf. DUGDALE, Anglicon Monastic, t. III, p. 234. In margine cod. M
ad hanc epistolam notatur : ,abbas de bello'. 9 sumus] Rom. 14, 8. 25 HERL.]
Is ad augendam copiam monachorum Cantuariae conversantium missus esse videtur. De
eo saepius sermo erit. In catalogo monachorum Beccensium n. 40.
1 heinrico T 6 desiderare T 7 in unam] suprascr. vel (un)um TP hiis LP
1 2 Et] Ut T 13 exigit] exiit T 1 5 in om. LP\ eras. in E 17 ab his
V ab hiis O 18 delectatione] dilectione P fruendis (ras.) T 21 non eo-
dem] in (corr.) eodem P 22 eo laetiores — conveniemus om. E 23 timendo]
vel non suprascr. T 25-28 Commendo — brevitate om. TO 25 herluwinum LP
EPISTOLA 5-6 167
27 pro quibus tuam rogem dilectionem poterit dicere, quam ego epistolari bre-
vitate. Litteras quas domno GONDULFO misi, mutato nomine tuas, et tuas
illius puta. Quidquid enim dilectio nostra aut sese intimando aut aliquid ro-
30 gando scribit aut tibi aut illi, hoc ipsum dicit et tibi et illi. Sed quonian
pro dilectissima mihi anima OSBERNI, defuncti fratris nostri, nec deum
orare nec homines rogare possum quod mihi sufficiat : iterum inculco tibi
33 quia quidquid domno GONDULFO pro ea scribo, tibi dico.
Salutat te et domnum GONDULFUM domnus abbas et tota fratrum
nostrorum congregatio, gratias magnas agentes pro vestris donis, sed multo
36 maiores pro moribus vestris et studiis bonis. Vale, et animam OSBERNI,
alteram meam, non ut eius, sed ut meam habe.
6.
Ad HUGONEM (priorem).
Eum instruit, quomodo se habeat erga praelatum suum indisciplinaium, cuius
regiminis particeps est.
Domino merito sanctitatis reverendo et fratri debito caritatis diligendo
HUGONI : frater ANSELMUS in hac vita sancte vivere cum prosperitate,
3 in futura feliciter cum aeternitate.
Litteris vestrae beatitudinis breviter respondeo, quia in praesenti op-
portunitatem multa dictandi non habeo. Si cum eo, cum quo vobis res est,
6 onus concorditer ferre non potestis, salubrius ambobus est, ut vos humiliter
ab eo postulata et concessa licentia ab ipsius oneris sollicitudine quiescatis,
quam sub ipso pondere discordantes invicem vos graviter laedatis. Quod si ipse
9 vobis non concesserit, melius est vobis onus etiam inutiliter sustinere per oboedien-
tiam, quam proicere impatienter per inoboedientiam. Et si experti estis quia
28 misi] Cf. Ep. praecedentem. 34 domnus abbas] HERLUINUS, fundator et
primus abbas monasterii Beccensis (+ 27. Aug. 1078).
28 domino P gundulfo EVLPO 31 fratri O 33 et 34 gund. EVLPTO
35 nostrorum om. TO Ep. 6 (prius I, 6) coll. cum NDEVLPT N hanc
epistolam bis sine Verborum differentia habet 1 -5 Domino — non habeo] Domino
Hugoni A. D 6 salubriter D humiliter om. LPT; eras. in E 9 etiam
onus T
108 EPISTOLA 6-7
consilio vestro non corrigitur sed laeditur, melius est ut obmutescendo et
silendo »a bonis« cum Propheta, secundum Apostolum »quod ex vobis est, 12
cum omnibus hominibus pacem* habeatis, quam bona inutiliter loquendo
occasionem maligno praebeatis. Nam quoniam non vobis, sed illi principatus
curae commissus est, non a vobis exigitur, si neglecto vestro consilio pa- 15
storis culpa grex bene non regitur.
Nec vobis tamen consulendum est, quamdiu ipse vos non cogit a bono
in malum devertere, ut subiectionem stabilitatemque quam professi estis au- 18
deatis, nisi eo concedente, migrando contemnere, si sub eo undecumque
consilium facultatemque bene vivendi vobis videtis suppetere. Quod si in
aliquo vestris studiis est impedimento eius praelatio, ut tamen viam salutis 21
non obstruat, satius est ut occulto dei iudicio vestrisque peccatis vos indi-
gnos maiori gratia iudicantes, in minoribus bonis humiliter sine peccato vivatis,
quam ad maiora per peccatum mortis tendatis. Non enim quis sponte mortem 24
debet incurrere, nisi cum aliter peiorem mortem non potest evadere.
Omnipotens deus et dominus noster IESUS Christus, »admirabilis con*
siliarius « et magni consilii angelus, sic doceat vos facere voluntatem suam, ut 27
donet vobis videre gloriam suam, domine sancte et frater carissime.
7.
Ad GUNDULFUM monachum.
Gratias agit de beneficiis in Beccenses collatis. - Salutare iubet archiepiscopum
et ceteros fratres amicosque.
GUNDULFO ANSELMUS.
Ideo tam amicus tam amico salutationem meam tam breviter praeno-
tare volui, quia sic dilectus sic dilecto affectum meum opulenrius intimare 3
Ad Ep.6: 11-12 aboni»]Cf.Ps. 38,3. 12-13 habeatis] Cf. Rom. 12,18. 26-27
admirabilis consiliarius] Is. 9,6. 27 magni consilii angelus] Ex Introitu III. Missae festi
Nativitatis Domini (cf. Septuaginta ad Is. 9,6). Ad Ep. 7: Scripta post Ep. 4
et 5. 1 GUND.] In cod. M in margine notatur : ,postea rofensi episcopo*.
1 1 est] etiam V 1 2 ex vobis] a vobis D 1 6 non bene E 24 quis om. T
mortem sponte E 25 evadere] hic deficit D Ep. 7 (prius I, 7) coll. cum
NDEVLP 1 Gondulfo L ANS.]. A. D 2-15 Ideo — Denique om. D; incip.
Sic te 3 sic dilectus om. EV
EPISTOLA 7 109
non potui. Quisquis enim bene novit GUNDULFUM et ANSELMUM, cum
legit .GUNDULFO ANSELMUS', non ignorat quid subaudiatur vel quantus
6 subintelligatur affectus. Quod ut quomodo velis intelligas, tibi, quod est
alteri mihi, existimo relinquendum et ad executionem epistolae stilum con-
vertendum.
9 Instat domnus ROBERTUS et cogit domnum abbatem et me et totam
congregationem nostram, ut multorum beneficiorum tuae caritatis gratias tibi
referamus; sed nos inviti hoc facimus, quia totius vitae tuae gratias in ore
12 mentis assidue tibi et libentissime susurramus. In iniuriam quippe tuam fieri
videtur, si inter tot tua bona unum hoc tacitis maioribus cum gratiarum
reddibitione velut singulare praedicetur, vel si tuae caritatis propositum fo-
15 mento laudum et inclinationum adhuc indigere iudicetur. Denique sic te per
supernam vivere gratiam amando optamus, optando oramus, orando speramus,
ut cum aliquid in operibus tuae caritatis gratiis investigatur dignum, nihil in
18 actibus tuae voluntatis laudibus inveniatur indignum. Quatenus vita tua non
tantum amantium te linguas laxet quaedam laudanda exhibendo, quantum
admirantium te voces lasset se simul totam probabilem ingerendo. Et dum
21 ora Iaudantium inquirunt partes, in quarum praedicatione aperiantur : incur-
rant totum, a cuius plenitudine obstruantur. Sicque mentem tuam familiaris
virtutum consuetudo et consuetus amor quasi inebriando afficiat, ut non solum
24 quidquid in actionem deprompseris internum affectum sapiat, sed vel posse
quemquam eandem ebrietatem non sentire in se animus in te stupeat. Cui
enim tale vivendi constat esse propositum : quo amplius in proposito succedit
27 profectus, eo Iiberius non tantum admirantium favorem sectatur quantum sec-
tantium errorem miratur.
Ut igitur tandem nostram et - ut credo - tuam sententiam super tuorum
30 actuum acceptione propalemus : quidquid erga nos vel quemlibet alium lau-
dabiliter agis, gratissimum habemus ; sed laudes eius in illum diem, cum
»laudabuntur omnes recti corde« et cum »laus erit unicuique a deo«, ser-
33 vandas censemus.
Reverendum et diligendum dominum et patrem nostrum archiepiscopum
32 corde] Ps. 63,1 1 . a deo] 1 Cor. 4,5.
9 Rotbertus NV 1 4 redibitione L (corr.) P redditione ex reddibitione V 17
gratiis] gratum D 17-18 in actionibus D 24 internum] intimum D 28
errorem] fervorem D miratur] hic de.fi.cil D
110 EPISTOLA 7-fi
LANFRANCUM, et nepotem eius et dilectos fratres nostros qui cum eo
sunt, ex nostra parte, sicut tibi videtur, saluta. Praeterea quoniam omnes 36
adhaerentes mihi adhaerent tibi, cui adhaereo : quos tibi per domnum
HERLUINUM mandavi nostrae penitus astringi velle familiaritati, eos in
interiori cubiculo memoriae tuae ibi, ubi ego assiduus assideo — quod et 39
ipsi mecum precantur -, colloca mecum in circmtu meo ; sed animam
OSBERNl mei, rogo, care mi, illam non nisi in sinu meo.
Vale, vale, amice, ideo dulcissime, quia verissime ; vale, et mei certe 42
servi tui, certe amici tui, certe dilecti tui, si oblivisci non potes, reminiscere.
Cum tibi loquor, domnum HENRICUM alloquor. Ambo igitur valete.
8.
Ad KERLUINUM monachum.
Hortatur eum, ut a mundi oblectamentis se abstineat.
Domino et fratri dilecto HERLUINO : frater ANSELMUS salutem.
Incepisti, mi carissime, gustare quoniam dulcis est dominus. Cave ergo
ne sic implearis sapore saeculi, qui tibi opulenter affluit, ut evacueris sapore 3
dei, qui cito et furtim incautis defluit. Pensa, mi frater, saepissime et scito
certissime quia quos allicit dulcedo saeculi, eos occupat aeterna amari-
tudo; et quos attrahit suavitas dei, eos satiat perpetua beatitudo. Certe 6
verum est, non est falsum, verum, inquam, est quod dicit spiritus dei
per os amici dei : quia »amicus« »saeculi huius constituitur inimicus dei«.
Utique sic est ; omnino est immutabile. Non sunt verba tantum audienda, 9
35 nepotem eius] Cf. Ep. 4. 38 mandavi] Cf. Ep. 4 et 5. Ad Ep. 8:
Data post Ep. 4 et 5, quas HERLUINUS Cantuariam secum duxit; forte simul cum Ep.
praecedente. 1 HERL.] De eo cf. Ep. 5 et 7. — In M notatur : ,postea abbas
glast(oniensis)'; at eum eundem esse cum eo abbate (a. 1102-1120) mihi persuasum non
est, cum nomen eius in catal. Beccensium titulo abbatis careat. 2 dominus] Cf.
Ps. 33,9. 8 dei] Iac. 4.4.
37 dominum P 38 in om. V Ep. 8 (prius I, 8) coll. cum NDEVLPTO
1 herlewino D herluino O 2 quoniam] quam D 3 epulenter P a sapore
LPTO 4 frater om. O scito] cito D 7 est inquam DO spiritus
deil dei om. DO 8 os] hos T inimicus constit. 0 9 sic] si T
EPISTOLA 8-9 111
sed est res terrifice metuenda. Si igitur non amas constitui inimicus dei,
horre execrando esse amicus huius saeculi. Amicus autem saeculi huius est,
12 quicumque saecularis delectationis amicus est.
Rogo ergo te, amice, ne ames saecularia oblectamenta. Cum absunt,
noli ad ea cor extendere ; cum adsunt, noli illis » cor apponere « ; sed cum
15 absunt et cum adsunt, semper te velis ab illis abscondere. Si mundus vel
aliquid eorum quae sunt mundi ridet tibi, noli arridere illi. Certe, frater,
non ridet tibi ut in fine risus tu rideas, sed simulat risum ut te irrideat.
18 Esto igitur, dilectissime, semper cautus ut anticipes eum et retorqueas frau-
dem eius m eum ; et cum ille tibi fallaciter ndet, tu veraciter irride eum.
Et certe numquam veracius irridebis illum, quam si, cum ipse riserit contra
21 te, tu fleveris contra illum. Ad has quidem lacrimas tanto studiosius te debes
exercere, quanto melius est contra falsum risum ad modicum ex voluntate
flere, quam sub vera irrisione in aeternum ex necessitate lugere.
24 Legat hanc epistolam domnus GONDULFUS, non ut faciat quod le-
git, sed ut legat quod facit. Quod si fervor eius devotionis hanc epistolam
vult esse suam, pro tuo nomine ponat suum, et sit sua. Ambo valete.
9.
Ad HERNOSTUM monachum.
Morbo laborantem consolatur.
Domino et fratri carissimo HERNOSTO : frater ANSELMUS salutem
corporis quanta expediat, et animae quanta sufficiat.
14 apponere] Cf. Ps. 61 ,11. 15-19 irride eum] Cf. Ep. 2, 76-80. Ad Ep. 9:
Scripta non post a. 1075, quo HERN. episcopus electus est. 1 HERN.] De eo cf.
Ep. 1.
10 igitur] ergo O II huius bis om. D 14 adsunt] assunt NVLP {corr. ex ads.)
O assum T illis] ad ea D 15 adsunt] assunt P assint V assunt et cum
absunt O ab illis] ab eis D abscondere ab illis O 20 numquam] sic add.
LP veracius] veraciter P irridebis illum] irr. eum DE 21 contra eum D
23 lugere] hic deficit D 24 Gundulfus PTO 26 vult om. O ponet LP ex
ponat corr. E. Ep. 9 (prius IV, 120) coll. cum LPD 2 quantum expedit
et salutem animae quantum sufficit D
112 EPISTOLA 9
Jnfirmitatis tuae nimis ingravatam molestiam, mi dilecte pariter et dilec-
tor, prius quorundam narratione, deinde litterarum tuarum lectione cognovi.
Qua de re ut taceam quantam assumpserim in animam meam compassionem,
testis est mihi conscientia quia libenter ipsam totam transumerem in corpus
meum passionem. Sed cum certum sit quia »flagellat« »deus omnem filium
quem recipit«, miro quodam modo eadem me caritas et quia flagellis atte-
reris, impellit ad compassionem, et quia ad haereditatem erudiris, invitat 9
ad congratulationem.
Pensandum enim nobis est, carissime, quantam secum ferant dolores
illi consolationem, qui dum exterius nostra delicta purgant, quibus externi 12
cruciatus intenduntur, ad filiorum dei nos transferunt sortem, quibus superni
regni gaudia promittuntur. Ut dum exterior homo noster, quem cotidie ne-
cesse est corrumpi, flagellorum pondere pressus gemendo suspirat : interior 1 5
homo noster, quem de die in diem oportet renovari, peccatorum gravamine
relevatus exultando respiret. Quod nimirum tunc proveniet, si interior homo
in exterioris afflictione non per impatientiam resultaverit, sed per gratiarum 18
actionem caedentis manui consenserit. Cum enim semper placeamus omnipo-
tenti deo, quotiens eius dispositionibus in nullo dissonamus, tum maxime pla-
camus misericordem dominum, si vapulantes verberanti sponte consonamus. 21
Cum enim omnis ira non nisi in adversantem se exerat : si se reus offenso
per concordem de se sententiam consociet, necesse est ut irascentis motus
deferveat, quoniam iam adversarium non invenit quem feriat. 24
Quapropter, carissime, cum scriptum sit quia »oportet nos per multas
tribulationes introire in regnum dei«: cum flagellamur, inter nos et deum
beati IOB teneamus sententiam, qui nimiis circumseptus doloribus dicebat : 27
»Haec mihi sit consolatio, ut affligens me doloribus non parcat«.
7-8 recipit] Hebr. 12, 6. 15-16 et 17 interior homo] Cf. Rom. 7,22; Eph. 3,16.
5 in ar.ima mea D 10 congratulationem] passionem D; rasura in L 12 illi]
isti D externi] aeterni P 17 proveniet] perveniet D 22 ira] dei add. D
23 de se om. D
EPISTOLA 10 113
10.
Ad ADELIDEM.
Flores psalmorum et septem suas Orationes tradit. - Brecem exhortationem
adiungit.
Venerabili dominae regia nobilitate, sed nobilius morum probitate pol-
lenti ADELIDI : frater ANSELMUS, sic cum temporali nobilitate virtutum
3 ornamentis decorari, ut in aeterna felicitate mereatur regi regum copulari.
De Floribus psalmorum quod dignata est iubere dilecta mihi in deo
vestra sublimitas, nec citius nec melius potuit exequi fidelis vobis nostra
6 humilitas. Tanto quippe oboedientia nostra imperio vestro devotius successit,
quanto ipsum imperium a sancta devotione processit. Quam devotionem opto
et oro, ut omnipotens deus sic in vobis conservet et nutriat, ut mentem ve-
9 stram in terris suo dulcissimo affectu et in caelis suo beato aspectu reficiat.
Exiguum et vile munus quod vobis mittit nostra pauper parvitas, rogo ne
despiciat vestra dives nobilitas. Si enim non est auro gemmisque crustatum,
I2est certe totum caritativa fidelitate factum et fideli caritate donatum.
Post Flores psalmorum additae sunt Orationes septem. Quarum prima
non tantum Oratio quantum Medilatio dicenda est, qua se peccatoris anima
15 breviter discutiat, discutiendo despiciat, despiciendo hurniliet, humiliando ter-
rore ultimi iudicii concutiat, concussa in gemitus et lacrymas erumpat. In
Orationibus vero sancti STEPHANI et sanctae MARIAE MAGDALENAE
18 quaedam sunt, quae si intimo corde dicantur, cum vacat, plus tendunt ad
accendendum amorem. In omnibus vero septem hortor vos ego, servus et
amicus animae vestrae, ut attendere dignemini - etiamsi vos id melius facia-
21 tis -, qua humilitate et quo affectu timoris et amoris offerendum sit sacrifi-
Ad Ep. 10 : 2 AD.] Ut puto. filia regis Anglorum WILLELMI I, de qua ORDE-
RICUS, Hist. Ecci, 1. V, c. 1 1 (ed. PREVOST. t. II. P. 392; PL 188, 414) : Adelidis
pulcherrima virgo iam nubilis devote Deo se commendavit, et sub tutela Rogerii de Bel-
lomonte sancto fine quievit. 4 De Flor. psalm.] Huius s. ANSELMI opusculi in
nullo alio loco mentio fit. 13-16 erumpat] De Meditatione I (in hoc vol. p. 76 ss.)
agitur. 17 s. STEPH.] Oratio XIII (p. 50 ss.). s. MAR. MAGD.] Ora-
tio XVI (p. 64 ss.).
Ep. 10 (priu» IV, 121) coll. cum LP 7 inperium P
114 EPISTOLA 10-11
cium orationis. Valete et nunc et in aeternum in deo; valete, et libellum
missum arram nostrae fidelitatis secundum deum et nostrarum orationum,
qualescumque sint, habete. 24
In fine epistolae profero quod per totam epistolam persuadere desidero :
Omne quod amitti necesse est, etiam cum habetis, sublimi mente contemnite ;
ad id solum quod aeternurn beate haberi potest, quamdiu non habetis, hu- 27
mili mente contendite. Quod persuadere volo, ut spiritus sanctus persuadeat
oro ; in quo tertio valete.
11.
Ad GERBERTUM abbatem.
Gratias agens quod ciduae pauperi succurrerit, ut eam ulterius adiuvet precatur.
Domino et patri, venerabili abbati GERBERTO: frater ANSELMUS
suus.
oicut nobis credendum est quia » ubi abundavit peccatum, superabun- 3
davit gratia « : ita nobis faciendum est, ut ubi abundat miseria, superabundet
misericordia. Si enim ibi dilatatur gratia, ubi maior est offensio : quomodo
contrahetur misericordia, ubi maior debetur compassio? Quoniam enim »quae6
seminaverit homo, haec et metet« : »beati misericordes, quoniam ipsi mise-
ricordiam consequentur«. Hac itaque consideratione de vestra benignitate
confidens ad sanctitatis vestrae me vestigia mente prosterno, intercedens pro 9
eadem vidua paupercula, cuius animam in tribulatione viduitatis et pauper-
tatis misericorditer propter deum refrigerastis, cum ei illud tantillum servitii
quod a paupercula vestrae magnitudini solvebatur, me interveniente rela- 12
xastis.
Ad Ep. 11 : 1 GERB.] Eum esse abbatem S. Wandregisilii (Fontanelle) in Norman-
nia (1063-1089) MABILLONIUS, Annal. Ord. Bened., t. V, p. 35, putat. Eius lau-
dem legas apud ORDERICUM Vitalem, Hist. Eccl.,1 IV, c. 10 (edit. PREVOST,
t. II, 243; PL 188, 345) et passim. 3-4 gratia] Rom. 5,20 (Vulg. : pecc.] de-
lictum). 6-7 metet] Gal. 6,8. 7-8 consequentur] Matth. 5,7.
Ep. 11 (prius I, 9) coll. curn NEVLPT 11 cum] cui T 12 quod] quia T
magnitudini vestrae E
EPI3TOLA 11-12 115
Precor igitur quantis valeo supplicationibus, ut manum consolationis
15 quam ei porrexistis, cum tantum viduitate et paupertate premeretur, nunc ne
retrahatis, cum multiplicatis aerumnis etiam dolore defuncti filii anima eius
miserabiliter torquetur. Et quidem scio quia praesumptionis existimari queat,
18 quod homuncio, cui nihil debetur et qui nihil retribuere potest, quicquam
sua intercessione concedi quaerat. Sed adeo mutuae dilectionis immensitas
me et praedictum fratrem, filium eiusdem viduae, vita eius hoc exigente,
21 duos videlicet in unum conglutinavit, ut eo defuncto matri eius me velim
filium pro eo substituere, quatenus pro matre mea iam me non pudeat vel
importune sollicitum esse. Verum esto ut haec importunitatis meae irnpudentia
24 a quolibet iudicetur : dum vestrae benignitatis clementia a viduis et orphanis
praedicetur et a Christo, qui in illis recipiet et pro illis retribuet, approbetur.
12.
Ad RODULFUM (priorem?).
Defendit se a calumnia, quod dixissetseei libros non amplius praestare Velle.
Meritis et moribus reverendo domino, caritate et proposito dulcissimo
fratri, domno RODULFO : frater ANSELMUS.
3 Litteras vestras, litteras, inquam, vere dilecti et veri dilectoris mei olim
accepi, quae ex iis quae interius a facie ferebant, pia compassione me com-
punxerunt ; sed ex iis quae exterius a tergo gerebant, intolerabili maerore
6 me vulneraverunt. Cuius livoris dolorem nisi prius per satisfactionem deter-
20 fratrem] Forte OSBERNUS, de quo in Ep. 5,6,8. 25 retribuet] Cf. Matth.
25,35 ss. Ad Eph. 12: Non post a. 1 078, cum abbas Beccensis commemoretur.
2 ROD.] Videtur fuisse prior (S. Stephani Cadumensis ?), cum ,reverendus' vocetur et
vices monasterii gerat (Cf. Ep. sequentem). Utrum autem sit is huius nominis, qui AN-
SELMO in archiepiscopatu successit (1114-1 122), ut vult WILLELMUS Malmesberiensis
in adnotatione ad Ep. 13, in dubium vocari debet, cum is solummodo a. 1088 prior S.
Martini Sagiensis (Seez) constitutus sit. De cetero nomen RODULFI eo tempore frequen-
tissimum erat.
1 5 porrexisti T in viduitate LP ne om. T 1 6 retrabatis T 1 7 existimari]
existimare T estimari LP 19 Sed] Si V 21 in unum om. V 22 pro
eo filium E 23 meae om. LP Ep. 12 (prius I, 1.0) coU. cumNEVLP
2 domno] domino VLP 4 ex his V
116 EPISTOLA 12
sero : et noster animus ad ea quae amica desiderat compassio, maerore lan-
guidus et pudore mutus deficiet, et vestra mens sinceritatis dicta velut
simulationis ficta quasi iure despiciet. Omnino enim pati non potest mens 9
vobis et ceteris dominis nostris dilectissimis, vestrae, immo - quod libentius
dico, si dignamini - nostrae congregationis fratribus devotissima, omnino,
inquam, pati non potest, ut vel suspicemini ex ore meo exisse quod non 12
amplius vobis libros nostros praestabimus. Hoc namque si umquam dicere
potui : et vos credite et ego confitebor me numquam vobis amicum fuisse
veracem, sed simulatorem fallacem. Quomodo enim, quantum ad me attinet, 15
aliquid illis possum negare, pro quibus animam non dubitem dare? Quod
tamen si qua mea non cruditas ventris, sed crudelitas mentis evomuisset : tam
sublimi illud humilitate, tam admirabili patientia, tam submissa satisfactione 18
et satisfacienti submissione retulistis, ut me nihil umquam simile dixisse pro-
fundius puderet vel altius paeniteret. Litteras quoque quae vobis pro remit-
tendis libris missae sunt, nec ita fieri iussi, nec ante recitationem eorum qui 21
libros attulerunt, ita factas esse scivi. Domno igitur abbate concedente, me
volente, nullo fratrum resistente, nostro pariter et vestro compensato commodo
libenter vobis quoscumque libros, vel potius quaecumque habemus, mittemus 24
quando exigetis ; quos vero de nostris vos habetis dimittemus, quamdiu in-
digetis.
Delectabilius scripsissem carissimo meo in spirituali certamine anhelanti 27
et amici compassionem piis gemitibus provocanti, licet non indigenti, sed
tamen cupienti qualem possem confortationem : quam, ne quid de me ini-
micum amicus crederet, mei excusationem. Sed quoniam et illud erit recu- 30
perabile, et hoc pati amico erat intolerabile, nec epistolaris angustia poterat
in utroque affectus capere latitudinem : distuli quod delectabat, ut exclu-
derem quod laedebat. Adeo enim, dilectissime frater, de tuae puritate 33
caritatis omni modo sum certus, ut si de mea erga se quidquam credi-
derit imminutum, id te sine trisritia vel cogitare non posse nullo modo
sim incertus. Quomodo igitur possum non transferre illum dolorem in animum 36
meum ; vel potius quomodo non dicam illum dolentem animum esse meum,
qui sic dolet propter amorem meum? Rogo ergo, carissime, ut si quid
22 abbate] Scilicet HERLUINO.
8 vestra] a manu post. mut. in nostra V 37 animum om. LP; erasum in 3
EPISTOLA 12-13 117
deinceps audieris de me quod erga te extra regulam videatur caritatis : non
credat hoc indiscussum animus tuus alter meus, ne laedatur animus meus
alter tuus.
42 Saluta ex nostra parte omnes dominos meos, fratres tuos. Inter quos
enim nullum invenire possum non dilectum, ex illis nullum eligere possum
ut dilectum. Qui tamen diuturniori experientia plus tecum de mea confi-
45 dant fidelitate, nec tuam nec illorum latet sinceritatem. Vale tu et va-
leant illi.
13.
Ad eundem.
Desiderio RODULFI secum vitam degendi suum ipsius desiaerium respon-
dere dicit. - Apud LANhRANCUM pro eo se interventurum esse promiltit. -
Munere gravatum consolatur.
Domno RODULFO, fratri vere dilecto : frater ANSELMUS.
Ut non taceam animi affectu admonitus, quod dicere non audeo ve-
3 stris litteris prohibitus : quem timui dominum meum vocare in salutatione,
audebo saltem ostendere me servum eius in epistolae prosecutione. In qua
enim caritate diligo domnum RODULFUM ut fratrem meae non carnis sed
6 animae, in ipsa eidem servire paratus sum ut servus. Quapropter si hoc me
iubetis tacere, quod utique - ut ex conscientia loquar - mihi estis ex morum
qualitate : vel hoc mihi liceat confiteri quod vobis sum ex propria volun-
9tate. Taceat igitur frater ANSELMUS domino suo RODULFO, et loqua-
tur fratri RODULFO servus suus ANSELMUS.
Litteras, frater carissime, tuae caritatis accepi et in illis desiderium
12 meum legi. Quod enim te caritas tanto desiderio succendit, ut ubicumque
Ad Ep. 13 : Scripta post Ep. praecedentem. 1 ROD.] Est is, ad quem Ep.
praecedens. In cod. M in margine notatur : ,tunc priori, primum sagii abbati, post ro-
fensi episcopo, tandem cantuariensi archiepiscopo post A(NSELMUM)'. In nota ad Ep.
praeced. hanc attributionem in dubium vocavimus. 3 m salutatione] Ut m Ep. prae-
cedente fecit.
43 invenire — nullum om. E Ep. 13 (prius I, 11) coll. cum NDEVLPTO I
Domino TO Domno— ANS.] Domino Radulfo A. D 2-10 Ut — ANSELMUS
om. D 5 dominum LP 8 vobis] vobiscum O 9 domino] domno LP
9-101oquar V 10 frarri] suo add. ELPO
118 EPISTOLA 13
maneam tu sis mecum : idem est quod cor meum flagrat, ut ubicumque sim
ego vivam tecum. Et ut tu petis a me consilium, ut ita possit esse, sic ego
a deo precor auxihum, ut aliter non possit esse. Qui si nos audire digna- 15
bitur, talis sit eo iuvante nostra cohabitatio, ut tota vita nostra sit illi gra"
tiarum actio. Quoniam autem nec ego nec tu nostri sumus — »sive« enim
«vivimus sive morimur, domini sumus« -: si aliter quam velimus disposuerit 18
nos, qui novit melius nobis quid placeat sibi vel expediat nobis : patienter
toleremus quidquid illi de nobis senserimus placere, si nolumus ipsi nos dis-
plicere. Quam enim brevis est vita nostra, tam prope est ut de ipsius et 21
nostra mutua praesentia iam non amplius divellenda congratulemur, si ipso
dante in omnibus illi acquiescendo hanc ipsam brevitatem transcurrere vitae
curemus. Interim tamen qiiaecumque nos locorum vel propinquitas contineat vel 24
longinquitas distineat, caritas semper unum de duobus nobis animum conficiat.
Ad illud vero quod me tam sollicite rogas impetrare ab archiepiscopo
LANFRANCO, cum de Anglia venerit, si mecum esse non poteris : respon- 27
deo quia sicut de te quod deo gratius et tibi intelligo utilius desidero, ita
conabor ut fiat, si potero.
Interim hilariter quod agis age ; quod operaris operare. » Hilarem enim 30
datorem diligit deus«. Quod vero per hoc quod agis, conquereris a legendi
vel orandi te praepediri instantia : sit tibi hoc non modica consolatio » quia
caritas operit multitudinem peccatorum«. In quo enim tu retraheris, alius 33
attrahitur ; in quo tu curvaris, alius erigitur ; in quo tu gravaris, alius por-
tatur. Et memento quia servus, qui vacuus domum redit, velocius currit ;
sed onerato domus tota laetior occurrit. Nec quia tardus venit, a quoquam 36
corripitur ; sed quia utiliter est fatigatus, quiescere praecipitur. Si vero dicjs
quia iniuncto tibi officio strenuitas vel industria tua non sufficit: respondeo
secundum tuam de te existimationem, non secundum meam, quia nec oculus 39
lippus et solus in capite videndi officium explere sufficit ; et tamen ab eo
quod potest, quia solus id in suo corpore potest, non deficit.
17-18 domini sumus] Rom. 14,8. 30-31 deus] 2 Cor. 9,7. 32-33 peccatorum] 1
Petr. 4,8.
13 idem est] id est O 14 ego^ om. E 15 precor a deo TO auxilium om. D
16 tota] in add. V 20 ipsi nos] illi D 24 quocumque D 25 conficiat]
efficiat D 26-31 Ad illud — deus om. D 27 LANFRANCO om. TO de
Anglia om. TO 30 age quod agis, operare quod operaris O enim om. O
31 quod agis] quod om. T 34 erigitur] eligitur D 38 strenuitatis T 41
potest om. O deficit] hic deficit D
EPISTOLA 13-14 119
42 Quoniam vero iam modum excedit epistola, et alia quae scripsisti plus
egent colloquio quam scriptura, qua abundant sacri libri : ea interim deo
ndenter committentes et assiduis orationibus prosequentes colloquium pari voto
45 expectemus et epistolam communi consensu terminemus.
14.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
De muneribus gratias agit. - Pro GIRARDO, qui propter multa debita a
conVersione prohibetur, rogat auxilium.
Domino reverendo, patri diligendo, venerabili archiepiscopo LANFRAN-
CO: frater ANSELMUS suus.
3 (jratias magnas dicit vobis epistola nostra pro magnis muneribus, quae
suscepimus de vestra largitate; sed valde maiores in cordis arca vobis ser-
vamus pro maioribus, quae prompta scimus in vestra bona voluntate. Cum
6 enim ex sola spontaneae vestrae benignitatis exundantia tanta servo vestro
affluant : satis claret quanta opulentia se benignus ex intimo vester affectus
effunderet, si qua dilecti vestri - quod non impudenter nec inexpertus dico -
9 necessitas exigeret. Nec hoc dico, quasi munera praefata vestrae paternitatis
affectum erga me nunc primum me doceant intelligere ; sed quoniam igno-
rantes quantum de ea confidere debeam, hinc possint ex parte colligere.
1 2 Nequaquam enim ad plenum benevolentiam vestram ostenditis per pallium
vel aurum de eo, quem certe diligitis super pallium et aurum. Quod quam-
quam vos non ingrato facere bene sciatis, tamen non piget me scribere,
1 5 quia hoc opto, optando oro, orando propono, ut numquam id immerito
faciatis.
De GIRARDO qui propter multa debita a nostra conversatione retra-
18 hitur et de quo id quod in vestra promptum erat misericordia mandastis,
domnus ROBERTUS vobis dicet quid mihi videatur et quid pro possibili-
Ad Ep. 14: 17 De GIR.] Monetario Atrebatensi (cf. Ep. sequ.) et postea monacho
Beccensi (in catalogo n. 103 sive 115).
Ep. 14 (priu3 I, 12) coll. cum NEVLP 6 vestrae spontaneae E 1 1 quan-
tum] quoniam E 1 7 qui] quia V 19 RODBERTUS LP rotbertus V
120 EPISTOLA 14-15
tate nostra fecerim, ut eleemosina vestra perficiatur. Qui si ad vos venerit
et inter vos et ipsum usque ad summum rei effectum non convenerit, hoc 21
postulo ego servus vester misericordem vestram benignitatem, ut propter iter
quod faciet vestra fiducia et nostro consilio, eius nec debita crescant nec
habita decrescant, nec ex labore dolor et maeror accrescant. 24
15.
Ad GIRARDUM.
Ei consulit, ut archiepiscopum LANFRANCUM pecuniae petendae causa
adeat.
GIRARDO, monetariode Atrebato, fratri AIVERTI: frater ANSELMUS
salutem.
V enerabilis archiepiscopus Anglorum LANFRANCUS, qui fuit prior 3
in nostro monasterio et abbas de Cadumo, quem tu ipse, ut puto, vidisti,
nuper audivit voluntatem tuam et impedimentum tuum. Itaque sanctitas eius
commota miseratione tui mandavit nobis quia, si certus esset te venturum 6
ad nostram conversationem, daret tibi propter deum centum solidos de An-
glica moneta adiutorium ad solvenda debita tua. Addidit quoque quia, si
necesse esset, adhuc aliquantulum adderet. Quapropter damus tibi consilium, 9
ut quam citius umquam poteris pergas ad eum ; et si quamlibet securitatem
quaesierit a te, aut fidem tuam aut sacramentum per eandem securitatem,
vel quomodocumque iusserit, expone ei quantum debeas et quantum te de 12
tuo habere confidas, et constitue ei terminum quem bene possis servare,
intra quem ad nostrum monasterium venias ea intentione, ut ibi monachus
fias ; si tantum misertus fuerit tui, ut pecuniam quam debes reddere possis. 15
Ne dubites facere quod consulimus ; quia misericordissimus est idem
reverendus archiepiscopus, et praecipue erga salutem animarum, et est valde
deditus eleemosinis, et sufficienter abundat auro et argento. Etiam enim si 18
Ad Ep. 15 : Data codem fere tempore ac Ep. praecedens.
20 perfic.] proficiatur E 21 rei] erei V Ep. 15 (prius I, 13) coll. cum
NEVLP 3 LANFRANCOS P II sacramenta LP; corr. ex sacramentum E
12 quomodocumque] ipse add. LP
EPISTOLA 15-16 121
tantum debes, ut tibi nolit tantum dare quod tibi ad te exsolvendum suffi-
ciat: certi sumus quia primum propter deum, deinde propter nostrum amo-
2i rem, qui confidentes de eius magna misericordia damus tibi hoc consilium,
tantum tibi dabit, ut in eundo ad eum non te paeniteat vel laborasse vel
aliquid expendisse. Porta etiam illi has ipsas litteras, ut sint tibi in testi-
24 monium quia nos te mittimus ad illum.
Si autem te poteris a debitis exsolvere, fac ut dominus ENGELARDUS
hoc sciat et ut, cum veneris ad nos, det tibi aliquod signum, quo possimus
27 agnoscere eum tibi esse testem quia sis exsolutus. Ne moreris facere quod
monemus. Mandavimus enim eidem archiepiscopo hoc ipsum quod tibi scri-
bimus. Vale.
16.
Ad GONDULFUM monachum.
Epistolas petentem de amicitia sua certum facil.
Dilecto dilectori dilectus dilector, domno GONDULFO frater ANSEL-
MUS : quod GONDULFO ANSELMUS.
3 Instat et instat mihi conscius alterius suae conscientiae, id est meae, ut
ad se trans mare volitent et volitent saepius litterae meae, quasi volens di-
scere statum amicitiae meae. Sed quid te docebit epistola mea quod igno-
6 res, o tu altera anima mea? »Intra in cubiculum« cordis tui et considera
affectum veri amoris tui, et cognosces amorem veri amici tui. Quamquam
enim pares non simus morum aequalitate, tamen non audeo dicere impares ;
9 sed certe dissimiles non sumus mutui amoris qualitate. Namque fateor
- quamvis erubescens -, fateor, inquam, quia tepida mea caritas a tua
fervida caritate superatur; sed non est dissimilis, quia eadem regula forma-
12tur. Sicut enim tu satagis ut non minori fervore diligas me quam te ipsum,
Ad Ep. 16 : 6 cordis tui] Cf. Matth. 6,6.— Proslogion, c. I (Vol. I, p. 97,7): .Intra
in cubiculum mentis tuae'.
27 quia sis testem P Ep. 16 (prius I, 14) coll. cum NEVLP I domno
om. E frater om. E 3 conscientiae suae LP 4 ad] et LP
122 EPISTOLA 16-17
ita ego studeo ut non maiori tepore amem te quam me ipsum. Si plus
exigis, certe nec minus volo nec plus possum. Denique impetret mihi orando
amor tuus, ut me amem quantum expedit; et amabit te amator tuus, ut ,5
ipse dicas : nunc sufficit.
Memento, non dico mei - quia id te facere ipse pro te assero - sed
eorum quos tibi olim commendare curavi. Saluta eos, quos ex nostra soles ,8
parte salutare. Scito quia domno abbati et nobis fratnbus tuis grata valde
sunt dona tua, sed multo gratius est nobis quod audimus de vita tua.
Optamus igitur et oramus, ut omnipotens deus bona quae in te operatur 21
augendo servet et servendo augeat, ut sit unde tibi retribuat regnum aeter-
num idem benedictus dominus in aeternum ; fiat, fiat.
17.
Ad HENRICUM monachum.
Eum implorat, ne neglectis omnium consiliis Italiam ad liberandam de ser-
vitute sororem adeat.
Domino et fratri dilectissimo HENRICO : frater ANSELMUS salutem.
C^/uoniam, teste conscientia mea, minus te quam me diligere nolo,
valde mihi repugno, si aliter tibi quam mihi consulere volo. Consilium autem 3
nullum utilius vel universahus invenio quam illud, quo nobis per sapientiam
consulitur: ut, ne paenitentia nostros actus subsequatur, omnia faciamus cum
consilio. Quod quoniam sicut est sapientissime datum, ita est verissime ratum : 6
in quantum illud quisque negligit, in tantum de actibus suis non laetari sed
paenitere eligit. Quisquis igitur tibi consulit ut hoc utaris consilio, non ne-
gligentius consilium eius est audiendum, quam illud ipsum, cui ab omnibus 9
et in omnibus est oboediendum.
18 olim] Cf. EP. 4 et 7. Ad Ep. 17: I HENR.] Cf. EP. 5. - ln M in
margine notatur : .Henrico postea abbati de bello'. 5-6 cum consilio] Cf. Eccl.
32.24.
14 certe nec] ego add. LP 15 ut me amem — amator tuus om. E 18-19 parte
soles EV 20 nobis om. P 22 retribuat tibi ELP Ep. 17 (prius I, 15)
coll. cum NDEVLP 1-3 Domino — volo] Domino et fratri henrico .A. D 3
quam mihi] ipsi add. LP autem om. D 4 invenio] est D 5 subsequ.] se-
quatur D 7 et inquantum D suis om. D 8-12 Quisquis — consilium om. D
EPISTOLA 17 123
Ideo tecum haec, dilectissime, loquitur amicus tuus de consilio, quia
12 de quodam negotio audio te disponere contra amicorum tuorum consilium.
Vis enim, ut mihi dictum est, ire de Anglia in Italiam sororem tuam de-
fendere, quam audis quemdam divitem indebitae servituti calumniose subicere.
15 Quod, carissime, obsecro per - si qua in te est - mutuam nostram amici-
tiam ; per - si quam mihi vis esse - de te laetitiam : ne facias. Quid enim,
dilectissime, monachorum interest et eorum qui se profitentur velle fugere
18 mundum, qui quibus vel quo nomine serviant in mundo? Denique nonne
omnis » homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum « ? Nonne omnis vel
paene omnis homo aut sub nomine praestandi aut sub nomine famulandi
21 servit? Nonne »servus vocatus in domino libertus est domini«, et » liber
vocatus« in domino »servus est Christi « ? Si ergo sic omnes laborant et
serviunt, et sic est servus libertus domini et liber servus Christi : quid refert,
24 excepta superbia, quantum vel ad mundum vel ad deum quis vocetur ser-
vus vel hber? Apostolus dicit: si »servus vocatus es, non sit tibi curae«;
et nos quod pro nobis curare vel prohibemur vel non indigemus, pro aliis
27 tantopere curabimus ?
Etsi enim bonum sit velle liberare hominem violentae conditioni addic-
tum : hoc utique quod intendis non tam bonum est, ut dignum sit pro quo
30 tenens aratrum Christi tam longe retro respiciat ; pro quo monachus propo-
situm suum tanta intercapedine interrumpat ; pro quo se tot corporis et ani-
mae Iaboriosis periculis et periculosis Iaboribus tanta et tam singulari volun-
33 tate committat; pro quo - ut secundum caritatem conscius conscium amicum
increpem - tam solitaria, tam rigida sententia omnium amicorum - minorum,
parium, maiorum et praelatorum - consilio resistat. Cum igitur haec tot et
36 tanta certa incommoda vel potius mala sint, si illud unum tam inopportunum,
tam incertum, tam noxium bonum conferatur: quis intelligens illud bonum,
ac non potius non bonum vel magis malum dixerit? Crede igitur, carissime,
19 ad volatum] Iob 5,7 (Vulg.: nasc. ad lab.). 21-22 Christi] Cf. 1 Cor. 7,22.
25 curae] Ibidem, v. 21. 30 respiciat] Cf. Luc. 9,62.
1 1 haec] est L; rasura in P 13 Vis — de Anglia] Hoc ideo dico, quia dictum est
mihi te velle ire D 15 nostram] nostri D 19-20 ad laborem — omnis homo
om. D 19 ad volandum V 21 in domino] a domino D 24 quis]
quid D 26 non om. D 27 tanto opere D 31 intercapedine] supra-
script. spatio E 32 periculis et periculosis om. D 35 tot et] totiet V
124 EPISTOLA 17
plus consiliis amicorum, si te solum sapientiorem omnibus illis non aestimas, 39
quam tuae deliberationi. Quia enim mens tua magnum affectum suum cum
aliquantulo bono i!lo ponderat, idcirco ea quae sola compensanda sunt,
se ipsam fallens aequa libra non trutinat. Quotiens namque de pluribus quod 42
magis oportet eligere proponimus, omni nostro appetitu seposito rerum ipsarum
pondera sola conferre debemus. Nam si pondus amoris ponderi rei amatae
comungimus, absque dubio in rerum discernendarum iudicio decipimur. Qua- 45
propter si se ipsam prudentia tua non vult fallere, non debet affectum suum
cum re quam appetit in electionis suae deliberationem coniungere, sed rem
ipsam solam iis quae opponimus mdicando opponere. Quod si in propria 48
voluntate perstiteris - quod deo protegente non erit - : sicut eris contra
omnium amicorum tuorum sensum, ita nullius eorum in re tibi noxia habebis
assensum. 51
Salutat te domnus abbas ut filium carissimum ; qui cuncta hic a me
scripta sua dicta vult esse. Acquiesce igitur eius et nostris monitionibus, ut
oboediendo benigno patri et concordando amico fratri laetifices - si dili- 54
gis - patrem et fratrem. Saluta ex nostra parte dilectos fratres nostros dom-
num HERLUINUM et domnum OSBERNUM. Vale, et si quid apud te
possum, cum citius poteris manda mihi, qualiter in voluntatem carnaliter 57
alium diligentis - tuam dico - te reclines, vel in sententiam te spiritualiter
diligentium declines.
56 HERL.] Cf. Ep. 8. OSB.] Cf. Ep. 4.
42 trutinat] hic deficit D 42-48 Quotiens — opponere om. NV 49 prostite-
ris E 50 sensum] consilium LP 53 monitibus EL monitis (corr.) P 57
poteris] potueris LP manda mihi cum citius poteris E
Alia recensio: 39-40 consiliis — deliberationi] consiliis amicorum tuorum quam
tuae deliberationi, nisi forte solum te sapientiorem aestimes omnibus illis. Quod
non ita tuae fraternitati videri intelligo LP
EPISTOLA 18-19 125
18.
Ad WILLELMUM abbatem
Pro filio ODONIS intercedit.
Domino et patri, reverendo abbati WILLELMO : frater ANSELMUS.
Odo Iator praesentium multis mihi supplicationibus institit, ut vestrae
3 sanctitati fidelitas nostra supplicare pro filio suo, quem a servitio vestro
exclusistis, deberet. Cum igitur nec illum debeam contemnere nec vos velim
offendere : hoc precor ab illo rogatus, quod consulerem a vobis interrogatus.
6 Quapropter si iuvenis servitium estis in praeterito vobis commodum experti :
consulimus ut propter pecuniam amissam, quam recuperare non potestis, bo-
num servientem ne abiciatis, quo utiliter uti potestis. Precor igitur ut illum
9 recipiatis invitati nostris precibus, si illum non inutilem scitis vestris rebus.
19.
Ab AVESGOTO monacho.
Supplicat ANSELMO ut nepotem suum in arte grammatica instruat.
AVESGOTUS, coenobii Sancti Petri Culturae monachus: ANSELMO
salutem.
3 tlactenus amici atque familiares solummodo fuimus locutione, sed
minime experti sumus nos, si necesse esset, operatione. Ego iam dudum
Ad Ep. 18 : 1 WILL.] Videtur fuisse Will. Bonne-Ame, abbas S. Stephani Ca-
dumensis (ab anno 1070), qui a. 1079 archiepiscopus Rotomagensis eligitur (+1110).
Ad Ep. 19 : I AVESG.] De hac persona ab auctoribus plures diversae opiniones al-
latae sunt, quarum nullam teneri posse mihi videtur; inde eas enumerare supersedeo.
Anno 1076 monachum quendam huius nominis in abbatia S. Petri Culturae (apud Ce-
nomanum; nunc Solesmes) exstitisse, ex subscriptione cuiusdam instrumenti colligitur : , . .
de monachis de Cultura... Avesgaudus de Gaudiaco' (Cartulaire des abbayes de Saint-
Pierre de la Coulture et de s. Pierre de Solesmes, 1881, p. 26, Instrum. n. XVI de
a. 1076). Non dubito quin sit is, qui hanc epistolam eodem fere tempore scripserit.
Ep. 18 (w I) coll. cum Nw 1 GUILLELMO N 3 sanctitatis w 4
contennere N Ep. 19 (BALUZIUS, Miscell., II, 174; PL 143, 1434) coll.
cum LP
126 EPISTOLA 19-20
opto ut quid iubeas mihi; tuncque videres quantum de me confidere potes.
Crede mihi, aut per me aut per meos parentes iussioni tuae oboedirem liben- 6
ter. Verum cum istud facere negligis, a te hoc donum primus exigo. Habco
quemdam meum nepotem iam iucenem, quem super omnia curo ; et si ferre
Valeres, desidero eum manere tecum, tuo ut grammate erudiatur. Ad alios9
doctores ipsum mittere possum, sed maiorem fiduciam in te haberem quam
in aliquo vivente. Valde securus ex eo fierem, si moraretur in loco in
quo es. 12
Cur fama LANFRANCI atque WIMVNDI volat per orbem plus tua ?
Cur tamdiu lucernam recondis sub modio? Quid non recordaris poetae di-
centis : \ 5
,scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter' ?
Ex te haud dubito quin annuas voluntati meae. Verum deprecor te
multum, ut mihi dicas quod servitium abbati tuo congregationique subiectae 18
sibi offeram, ut hoc quod retuli permittant fieri, saltem tres menses aut
quattuor, si plus eis non libuerit. Igitur si verba mea, uti cupio, a vobis
fuerint suscepta, manda mihi terminum quo te possim invenire; atque, si 21
incolumis fuero, illuc abibo. Vale, carissime.
20.
Ad AVESGOTUM monachum.
Se excusat quod eius petitioni obsequi non possit.
Domino et amico carissimo AVESGOTO : frater ANSELMUS salutem.
1 3 WIM.] Sive GUITMUNDUS, monachus Crucis S. Audoeni seu S. Leutfredi, dioe-
cesis Ebroicensis, postea (a. 1088 — c. 1095) archiepiscopus Aversanensis (in Apulia).
Eius gloria fundatur in sua controversia contra BERENGARIUM (De corporis et san-
guinis verilale in eucharistia, PL 149,1427 ss.), scripta circa a. 1073-1076. Similiter
LANFRANCI, qui contra eundem opus De corpore et sanguine domini (PL 150,407
ss.) anno 1069 composuit. 14-16 alter] Cf. A. PERSIUS FLACCUS, Satura I,
v. 27. Ad Ep. 20 : Respondet ad Ep. praecedentem. - Hanc tempore primam
s. ANSELMI epistolam esse crediderunt, qui de AVESGOTI persona erraverunt (cf. Ep.
praeced.).
13Guimundi mss. Ep. 20 (prius I, 16) coll. cum NEVLP 1 ANS.]
.a. N
EPISTOLA 20-21 127
In principio nostrae responsionis praefigo, quia nostra testatur conscien-
3 tia quod loquitur epistola. Gratias itaque ago - quoniam aliud ad praesens
non possum - caritati vestrae, quae sic se ad obsequendum utilitatibus no-
stris promptam reddit, quemadmodum scriptio vestra patefecit. Cui certe
6 simili voluntate respondeo, sed utique doleo quia id in prima petitione ve-
stra opere probare non valeo. Non enim eiusmodi studii, in quo possit
proficere dilectus ille vester, de quo scripsistis, est mihi nunc licentia nec
9 intentio vel opportunitas, sicut fuit olim vel putat vestra sanctitas. Precor
ergo ne aliquatenus vestra erga me dilectio turbetur, cum mihi semper ani-
mus sit amicitiae vestrae obsequendi, quamquam facultas non pariter comi-
12 tetur. Potest enim esse vera amicitia, ubi semper viget bona voluntas, etiam si
numquam instet flagitandi necessitas nec praesto sit praestandi facultas.
Denique ad id quod mihi dicitur in epistola vestra:
15 ,scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter' :
quamquam PERSIUS id dixerit, ut ostentationem reprimeret non ut expri-
meret, respondeo :
18 .scire meum nihil est, si quale sit hoc sciat alter'.
Quod vero quaeritis, cur fama LANFRANCI atque WIMUNDI plus
mea per orbem volet : utique quia non quilibet flos pari rosae fragrat odore,
21 etiam si non dispari fallat rubore. Valete.
21.
Ad WILLELMUM et ROGERIUM.
Precibus eorum annuens promittit munus orationum suarum.
Dominis et fratribus suis sponte diligentibus et merito dilectis WILLELMO
et ROGERIO: frater ANSELMUS salutem.
3 Dominus et amicus noster EVREMERUS postquam Roma rediit,
16 PERS.] Loco in Ep. praeced. citato. Ad Ep. 21 : 1-2 WILL. et ROG.]
Hos iuvenes Baiocenses et monachos Casae Dei (Chaise-Dieu) fuisse Ep. 70 et 71 pate-
facient.
9 olim fuit LP 1 2 vera esse E 1 9 Guimundi LP 20 quia utique P
Ep. 21 (prius I, 17) coll. cum NEVLP 1 GuilielmoN Guillelmo LP Gui-
lelmo V Wilielmo E 3 Ebremerus ELP Ermerus V
128 EPISTOLA 21
vestram r.iihi postulationem, ut vestri memor in orationibus meis essem, tanta
supplicatione retulit, ut et pudor me cogeret dare quod tam obnixe pete-
batur et conscientia prohiberet, quoniam non erat in me quod sperabatur. 6
Cum igitur et libenter et verecunde plenius concessissem quod prius quoque
faciebam, vestrae erga deum devotionis et erga me dilectionis per alios mihi
sinceritate iam cognita : non minori aliquanto tempore post idem amicus no- 9
ster et vester poposcit instantia, quatenus hoc vobis nostra testaretur
epistola.
Superna igitur annuente clementia me pro vobis oraturum promitto, et 12
si quid boni divinus in me respectus operatur, eius vos mecum pariter par-
ticipes in vera caritate permitto ; sed utrum vobis profuturum sit, illi a quo
omne bonum est committo. Munus autem caritatis vobis peragentes, quod 15
ex nobis est, humiliter petimus ut id ipsum nobis persolvatis, quod ex vobis
est. His itaque concessis, quae si vobis profutura sint conscius mihi merito-
rum meorum ignoro: ea vos ut carissimos amicos et fratres admoneo, quae 18
sicut noxia, si negligantur, ita salubria, si observentur, non dubito. Ad hoc
solum, dilectissimi, discite, ut veritatis, quae Christus est, possitis esse capa-
ces; et sic vivite, ut Christi, qui veritas est, probetis vos esse velle sequaces. 21
Domnum LAMBERTUM, magistrum vestrum, quem cunctis amabilem
et ingenii sinceritate et morum probitate plurimorum didici relatione, qui me
salutare et ut pro eo orem rogare dignatus est per clericum ab illis parti- 24
bus venientem vestraequae dilectionis mihi nuntium deferentem : sic volo ut
ex nostra parte salutetis, ut illum amoris mihi vinculo colligetis. Valete.
14-15 bonum est] Cf. Iac. 1,17. 20 Christus est] Cf. Ioh. 14,6. 21 veritas
est] Cf. ibidem.
4 tanta] mihi add. ELP 7 conces-sem (nova pag.) V 1 4 permitto] promitto N
(permitto cx promitto corr. L) 21 et] Et V velle esse LP 22 Lanber-
tum V
EPISTOLA 22 129
22.
Ad LAMBERTUM et FOLCERALDUM avunculos.
Ut per nobilem epistolae latorem se de staiu incolumitatis doceant ab ipsis
petit.
Suis reverendis dominis, dulcissimis nutritoribus, dilectissimis avunculis
LAMBERTO et FOLCERALDO: frater ANSELMUS sic transire per
3 bona temporalia contemnendo, ut maneant in aeternis perfruendo.
Utinam in legendo epistolam meam sentiant avunculi mei, quem affec-
tum in dictando eam testantur oculi mei. Velocior enim fuit in ipso initio
6 animus meus lacrimas exprimere, quam stilus meus litteras imprimere. Sicut
enim nec temporum diuturnitas nec locorum longinquitas corpori meo valuit
adimere, quod nascendo de genere vestro incepit et quod crescendo de nu-
9 trimento vestro accepit : sic nulla sollicitudo, nulla occupatio animae meae
potuit minuere amorem vestri, quem et natura et beneficio concepit.
Quapropter quorum amore cor meum ardet indesinenter, eorum felici-
12 tatem semper sitit ardenter. Precor igitur quatenus per huius nostrae latorem
epistolae vestrae statum incolumitatis filium vestrum docere velitis; per quem,
si placet, quae sunt erga me discere valetis. Quamquam enim sit dominus
15 iste, qui noster dignatur esse nuntius, valde dives et de Normannorum no-
bilissimis: tanta tamen ipse cum matre et fratribus suis et sorore me sibi
dilectionis familiaritate iunxerunt, ut non aliter me quam filium mater et
18 fratrem proles nominent, nisi quia pari concordia primogeniti mihi dignitatem
concesserunt.
Ad Ep. 22 : 2 LAMB. et FOLC.] M. RULE {Life and Times of St. Anselm [1883],
t. I, p. 30 s.) eos canonicos S. Ursi et simul Cathedrttlis Augustae Praetoriae (Aosta)
fuisse putat. 1 5 iste] RULE (p. 226) eum ex familia WILLELMI Crispini fuisse
non immerito credit.
Ep. 22 (prius I, 18) coll. cum NEVLP 2 Lanberto V 5 Velociter V
1 1 indisinenter P
130 EPISTOLA 23
23.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
De libria Moralium IOB et s. AMBROSII et HlERONYMI transcriben-
dis. - De dilalione ingressionis GIRARDI in monasterium Beccense.
Domino et patri, catholicis reverenter amando et amanter reverendo
archiepiscopo LANFRANCO : frater ANSELMUS suus quod suus.
Quoniam scienti aut tacendum aut breviter est dicendum : cum tacere 3
nolim, ne non loquar quod et cui libenter loquor, breviter qualiter noster
animus in paternae vestrae sublimitatis fidelitate conversetur intimo. Sicut
igitur cotidie desidero ut affectus amoris vestri cordi meo semper augeatur, 6
ita nulla nostra ab invicem absentia efficere valet, ut aliquo modo minuatur.
De Moralibus IOB mihi mandastis, sed domnus abbas Cadumen-
sis WILLELMUS et domnus HERNOSTUS, fideles vestri, invenerunt scrip- 9
torem, qui iam habens nostrum librum, vestrum, ut puto, incepit. Ut libros
beatorum AMBROSII et HIERONYMI habeam, ad hoc quod iussistis la-
boravi et laboro, sed eos nondum habere potui. Quam vero citius potero, 12
quod vos inde velle scio perficiam.
GIRARDUM vestrum de Flandria per vestrae pietatis largitatem deo
de mundo nostra suggestione redemptum - unde me, si vester non essem, 15
confiterer servum vobis emptum - die a vobis constituta sciat sanctitas
vestra sine gravi iactura esse non potuisse absolutum a creditoribus suis.
Venit tamen prima Dominica Quadragesimae, vestram in se magnifice mi- 18
sericordiam praedicans, et qualiter nostrae non tam petitioni quam levi vo-
luntatis significationi in eius causa dignatio vestra favit, et semper se velle
favere intimavit. Qui dixit se velle, et quantum attinet ad hoc quod habet, 21
posse sic reddere quod debet, ut aliquid quod secum afferret haberet; sed
pro quibusdam impedimentis non potuisse secundum condictum, ut oporteret.
Rediit igitur promittens se in Pascha Beccum deo annuente venturum et 24
Ad Ep. 23 : 8 De Moralibus IOB] De s. GREGORII Magni commentario extenso
in librum IOB, qui etiam Moralia vocabarur, sermo est (PL t. 75 et 76). 9 WILL.]
De eo cf. Ep. 18. HERN.] De eo cf. Ep. I.
Ep. 23 (prius IV, 122) coll. cum NLP 8 mihi om. P 9 Guillelmus N
1 1 ieronymi mss. 24 becum N
EPISTOLA 23-24 131
mansurum, si non quomodo volet, vel sic quomodo poterit. Si quid igitur
peccavit, quia promissionem vobis factam ad plenum non est executus:
27 quoniam non id admisisse malitia videtur, peto securus, ut soleo, de vestra
benignitate, quatenus filio vestro vice patris liceat eum hoc reatu absolvere,
cum nobiscum incipiet vivere. In qua re hanc certam praesumam concessio-
30 nem, si nullam legero prohibitionem.
24,
Ad HENRICUM monachum.
Miratur quod HENRICUS Roma rediens Beccum non adierit.
Domino et fratri HENRICO: frater ANSELMUS salutem.
C^um Romam tendentes transistis prope nos, mirantes doluimus quia
3 non potius per nos, donec audivimus hoc vobis prohibitum esse in eundo,
sed concessum in redeundo. Exspectavimus igitur, domnus abbas et ego et
alii fratres et dilectores vestri, adventum vestrum, spe falsa gaudentes, donec
6 didicimus vos in Anglicam terram pertransisse, desperatione vera dolentes.
Quod quamquam ego non sine aliqua rationabili causa factum esse, si bene
vestram novi dilectionem, non credam : tamen ne qua - quod absit -
9 vel contemptus vel modici amoris erga monasterium et fratres vestros de
vobis maneat suspicio, mandate mihi quid aliis respondeam, cur vestra nos
in eundo et redeundo non visitatos praeteriit dilectio. Sicut enim desidero
12 vos nihil operari quod vobis non expediat, ita nolo quemquam de vobis
aliquid opinari nisi quod vos deceat. Innotescat etiam amico vestro, si
quid de re, pro qua animum vestrum et aliorum verbis et vestris litteris
15valde sollicitum, ut parentes inviseretis, agnovi, effecistis, quatenus sciam,
utrum vobis debeam compati vel congaudere.
Ad Ep. 24 : Scripta post Ep. 1 7. 2 Romam tendentes] Cf. Ep. 1 7. ANSEL-
MUS HENRICUM in hac epistola primum in persona plurali alloquitur.
Ep. 24 (prius IV, 123) coll. cum NLP 14 et vestris] et a vestris LP
132 EPISTOLA 25
25.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Gratias agit quod LANFRANCUS ntpotem suum Becci monachum fieri
voluit. - Refert de difficultate inveniendi qui apte librum Moralium IOB transcribat.
Suo domino, suo patri cum reverentia amando, cum amore reverendo,
archiepiscopo matri catholicae amplectendo LANFRANCO : frater ANSEL-
MUS suus quod suus. 3
(jratias paternae vestrae dilectioni, qua nos semper praesentes habetis,
semper utique debemus ; sed cum eas semper loqui non possimus, modo
certe tacere non debemus. Tanta enim eiusden dilectionis exuberatis pleni- 6
tudine, ut eam nuperrime et integerrimam - quod nos quoque sciebamus -
argumento necessario probaretis, et inviolabilem - quod similiter spera-
bamus - pignere carissimo assereretis. Sicut namque quod quis dilectis- 9
simum sibi non dilectis velit credere non est credibile, ita ut non diligat,
ubi quem valde diligit conversatur, non solet esse possibile. In quo vestro
actu non solum monstrastris vestrae dilectionis erga nos constantiam perma- 12
nere, sed etiam - quod non aliter gratum habemus - nostrae dilectionis
erga vos certitudinem vos habere.
Gratias igitur agimus primum illi a quo est omne bonum, deinde paternae 15
vestrae sublimitati, quia sic nos diligitis ; gratias, quia de nobis sic confidi-
Ad Ep. 25: 9-10 dilectissimum sibi] De LANFRANCO, nepote archiepiscopi (cf.
Ep. 4), agitur (cf. II. Rec). In catalogo Beccensium n. 100. 15 omne bonum] Cf.
Iac. 1,17.
Ep. 25 (u> II) coll. cum NEVCLP 2 arapletendo L 5-6 sed — debemus
om. E 9 pignore corr. ex pignere N 1 3 habemus gratum ELP
II. Recensio : 9 assereretis] Nam dilectissimum vobis nepotem vestrum, domnum
LANFRANCUM, ad nos misistis et eum magis in nostro monasterio quam
in quolibet alio monachum fieri voluistis add. EVC namque] ergo EVLP
III. Recensio ." 1 I possibile] Quamobrem evidenter vestrum erga nos et no-
strum erga vos affectum significastis , cum dilectissimum nepotem vestrum
LANFRANCUM nostro potius quam vestro deo serviturum monasterio com-
mendastis add. LP In quo vestro] Nam in hoc LP
EPISTOLA 25 133
tis ; gratias, quia tale pignus nobis committitis. Haec dicta sint non solum
1 8 pro me, sed et pro tota nostra congregatione. Pro me autem intelligenti
breviter dicam, quia onus inaequale quo me non leviter olim gravastis, utique
augendo non modice nuper levigastis. Cumque imbecillus animus gemeret
21 sub pondere, effecistis ut iam, non dico nolit, sed paene nolit quod premit
deponere.
De Moralibus IOB non fit quod vobis mandavi. Disconvenit enim
24 nescio quomodo inter scriptorem et eos, cum quibus illic venerat. Quamobrem
domnus HELGOTUS et domnus HERNOSTUS venerunt et locuti sunt
coram domno abbate cum scriptore Brionnensi, sicut iussistis ; sed nihil ef-
27 fecimus. Scriptorum quoque nostri claustri rogavi praedictos fratres nostros,
fideles vestros, ut scripturam et efficaciam cognoscerent ; sed nullus eorum
fuit, cuius non aut manum reprobarent aut tarditatem inexspectabilem iudi-
30 carent. Sicque Cadumum redeuntes librum nostrum secum, quem attulerant,
scriptorem quaesituri retulerunt.
19 onus inaequale] Id est prioratus (cf. II. Rec). 23 mandavi] Cf. Ep. 23.
25 HELG.] Prior S. Stephani Cadumensis (cf. III. Rec), postea abbas S. AUDOENI
(St. Ouen) Rotomagensis (cf. Epistolam, quae in editionibus III, 129 recensetur [PL 159,
164 s.]). 26 domno abbate] Scil. Beccensi HERLUINO.
18 sed et] et om. NVC 20 imbecillis EL 24 illic venerat] illi convenerat LP
26 brionensi L
II. Recensio: 19 inaequale] prioratus add. EVLP 23-31 De Mo-
ralibus IOB — retulerunt om. EV; eius loco habent alteram partem epi~
stolae 23 (l. 14-30): GIRARDUM — prohibitionem.
///. Recensio: 21 sub pondere] sub iniuncti sibi per vos prioratus pondere
LP 25 domnus HELGOTUS] domnus prior Cadumensis HELGOTUS
LP 26 nihil] apud eum add. LP
134 EPISTOLA 26-27
26.
Ad O. abbatem.
Se excusat quod librum Moralium IOB ad tempus commodare non possit.
Suo reverendo domino et patri, venerabili abbati O.: frater ANSELMUS
quod suus.
Librum Moralium IOB quem per nuntium vestrum petivit sanctitas 3
vestra, certe si modo eum apud nos haberemus, libenter secundum iussionem
vestram vobis mitteremus. Domnus enim abbas Cadumensis habet illum,
et ibi scribitur ei ad exemplum eius alter ad opus domni archiepiscopi 6
LANFRANCI. Quapropter ne putetis quia nos nolimus vobis eum prae-
stare et aliquo modo turbetur erga me vestra mihi cara nuper acquisita
benignitas, scripsi vobis excusationem nostram, et ut sciatis nostram volun- 9
tatem quia, cum citius nos librum eundem recipiemus, libenter eum secundum
voluntatem vestram nuntio vestrae paternitatis accommodabimus. Non solum
enim in hac re, sed in omnibus quae possum semper vestro servitio volo 12
me esse paratum.
27.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Apud eum pro homine aliquo abbatis VITALIS Bernacensis, qui membris
destruendus sit, intercedit.
Domino et patri suo reverendo archiepiscopo LANFRANCO: frater
ANSELMUS suus quod suus.
Ad Ep. 26 : Scripta post Ep. 23 et 25 (de Iibro Moralium IOB). 1 abbati O.]
Hic quis sit non constat. Certe non est OSBERNUS Bernacensis, successor abbatis VI-
TALIS (cf. Ep. sequentem), ut vult WILMART, cum is solummodo a. 1076 aut 1077
abbas Westmonasteriensis elecrus sit (cf. A. I. MACDONALD, Lanfranc [1926], p.
138). Ad Ep. 27 : Scripta ante a. 1077.
Ep. 26 (w III) coll. cum Nw 1 domno Nw; emendavi ANS.] .A. Nw
3 vestrum corr. ex nostrum, ut videtur N; nostrum w (at cf. I. 1 1 : nuntio vestrae pa-
ternltatis) Ep. 27 (w IV) coll. cum Nw 1 Domno W LANFR.] .L.
Nw ANS.l A. Nw
EPISTOLA 27-28 135
3 L/omnus abbas VITALIS suis litteris satis humiliter rogavit domnum
nostrum abbatem, quatenus apud vestram pietatem intercederet, ut cuiusdam
hominis eiusdem domni abbatis VITALIS, qui in vinculis regis tenetur
6 iussu regio membris destruendus, misereri dignemini. Idem namque abbas
Bernacensis regem pro eodem destruendo viro rogavit, sed rex omnino se
misericordiam illi facturum negavit, nisi vestra sanctitate petente, contra quam
9 peccavit. Cum igitur domnus abbas noster quod petebatur libenter facere
voluisset propter amicitiam rogantis et misericordiam erga indigentem, non
tamen ausus est incipere ; non tantum timens ne a vestra benignitate eius
1 2 intercessio abiceretur, quantum ne apud offensum a se pro alio intercedendo
praesumptor videretur.
Volens igitur ego servulus vester notam facere vobis domni abbatis,
15 dilectoris vestri, ih re praesenti voluntatem et modestiam, simul miserans ho-
minem in periculo gravi positum, nolui vestrae pietati hanc miserendi oppor-
tunitatem tacendo subtrahere, ne et proximus noster per indigentiam auxilii
18 damnaretur, et vestra sanctitas praemio misericordis operis fraudaretur, et
mea negligentia pro reatu inmisericordis silentii puniretur.
28.
Ad GONDULFUM monachum.
Quomodo tres suae Orationes ad s. MARIAM, quas mittit, exortae sirtt
narrat, et quomodo meditandae sint praescribit.
Domno GUNDULFO: frater ANSELMUS quod GUNDULFO AN-
SELMUS.
3 INon est opus ut multa de incolumitate pristinae amicitiae loquatur
os meum illi, quem in mutua dilectione scio esse alterum cor meum. Ut
3 VITAL.] Ex monacho Fiscaniensi abbas monasterii Bernacensis, postea (a. 1076/7 —
1085) abbas Westmonasterii. Ad Ep. 28: Scripta non post a. 1077, quo
GONDULFUS episcopus Rofensis eligitur.
14 ego] ergo w 15 dilectus ex dilectoris corr. N Ep. 28 (prius I, 20)
coll. cum NEVLP 1-2 Domno — ANSELMUS] Suo suus, amico amicus, fratri
frater, Gundulfo Anselmus : pro amore felicitatis perseverantiam in sai ctitate, pro prae-
mio sanctitatis in felicitate LP (cf. Ep. 41) 1 Gondulfo V
136 EPISTOLA 28-29
igitur breviter quod nosti dicam : sicut amor tui ex quo incepit numquam
in me mutatus est minuendo, ita sollicitus sum ut semper alteretur augendo. 6
Quidam frater non semel sed saepe me rogavit, ut de sancta MARIA
magnam quandam orationem componerem. Quod cum ipsi praesens rogaret
exterius, tu absens persuadebas interius. Quoniam enim id tuum futurum, 9
si fieret, prospiciebam, idcirco quod volebat libentius suscipiebam. Feci igitur
orationem unam unde fueram postulatus ; sed in ea me non satisfecisse po-
stulanti cognoscens alteram facere sum invitatus. In qua quoniam similiter '2
nondum satisfeci, tertiam quae tandem sufficeret perfeci.
Accipe igitur eas, quae factae sunt tua intentione, et ne reprehendas
magnitudinem, quae facta est aliena petitione. Et utinam ita sint longae ut, 15
antequam ad finem cuiuslibet earum legendo vel potius meditando pervenia-
tur, id ad quod factae sunt, compunctio scilicet contritionis vel dilectionis,
in eis per supernum respectum inveniatur. Denique idcirco volui eas ipsas 18
orationes per sententias paragraphis distinguere, ut anticipando longitudinis
fastidium, ubi volueris, possis eas legendo incidere.
29.
Ad RODULFUM monachum.
Cum HELGOTO petit, ut RODULFUS Antiphonarium notis musicis
describat.
Domino et fratri carissimo RODULFO: frater ANSELMUS beatam
aeternitatem et aeternam beatitudinem.
Keverendus domnus prior HELGOTUS, dilectus et dilector noster et 3
vester, suis vos precibus ad notandum Antiphonarium adhortari desiderat,
10-13 tertiam] Agitur de S. ANSELMI Orationibus V-VII, p. 13 ss. 15-20 incidere]
Cf. Prologum ad Orationes, p. 3. — Haec epistola in nonnullis codicibus mss. Oratio-
nibus praeponitur. Ad Ep. 29: Scripta non post a. 1075: HELGOTUS (cf.
de eo Ep. 25) adhuc prior est; eius successor in prioratu HERNOSTUS (cf . PL 1 50,
542) a. 1075 episcopus eligitur. 1 ROD.] Non videtur esse is, ad quem scriptae
sunt Ep. 12 et 13.
13 nondum] non ELP 15 longae sint LP Ep. 29 (prius I, 21) coll.
cum NEVLPMD 1 ROD.] Radulfo M .R. D ANS.] A. MBD 3
prior domnus LPMD 4 Antiphonarium] secundum regulam musicae artis add.
LPMD (Rec. alia ?)
EPISTOLA 29-30 137
sed non nullius in re ipsa pondus laboris imminere considerat. Cum igitur
6 suas preces venerabili humilitate nolit — quamquam possit — tanti pen-
dere, ut pondus impendens possint suspendere : obnixe flagitat quatenus no-
stras cum suis contra praefatum laborem curemus appendere. Sed quoniam
9 nec ipse nec nos operis optati sic onus amicis postulationibus levigare ten-
tamus, ut indiscretis vos supplicationibus onerare nitamur : contemplantes et
vobis proponentes proximorum utilitatem et caritatis et oboedientiae vestrae
12mercedem, hoc vestram rogamus fraternitatem, hoc vestrae consulimus dilec-
tioni, ut tempus quod aliis quibuslibet scripturis sponte vos non piget insu-
mere, vel hoc ad opus quod exigimini non gravemini addicere. Quod si
1 5 dicitis esse nihil vel minimum : id ipsum nihil vel minimum, sicut vos certi
estis quod minime sufficiat, ita nos non dubii sumus quod aliquantulum pro-
ficiat. Ut autem vestrae largitatis amplitudo aliquid, plus quam nostra prae-
18 sumit petitio, superadiciat, sic bonam vestram cum gratiarum actione annui-
mus voluntatem, ut penitus abnuamus gravem incommoditatem.
Vir ille qui a vobis nuper moriens monachicum sumpsit habitum, si
21 etiam benedictionem assumpsit, mandate nobis nomen et diem obitus eius,
ut in nostro Kalendario scribatur.
30.
A LANFRANCO archiepiscopo Cantuariensi.
Preces ob malum statum morum in Anglia flagitat. - Gaudet de bona
exceptione nepotis, quem de inboedientia erga se vituperat.
Domino, patri, fratri, amico ANSELMO: LANFRANCUS peccator
perpetuam a deo salutem.
3 (Ju*d m*m expediat beatitudo vestra optime novit. In Anglorum enim
terram veniens sive Romam proficiscens omnia sanctitati vestrae reseravi,
Ad Ep. 30 : Responsio ad Ep. n. 25.
7 possint] possit D 8 contra] citra D 12 consulimus] conndimus P 14
vel om. MD 15 id ipsum] ipsum MD 18 superadic.] adiciat MD 19 in-
commoditatem] hic deficiunt MD Ep. 30 (prius I, 22) coll. cum NEVLP
1 ANS.] ans. N LANFR.] .1. N 4 terra N
138 EPISTOLA 30
quae resfanda esse tunc temporis pro mearum rerum necessitate iudicavi.
Sic ergo orate, sic ab amicis ac familiaribus vestris oratum iri deposcite, 6
quatenus omnipotens deus aut ad meliorem fructum me perducat, aut de
ergastulo huius carnis animam meam in sui sancti nominis confessione edu-
cat. Tot enim tantisque tribulaiionibus terra ista, in qua sumus, cotidie 9
quatitur, tot adulteriis aliisque spurcitiis inquinatur, ut nullus fere hominum
ordo sit, qui Vel animae suae consulat vel proficiendi in deum salutarem
doctrinam saltem audire concupiscat. 12
Litteras quas per domnum ROBERTUM transmisistis, laetus suscepi,
laetior legi; cum quanto autem gaudio adhuc eas relegendo recolo, et re-
colendo relego, litteris explicare non possum, pro eo videlicet quod, sicut 15
in eis scriptum est, dulcissimum mihi fratris mei filium, quem sicut animam
meam diligo, cum ingenti laetitia suscepislis; quod maiorem erga vos mei
amoris fiduciam ex hac occasione concepistis; et praecipue ac super omnia 18
quod onus prioratus, quod importabile antea videbatur, ex eius adventu
levigatum vobis perhibuistis.
De quo brevem veracemque sententiam vobis dico: Si inter paganos 21
etiam ipse viveret, plus ceteris paganis ego ipsos diligerem, et prodesset eis,
si quid in hoc saeculo possiderem. Quibus de rebus quantas possum deo
et domno abbati vobisque omnibus gratias refero, quia quales volo, tales 24
vos erga me et omnes, qui diliguntur a me, semper esse comperio. Sed
quia accedens ad servitutem dei, et maxime id aetatis homo, multis variis-
que tentationibus per tentatorum spirituum suggestiones intrinsecus laniatur, 27
multis diversisque carnis titillationibus intus et exterius cruciatur, oportet
valde ut vestri eum colloquii participem saepissime faciatis, omnesque quo-
rum doctrina salubris ei esse potest, colloqui cum eo, quotiens expedit, 30
iubeatis.
Discedenti ipsi a me rogando praecepi et praecipiendo rogavi, ne hoc
anno aliquam vel in refectorio vel in capitulo aut in monasterio lectionem 33
legeret, quoadusque psalmorum scientiam suique ordinis aliquem usum ha-
beret. Hanc voluntatem meam omnino despexit, et ut legeret suarum pre-
cum nimietate a vobis extorsit. Pro qua re amarissimas litteras transmittere 36
13 per domnura ROB.] De eo cf. Ep. 7. Ep. 14 item ab eo Cantuariam allata erat.
5 reserenda ex reseranda N 6 ac] et L 10 spurticiis LP 13 ROB.]
rotbertum V .R. N 17 suscepistii] et add. ELP 22 ego] rasura in E
EPISTOLA 30-31 139
sibi disposui; sed visis aliis litteris vestris conceptum adversus eius teme-
ritatem mentis rancorem omisi.
31.
Eiusdem ad LANFRANCUM nepotem eiusque socium WIDONEM.
Admonitio quomodo sese habeant erga se invicem et erga alios. - Nepotem
de inoboedientia erga se reprehendit.
Dilectissimis fratribus LANFRANCO et WIDONl: frater LANFRANCUS
perpetuam a deo benedictionem.
3 iju^a divinitus, ut credo, vos dilexistis in saeculo, rogo ut rogetis
deum, quatenus ipso cooperante vos diligaiis in eo quod assumpsistis sancto
proposito. Alter alteri sit in tribulatione solatium ; alter ab alterius vita vel
6 doctrina sumat sanctae conversationis exemplum. Humilitatem omnibus osten-
dite, linguas vestras ab omni fraterna derogatione salubri censura compe-
scile. Si quis cuiuslibet fratris vitam Theonino dente rodere delectatur : si
9 correctus a vobis emeniare neglexerit, a vestro colloquio arceatur. Quidquid
alii de vobis dicant, laudantes fortasse et magnificantes quod parentes, pos-
sessiones, carnalia oblectamenta pro deo contempsistis, vos semper introrsus
12 ad conscientias vestras redite, peccatores Vos esse cognoscite, et peccatis
vestris continuis orationibus deum propitium fore deposcite.
Adversum te, carissime nepos, magnum mentis rancorem concepi, quia
\SVidelicet transgressus es praeceptum, quod de hoc ordine primum tibi
iniunxi. Sed interveniente venerando patre domno ANSELMO, cui sicut deo
oboedire desidero, sincero tibi corde illam noxam indulgeo. Et moneo ne
18 tale aliquid amplius facias, quia quo impensius amicum diligo, eo amplius
maiorem contra eum iram pro parva etiam culpa concipio.
Omnipotens dominus sua vos gratia protegat, benedicat atque ab om-
21 nibus peccatis clementer absolvat.
Ad Ep. 31 : Data simul cum Ep. praecedente. 1 WID.] Amicus LANFRANCI
Iunioris, qui cum eo Beccum venit; in catalogo Beccensium locum n. 101 tenet. 8
rodere] Cf. HORATIUS, Ep. 1, 18, 82: qui dente Theonino cum circumroditur.
Ep. 31 (prius I, 23; IV, 1) coll. cum NEVLPD 1-13 Dilectissimis — deposcite]
Frater Lanfrancus archiepiscopus post alia D 1 .1. et .w. 7V Guidoni EVLP
fr. .L. N 5 vel] tt V 8 Theonino] theodino (teodino E) cod. mss.
1 0 dicant de vobis E 1 7 indulgeo] et cetera add. D; et sic deficit 20 vos] nos V
140 EPISTOLA 32
32.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Domni MA URITII reditum suggerit eumque capite laborantem curae me-
dici commendat.
Domino reverendo, patri vere diligendo et dilecto, catholicae matri
amplectendo archiepiscopo LANFRANCO: frater ANSELMUS suus, quod
dignius potest, totus suus. 3
C^uotiens vobis est gratum aliquid mihi esse gratum, utique mihi et
hoc est gratum ; et illud fit gratius, quod prius erat gratum. Significastis
vos inde laetos esse quia ego - ut de aliis taceam - dilectissimum no- 6
strum, nepotem vestrum, valde gaudens suscepi. Tanto igitur et hac vestra
laetitia sum laetificatus, et gaudium quod habueram de praedicto caro no-
stro, quamvis semper vigeat, augendo est renovatum : quanto id - quod 9
non verecundor fateri me scilicet ex magna parte illum sic suscipiendo inten-
disse - ad votum provenisse cognovi.
De meo meritis domino, fide fratre, sollicitudine filio MAURITIO, 12
quem vos pro vobis separatis ab illo, a quo plus amabatur quam ab alio,
et quem plus amabat quam alium: vos ipsi iudicate quid illi debeatis.
Quamlibet namque vile sit quod sic amat et a quo sic amatur, nimirum 15
hoc illi debetis, quod non minus amet et a quo non minus ametur. Quoniam
igitur et ego novi iustitiae vestrae rectitudinem, et vos nostis mutuam nostram
dilectionem: omnem eius supersedemus commendationem. De aegritudine ca- |8
pitis eius vestram pietatem, quantum apud vos possum, rogo praecipue, qua-
tenus propter deum et aeternae salutis retributionem, vobis instantibus, a
dilecto amico nostro domino ALBERTO medico, quantum potest, perquiratur 21
et curetur.
Ad Ep. 32 : Responsio ad Ep. 30. — Cum hac Ep. quattuor sequentes simul Cantua-
riam missae sunt. 12 MAUR.] Hunc quoque monachum Beccensem (in catalogo
n. 73) LANFRANCUS Cantuariam accersivit. 14 debeatis] Reditum eius insi-
nuat (cf. Ep. 43, lin. 25-29). 21 ALB.] Ad hunc medicum laicum ANSELMUS
scribit Ep. 36 .et 44.
Ep. 32 (prius I, 24) coll. cum NEVLP 5 erat] est tibi (ras.) E 6-7 no-
strum om. E 7 Tanta LP 13 separastis E 14 quid] quod V 21
domno LP
EPISTOLA 33-34 141
33.
Ad HENRICUM monachum.
Huic item MAURITIUM commendat.
Domino et fratri dilectissimo HENRICO : frater ANSELMUS diutur-
nam praesentis vitae incolumitatem et futurae aeternam felicitatem.
3 L>redo quia conscii mihi estis qualiter dilexerim dominum et fratrem
et filium nostrum MAURITIUM, quem vobis mittimus. Quoniam igitur di-
lectos nostros a dilecto et dilectore nostro diligi non dubitamus, secure vobis
6 illum ut dilectum dilecto commendamus. Inveniat me in vobis, quem quasi
relinquit pro vobis. Idcirco namque hunc et non alium paternae dilectioni
vestrae misimus, quia hunc eam petere specialiter audivimus. Estote igitur
gnostro MAURITIO frater ANSELMUS, et ego ero vestro HOLVARDO
domnus HENRiCUS. De infirmitate capitis eius vos rogo praecipue, qua-
tenus vestra instantia domnus ALBERTUS, dilectus amicus noster, eam in-
1 2 quirat, et quantum deo dante poterit ei subveniat.
34.
Ad GONDULFUM monachum.
Gratias de muneribus agit. - Ipsi quoque MAURITIUM commendai.
Domno GONDULFO: frater ANSELMUS.
oi nescirem me totum esse tuum et te totum esse meum, referrem
3 gratias pro muneribus tuis. Quoniam autem tua mea et mea tua sunt : cum
Ad Ep. 33 : 9 HOLV.] Is monachus Cantuariensis per aliquantum temporis Becci
moratur (cf. Ep. 69 et 74).
Ep. 33 (prius I, 25) coll. cum NEVLP 1 Domno E (di)lectissimo in
marg. abscis. N dilectissio V Heinrico N fr. .A. N 3 mihi conscii mihi
LP 4 nostrum] domnum add. ELP 7-8 vestrae pat. dilectioni LP 8 Esto
P 9 HOLVARDO] sic EV; holguardo N uulfwardo LP 10 heinricus N
Ep. 34 (prius I, 26) coll. cum NEVLP 1 Domno .G. fr. .a. N Domi-
no LP GUNDULFO LP ANSELMUS] quod Gondulfo (Gund. LP) Anselmus
add. ELP
142 EPISTOLA 34-35
das mihi tua, ego cur tibi inclinem, cum non accipiam aliena sed quae
mea sunt?
Si te cognoscis, non meritis quibus me praecellis, sed mutua dilectione, 6
alterum ANSELMUM, sentiat hoc dilectus frater et filius meus domnus
MAURITIUS. Precor ut in omnibus gerens eius sollicitudinem propter dei
et proximi caritatem, nostram erga eum exhibeas vicem. De infirmitate ca- 9
pitis eius te precor quantum possum, ut te precante et adiuvante quantum
potes, a domino et amico nostro ALBERTO medico curetur quantum
potest. 1 2
35.
Ad HERLUINUM monachum.
Eum admonct, ut diem mortis propinquam esse ante oculos ponat.
Domino et fratri carissimo HERLUINO : frater ANSELMUS salutem.
C^uamvis nostram vix aliquando legas admonitionem, notum tibi sit
tamen, carissime, quia cotidie tui curam habens deo pro te, qualemcumque 3
possum fundo orationem. Memento, amice mi, eorum quae praesens saepe
admonendo tibi dixi et quae postea absens scripsi.
Cave, frater amatissime, illud quod multi stulti faciunt, qui quanto 6
diutius vivunt, tanto maiorem sibi spem vivendi nutriunt, et timorem festi-
nantis mortis abicientes a proposito sanctae vitae deficiunt. Verum namque
est quia quanto diutius vixit aliquis, tanto brevius victurus est ; et quanto 9
fit longius a die nativitatis suae, tanto fit propius diei mortis suae et retri-
butionis totius vitae suae. Sicut igitur vides per singulos dies in praeteritum
vitam tuam crescere, ita certus esse debes spatium bene vivendi cotidie tibi 12
decrescere.
Ad Ep. 35 : 5 scripsi] Cf . Ep. 8. 6-21 Cave — pervenias] ANSELMUS hic
partem Ep. 2, lin. 59-78, repetit.
Ep. 35 (prius I, 27) coll. cum NEVLP 1 HERL.] He. /V ANS.] A.
N 6 amantissime V
6-2 1 Conspectus cum Ep. 2, lin. 54-70 : 6 Cave] Valde namque cavendum est
6 multi stulti] multi — et non tam numero multi quam sensu stulti 1 0 pro-
pius] propior 10-11 retributioni 1 2 esse debes] esto
EPISTOLA 35-36 143
Esto itaque, dilectissime, sollicitus ut spatium quod restat - quia ne-
15 scis quam breve est - sic expendas, ut de die in diem sanctum propositum
ad meliora extendas. Quatenus quanto magis laborem tuum ad finem festi-
nare et te ad requiem et coronam appropinquare consideras, tanto fortius
1 8 instando et laetius perseverando viriliter confortatus proficias. Ab inceptis
ergo nulla lassitudine deficias, sed potius quae tibi expediunt et quae non-
dum es agressus, in spe superni auxilii pro amore beati praemii incipias, ut
21 ad sanctorum beatum consortium Christo ducente pervenias.
Domnum MAURITIUM, quem esse meum dilectum et dilectorem non
ignoras, sic tibi commendo, ut et ipse gaudeat se inter barbaros fratrem
24 invenisse, et tu probes te etiam longe absentem in amicitia nostra perman-
sisse.
36.
Ad ALBERTUM medicum.
Eum de itinere communiter peracto et de promissione facta admonet. - MA U-
RITIUM infirmum eius arti commendat.
Domino, fratri, amico carissimo ALBERTO : frater ANSELMUS sic
transire per bona temporalia contemnendo, ut maneat in aeternis perfruendo.
3 Affectum meae dilectionis, quem tam sublimi humilitate per epistolam
suam vestra petivit dignatio, non nuper litterae vestrae reverenter supplicando
mihi persuaserunt, sed eum olim vestri mores amabiliter se commendando menti
6 meae impresserunt. Ex quo namque mihi vestra contigit plena potiri cogni-
tione, non utique fuit cor meum sine vestri desiderio et dilectione. De qua
re dubitare non debuistis, si itineris illius quo de Becco usque Rotomagum
9 simul quondam perreximus meministis. Ibi enim tanta colloquendo familiari-
tate cohaesimus, ut et mutuus noster amor iam pridem, ex quo nos invicem
17 approp.] propinquare E
Conspectus cum Ep. 2: 1 4 dilectissime] amice mi spatium] vitae add. quod
tibi restat 1 5 sanctum] mentis add. 1 6 Quatenus] si quid te gravat bene
vivere add. 20 beati] felicis
Ep. 36 (prius I, 28) coll. cum NEVLP 4-5 mihi supplicando E 9-10
familiaritate] simul add. LP 10 amor noster E
144 EPISTOLA 36-37
primum noveramus, mente conceptus plenius monstraretur, et quiddam quod
adhuc opto, optando oro, orando exspecto, a vobis mihi promitteretur. 12
Hoc est, quia si quando caelestis felicitatis desiderium in mente vestra
gratia caelestis in tantum accenderet, ut terrenae falsitatis concupiscentiam
penitus combureret, nulli conversationi nisi aut Cadumensis aut Beccensis 15
monasterii se vestra dilectio committeret. Sed quoniam iam de Cadumo ablata
est causa quae vos illuc maxime advocabat, iam nunc solum Beccum certius
vos exspectat, quod prius pro Cadumo dubitabat. Quamobrem cum maxime 18
propter vos, ut pro terrenis caelestia, pro perituris aeterna, pro falsis vera,
pro misera mortalitate beatam incorruptibilitatem certius exspectetis et copio-
sius capiatis, vestram desiderem conversionem : eo tamen ardentius illam2l
exspecto, quo per illam, si evenerit, vestram mecum spero conversationem.
Domnum MAURITIUM, nostrum meritis dominum, conversatione fra-
trem, cura filium carissimum, quem ad reverendi domini et patris nostri ar- 24
chiepiscopi iussionem in Angliam mittimus: quantum apud vos nostra potest
amicitia et eius exigit infirmitas et vestra sufficit operante deo medicina,
vestris manibus curandum propter deum committimus. Quatenus et illi tem- 27
poralis salus per vestram operationem tribuatur, et vobis aeterna per divinam
miserationem retribuatur, et frater ANSELMUS, quem iam possidetis ami-
cum, in servum a vobis ematur. 30
37.
Ad LANZONEM novitium.
Eum de absentia consolatur et exhortatur, ut caveat a tentalionibus diaboli,
qui monachum novitium a stabilitate loci avertere studet.
Dilecto dilectus, amico amicus, fratri frater, LANZONI ANSELMUS:
temporalis vitae sanctitatem et aeternae felicitatem.
Ad Ep. 36: 17 causa] Persona LANFRANCI, ut videtur. Ad Ep. 37:
Scripta post Ep. 2 1 LANZ.] De eo cf. Ep. 2. Tunc adhuc laicus fuit. - Hanc
11 primo LP I5nulli] non ulli LP Cadomensis EV 16 Cadomo EV
ablata] allata E 18 Quamobrem] Quam propter rem LP 23 Domnum] cum
signo divisionis N 25 Anglicam N Ep. 37 (prius I, 29) coll. cum
NEVPLO 1 LANZ.]. 1. N
EPISTOLA 37 145
3 l^,um meum et tuum, carissime, desiderium quo nos invicem deside-
ramus considero, unum est quod me de nostra consolatur separatione, quia
in futura vita aeternam nostram coniunctionem per divinam spero clemen-
6 tiam. Nam certus sum de mea nec dubito de tua conscientia, quoniam
quaelibet nos regionum diversitas distineat, de duabus tamen animabus no-
stris caritas unam conficiat. Unde fit ut animae nostrae et dilectione prae-
9 sentes sese amplectantur, et conversatione absentes sese desiderent. Sed con-
summata huius vitae peregrinatione, illo adiuvante ad quem tendimus et in
quo speramus, in patria ad quam suspiramus quasi diversis itineribus con-
12 veniemus. Ubi tanto vehementius deo annuente de invicem congaudebimus,
quanto nunc de nobis divinam dispositionem patientius toleraverimus.
Interim tamen, quoniam facere quod caritatem renovat et accendit, non
1 5 est dei dispositioni reniti sed oboedire, debemus nos vel mutuis salutationi-
bus, cum licet, revisere. Quod cum hactenus in hac epistola me fecisse possit
sufficere, aliquid tamen nostrae admonitionis, quam tibi semper dulcem fecit
1 8 non mea fatuitas sed tua caritas, instante domino et communi nostro amico
URSO, cogor subicere. Nam etiamsi nihil tibi dicere possim quod ignores,
plus tamen haerebit memoriae quod a dilecto dilectore dictum suscipies.
21 Ingressus es, carissime, professusque Christi militiam, in qua non solum
aperte obsistentis hostis violentia est propellenda, sed et quasi consulentis
astutia cavenda. Saepe namque dum tironem Christi vulnere malae volunta-
24 tis aperte malivolus non valet perimere, sitientem eum poculo venenosae
rationis malivole callidus tentat extinguere. Nam cum monachum nequit
obruere vitae quam professus est odio, nititur eum conversationis in qua est
27 subruere fastidio. Et licet illi monachicum propositum tenendum quasi con-
cedat, tamen quia hoc sub talibus aut inter tales aut in eo loco incepit,
illum stultum nimis imprudentemque multimodis versutiis arguere non cessat.
epistolam maximam ad partem EADMERUS in sua Vita Anselmi, 1. I, c. XX (ed.
M. RULE p. 334 ss; in PL 158,64 sub n. 27) sub hoc titulo inseruit : .Epistola quam
scripsit Lanzoni, qui postmodum fuit prior Sancti Pancratii apud Lewes'. In textu ser-
monis habet : .cuidam Lanzoni noviter apud Cluniacum facto monacho'. Ad eandem
epistolam ipse s. ANSELMUS archiepiscopus se refert in epistola ad quendam novitium
(in ed. III, 103) : .Consulo tibi ut quaeras epistolam quam ego feci domino Lanzoni,
quando novitius erat'. 10-12 conveniemus] Cf. Ep. 5, lin. 20-22.
15 dispositioni dei LP 19 URSO] ursione ELP 29 imprudentem (sine que)
O versutus O
146 EPISTOLA 37
Ut dum illi persuadet incepto dei beneficio ingratum existere, iusto iudicio 30
nec ad meliora proficiat nec quod accepit teneat aut in eo inutiliter persi-
stat. Quippe dum incessanter laboriosis cogitationibus de mutando, aut si
mutari non valet, saltem de improbando initio meditatur, numquam ad finem 33
perfectionis tendere conatur. Nam quoniam illi fundamentum quod posuit
displicet, nullatenus illi structuram bonae vitae superaedificare libet.
Unde fit ut, quemadmodum arbuscula, si saepe transplantetur aut nu- 36
per plantata in eodem Ioco crebra convulsione inquietetur, nequaquam radi-
care valens ariditatem cito attrahit, nec ad aliquam fructus fertilitatem pro-
venit : sic infelix monachus, si saepius de loco ad Iocum proprio appetitu 39
mutatur aut in uno permanens frequenter eius odio concutitur, nusquam
amoris stabilitus radicibus, ad omne utile exercitium languescit et nulla bo-
norum operum ubertate ditescit. Cumque se nequaquam ad bonum, sed in 42
malum proficere, si forte hoc recogitat, perpendit: omnem suae miseriae
causam non suis, sed aliorum moribus iniustus intendit, atque inde se magis
ad odium eorum inter quos conversatur infeliciter accendit. 45
Quapropter quicumque coenobitarum forte propositum aggreditur, expe-
dit ei ut in quocumque monasterio professus fuerit - nisi tale fuerit ut ibi
malum invitus facere cogatur - : tota mentis intentione amoris radicibus ibi 48
radicare studeat, atque aliorum mores aut loci consuetudines, si contra di-
vina praecepta non sunt - etiam si inutiles videantur -, diiudicare refugiat.
Gaudeat se iam tandem invenisse, ubi se non invitum sed voluntarium tota 5 1
vita mansurum, omni transmigrandi sollicitudine propulsa, deliberet, ut quie-
tus ad sola piae vitae exercitia exquirenda sedulo vacet.
Quod si sibi videlur maiora quaedam ac utiliora spirituali fervore ap- 54
petere quam illi praesentis monasterii institutionibus liceat: aestimet aut se
falli sive praeferendo paria paribus vel minora maioribus, sive praesumendo
se posse quod non possit; aut certe credat se non meruisse quod desiderat. 57
Quod si fallitur, agat gratias divinae misericordiae, qua ab errore suo de-
fenditur. Ne sine emolumento aut etiam cum iactura locum vel vitae ordinem
mutando, inconstantiae levitatisque frustra crimen subeat, aut maiora suis 60
viribus experiendo fatigatus deterius in priora, aut etiam in peiora prioribus
46 coenobitarum forte propositum] Cf. Regula s. BENEDICTI, c. I : coenobitarum for-
tissimum genus.
39 de loco] de lo V 41 utile om. O 50 inutiles] utiles O
EPISTOLA 37 147
deficiat. Si autem vere meliora illis quae in promptu sunt nondum meritus
63 optat, patienter toleret divinum iudicium, quod ulli aliquid iniuste non de-
negat. Ne per impatientiam iudicem iustum exasperans mereatur quod non
habet non accipere, et quod accepit amittere, aut, quia non amat, inutili-
66 ter tenere. Seu vero misericordiam seu iudicium erga se in illis quae non
habet et optat persentiat : laetus ex iis quae accepit largitati supernae gra-
tias dignas persolvat. Et quia ad qualemcumque portum de procellosis mundi
69 turbinibus potuit pertingere, caveat in portus tranquillitatem ventum Ievitatis
et impatientiae turbinem inducere. Quatenus mens constantia et mansuetudine
tutantibus quieta divini timoris sollicitudini et amoris delectationi sit vacua.
72 Nam timor per sollicitudinem custodit, amor vero per delectationem perficit.
Scio quia haec maiorem aut scribendi aut colloquendi exigunt ampli-
tudinem, ut plenius intelligatur, quibus scilicet dolis antiquus serpens ignarum
75 monachum in hoc genere tentationis illaqueet, et econtra quibus rationibus
prudens monachus eius callidas persuasiones dissolvat et annihilet. Sed quo-
niam iam brevitatem quam exigit epistola excessi, et totum quod hinc dixi
78 aut dicendum fuit, ad custodiendam mentis quietem pertinet, huius brevis
exhortatio epistolam nostram terminet. Nec putes, carissime, haec me dicere
idcirco, quod suspicer te aliqua mentis inquietudine laborare. Sed quoniam
81 praedictus dominus URSUS cogit me aliquam admonitionem tibi scribere,
nescio quid potius moneam, quam cavere hoc quod sub specie rectae vo-
luntatis scio novitiis quibusdam solere subripere.
84 Quapropter, amice mi et frater dilectissime, consulit, monet, precatur
te tuus dilectus dilector totis cordis visceribus, ut totis viribus quieti mentis
studeas, sine qua nulli licet callidi hostis insidias circumspicere, vel semitas
87 virtutum angustissimas prospicere. Ad hanc vero monachus qui in monaste-
rio conversatur, pertingere nullatenus valet sine constantia et mansuetudine,
quae mansuetudo indissolubilis comes est patientiae ; et nisi monasterii sui
90 instituta, quae divinis non prohibentur mandatis - etiam si rationem eorum
non perviderit -, ut religiosa studuerit observare.
Vale, et omnipotens dominus perficiat »gressus« tuos »in semitis« suis,
93»ut non moveantur vestigia» tua, ut »in iustitia « appareas »conspectui« dei,
92-93 vestigia tua] Cf. Ps. 16.5.
67 ex hiis O 68 qualecumque O 71 divini] diuni P 75 illaqueat O
81 ursio LP 82 meneam O 85 dilector dilectus O 86 cumspicere O
88 pertingere om. O
148 EPISTOLA 37-38
et satieris »cum apparuerit gloria* eius. Ora ut et ego tecum, quia et ego
oro ut tu mecum.
38.
Ad ARNULFUM monachum.
Eum docet qua intentione alium conversationis locum eligat.
Domino et fratri carissimo ARNULFO : frater ANSELMUS salutem.
C,)uod vestra petit fraterna dilectio, ut simul praesentes invicem collo-
quamur, ego quoque ex quo habitum sanctae conversationis sumpsistis, desi- 3
deravi et desidero ; sed quoniam meus nec sum nec esse volo, nondum
communis effectum desiderii consequi potui, nec scio si potero. Breviter igi-
tur pro temporis brevitate litteris ad ea quae mandastis respondeo. 6
De fratre adolescente quod petitis nec domnus abbas nec nostra con-
gregatio concederet, nisi prius eius vitam diuturnae conversationis experi-
mento cognosceret. Quod autem aliquo ire proponitis, ubi secundum propo- 9
situm vestrum vivere possitis, laudo et hortor. Hoc tantum praemoneo, ut
et per licentiam abbatis vestri hoc faciatis, et ut quocumque iter vestrum
deus direxerit, regulariter sub abbatis oboedientia et non in propriae volun- 12
tatis arbitrio, si monachi praemium consequi vultis, vivatis; nec locum ubi
vos aliis prodesse aliosque instruere, sed ubi vos per alios proficere et ab
aliis ad spiritualem militiam instrui possitis, eligatis. Sic enim ordinate pro- 15
ficietis, si prius doceri quam docere appetieritis. Praeterea quod studio scho-
larum vitam vestram, ex quo saeculo renunciastis, impenditis, nullatenus
vobis expedire cognoscetis, si et vestri finem propositi, et quo exercitio illuc 18
perveniatur, consulitis.
Valeat mihi vestra dilecta dilectio, et licet in hac peregrinatione sepa-
93-94 gloria eius] Cf. ibidem, v. 15. Ad Ep. 38: Scripta non post a. 1078:
abbas Beccensis commemoratur. I ARN.] Monachus literatus Belvacensis (cf. Ep. 74:
.Saluta domnum ARNULFUM Belvacensem'), qui Cantuariam ivit (cf. Ep. 64 et 74).
94 et ego] et om. O Ep. 38 (prius I, 30) coll. cum NEVLPT; N hanc epi-
stolam bis diversis in locis sine diflerentia lectionis habet 1 ARN.] .a. N ANS.]
.a. N 2 invicem praesentes E 7-8 congregatio nostra T 8 diuturna
conversatione E 13 vultis praemium consequi T 16 appetatis E
EPISTOLA 38-39 149
21 rati ad patriam velut diverso itinere tendamus : oremus tamen pro invicem,
ut in patria de deo simul aeternaliter gaudeamus.
39.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
De LANFRANCI nepotis bonis moribus et de eius aegritudine. - De mo-
ribus domni WIDONIS et de moribus et aegritudine domni OSBERNI.
Domino et patri suo desideratissimo, matri catholicae cum amore reve-
rendo, cum reverentia amando archiepiscopo LANFRANCO : frater AN-
3 SELMUS suus in praesentis vitae sanctitate diuturnum fulgere, in futurae
vitae felicitate aeternum gaudere.
O1 tam facile dictare et scribere quam loqui possem, numquam illi,
6 cui tam saepe loquitur cor meum, epistolarum copia mearum deesset, nisi
cum inopia mihi latorum adesset. Sed quoniam tam multa sunt - licet vi-
lia - quae me dictare impediunt, ut hoc ipsum - scilicet quam multa
9 sint - me dictando nunc enarrare impediant : precor ne mihi patema vestra
succenseat sublimitas, quod raro ad se servuli sui epistolae perveniant. Quam-
vis namque rubigine stilus manu cessante rubescat, absit tamen ut torpore
12 animus lingua tacente tepescat.
Verum his nunc omissis de dulcissimo et dilectissimo dilectore meo,
nepote vestro, cuius conversationis vos scio semper praesentem habere velle
15 notitiam, hoc vobis mando quod mea testatur conscientia. Sic utique cavet
a quibus est cavendum, ut nulli nostrum iure videatur reprehensibilis ; sic
studet humili benignitati et benignae humilitati, sic quieti et silentio atque
18 orationi, ut merito sit omnibus amabilis. Unde certe cotidie et ipse me de
se laetum facit laetiorem, et ego illum - ut de communi proximorum dilec-
tione taceam - vestro et suo merito dilectum habeam dilectorem.
21 Sed est quiddam quod, quamvis vere credam quia clementer ei facit
divina providentia, non tamen illud videre possum absque caritativae com-
20-21 tendamus] Cf. Ep. 5. lin. 20-22. et Ep. 37, lin. 10-12. Ad Ep. 39:
Scripta post Ep. 25, ubi de ingressu LANFRANCI Iunioris.
Ep. 39 (prius I, 31) coll. cum NEVLP 2 LANFR.] .1. N 2-3 ANS.]
.a. N 7-8 licet vilia om. EVLP 9 me dictando] meditando V
150 EPISTOLA 39
passionis molestia. Dolore namque capitis iam per plures menses sic eum
paterne divina cotidie affligit castigatio, ut et aliquando a conventu com- 24
muni eius laeta dissocietur conversatio, et omnino a lectione aut aliqua stu-
diosa meditatione eius prohibeatur intentio. Quod idcirco vobis mando, ut
et ego apud vos non sim reus huius rei silentio, et vos aliquo, si potestis, 27
eidem carissimo meo per domnum ALBERTUM subveniatis auxilio. Et ut
per aliqua signa morbi genus medicus idem cognoscat: fere semper quasi
verberantur ei tempora, frons semper ponderosa, sed maxime inclinato. Lux 30
omnis et sonus quanto maior tanto molestior. Saepe, maxime autem post
cibum, vultu toto valde rubescit, et simul non solo vultu sed toto capite
ignescit. 33
Domnum vero WIDONEM, quem magisterio puerorum addidimus, sic
suavis commendat oboedientia et in strenuitate humilitas, ut pariter gloriari
possimus et vos per quem, et nos qui eum talem habemus. 36
Domnus OSBERNUS vester utique et pietatis affectu hilaritate condito
in dies venerabiliter pinguescit, et scientiae profectu per studii instantiam et
ingenii serenitatem tenacemque memoriam cotidie laudabiliter crescit. Non 39
solum igitur ideo, quia nos vestra pariter copulat paterna, qua nos fraterne
iactamus, dilectio ; sed et eius exigentibus meritis tanta dilectionis mutae
iucundamur conglutinamurque delectatione, ut iam separari non possimus abs- 42
que utriusque animae scissura quadam et cordis laesione. Sed quando hoc
vestra eum iussione revocante continget, mea scissura in suo hiatu perma-
nente, ipse suam consolabitur per resolidationem alterius maioris, quam nunc 45
patitur.
Verum quiddam est unde me sibi compatiendo dolere compellit. Cre-
scente namque infirmitate quadam, quam vobis notam esse dicit, sic saepis- 48
sime gravatur, ut aliquando usque ad vitae periculum perducatur. Imprimis
enim subitum frigus totum caput illi, deinde cor et totum corpus vehemen-
34 WID.] De eo cf. E >. 31 . 37 OSB.] Monachus Cantuariensis (,vester'), qui Becci
se corngendi causa (cf. Ep. 67) moratur. Differt ab OSBERNO, de quo in Ep. 5 et
1 7, qui est monachus Beccensis et Cantuariae commoratur. Est ille praecentor, qui duas
litteras .d ^NSFLMUVl archiepiscopum scripsit (III, 2 et 5, PL 159,11 ss. et 18 s.)
et no nulLs Vitas archiepiscoporum Cantuanensium composuit (cf. PL 149,367 ss.).
45 maioris] Id est LANFRANCI archiepiscupi.
28-33 Et ut ignescit om. N 34 WIDONEM] Pomum N Guid. LP 48
quadam om. LP 49-61 Imprimis — videre om. N
EPISTOLA 39-40 151
51 ter afficit; et mox cor immoderata pulsatione laborans, simul cum omnibus
corporis sensibus et viribus, sicut exhaustis sanguine fieri solet, dtficit. Ex
quo defectu, postquam quasi reviviscit, statim velut febricitfans totius corpo-
54 ris ardore ignescit. Sequitur quoque dolor capitis, et quasi vcmere debeat,
gravis perturbatio. Saepe etiam, maxime cum cantat, sic capitis pertuibatione
vexatur, ut locus in quo est in vertiginem illi rotari videatur Quem quo-
57 niam nec scio nec possum melius quam a vobis amatur amare, supers deo
pro eo paternitatem vestram rogare.
Audivi quod sanctus DUNSTANUS Regulam vitae monachicae insti-
60 tuerit. Si igitur sic se res habet, vellem libenter famosam Vitam et /n-
stituta tanti patris videre.
40.
Ad HENRICUM monachum.
Gratias agit pro benignitate in MAURITIUM. - Advenlum HENRICI
exspectat.
Domino, fratri, amico HENRICO: frater ANSELMUS in hac vita
perseverantem sanctitatem, in futura aeternam felicitatem.
3 Hoc pro certo laudabiliter solvitis quod caritative debetis, cum com-
muni fratri nostro MAURITIO vos, sicut ipse mihi scripsit, benignos ac be-
neficos in omnibus exhibetis. Sed tamen me non modice gratiarum eo vobis
6 debitorem efficitis, quo illi beneficia vestrae caritatis ob amorem mei pro-
pensius impenditis. Verum quoniam nequaquam nunc recenter discimus ego
et vos, quid invicem de nobis possimus pro nobis confidere : dignius aesti-
9 mavi easdem gratias in arca mentis clausas servare, quam non ignoranti in
cartula describere. Cuius enim semper promptam bonam voluntatem esse non
59 Regulam vitae monachicae] Forsitan est eadem ac Regularis concordia Anglice (cf.
PL 1 37,475 ss.), quae tamen DUNSTANO abiudicatur (cf. A. SCHMITT, in Lex.
}. Theol. u. Kirche, t. III, col. 491). 60 Vitam] Non est ea Vita quam supra
commemoratus OSBERNUS composuit, sed quaedam prius scripta (cf. PL \31 ',413 ss.).
Ad Ep. 40 : Scripta post Ep. 32-36, in quibus MAURITIUS commendabatur.
57 ametur EV 59 monachie V 60 velle V Ep. 40 (prius I, 32)
coll. cum NEVLP 1 HENR.] .he. N ANS.] .a. N
152 EPISTOLA 40-41
dubito, non solum cum per exhibitam sibi opportunitatem operatur, sed
semper gratiis dignum existimo. Quoniam tamen meritis vestris ad praesens 12
opere aptius respondere non valeo, monachis vestris qui mecum sunt, quantum
possum, quod tribuitis retribuo.
Quia desideratam mihi aliisque fratribus vestris vestram praesentiam 15
nuper promisistis, si reverendus domnus archiepiscopus mare non esset hoc
tempore transiturus, speramus, quia terminus a vobis mandatus praeteriit,
quod idem venerabilis pater ad nos sit ante Pascha venturus. Quod utinam 18
cum eius prospera hilaritate et hilari prosperitate fiat! Si vero ipsum, sicut
existimamus, non viderimus, scitote quia vos a debito promissionis vestrae,
nisi vos videndo, non absolvimus. Quippe quod scripsistis vos de adventu 21
vestro sperare futurum, ita tenemus, ac si polliceremini eventurum. Valete.
41.
Ad GONDULFUM monachum.
Exponit cur saepius scribere opus non sit.
Suo suus, amico amicus, fratri frater, GONDULFO ANSELMUS :
pro amore felicitatis perseverantiam in sanctitate, pro praemio sanctitatis
aeternitatem in felicitate. 3
Et meus GONDULFUS et tuus ANSELMUS est testis quia ego et
tu nequaquam indigemus, ut mutuos nostros affectus per epistolas nobis in-
vicem indicemus. Quoniam enim anima tua et anima mea sese ab invicem 6
nequaquam esse patiuntur absentes, sed sunt indesinenter se mutuo amplec-
tentes : nihil nobis invicem deest de nobis, nisi quia corpore non sumus
nobis praesentes. Cur autem tibi dilectionem meam describam in carta, cum 9
eius veram imaginem assidue serves in cordis tui arca? Quid enim aliud
est tua dilectio erga me, quam imago meae dilectionis erga te? Invitat igi-
13 monachis vestris] Ita HOLVARDO (cf. Ep. 33) et OSBERNO (cf. Ep. praeced.).
Ad Ep. 41 : Scripta non post a. 1077. Forte simul cum Ep. praecedente.
1 5 Quia] Quoniam N 20 exist.] estimamu» P Ep. 41 (prius I, 33) coll.
cum NEVLPTO 1-3 Suo — in felicitate] Domino Gondulfo frater Anselmus
LPTO (cf. Ep. 28) 1 GOND.] .G. 7V gund. PTO ANS.] .a. N 4
Et] et PTO gund. PTO 10-11 est aliud TO 11 meae dilectioni»]
dilect. tuae O
EPISTOLA 41-42 153
1 2 tur me nota mihi tua voluntas, ut propter corporalem nostram absentiam
aliquid tibi scribam ; sed quia nobis noti sumus per animarum praesentiam,
nescio quid tibi dicam, nisi deus tibi faciat quod ipse scit sibi placere et
15 tibi expedire. Vale.
42.
Ad MAURITIUM monachum.
Defendit allocutionem. - Gaudet de bona conditione MAURITII. - De
eiusdem reditu. - De quibusdam libris commodandis.
Fratri et filio carissimo suo MAURITIO : frater ANSELMUS dilectio-
nis suae integritatem, integritatis deo protegente perpetuitatem.
3 INon quia vel me dignum, cui a quoquam paterna debeatur reveren-
tia, putem, vel quia dilectionem meam alicuius momenti existimem, huiusmodi
salutatione epistolam tuae dilectioni destinatam praetitulavi; sed quoniam ex
6 quo te novi, semper erga te et fratris dilectionem et patris diligentiam -
etsi non potui - tamen exhibere curavi. Quam meam quoniam notam et
gratam esse tibi scio voluntatem, idcirco gratum fore tibi non dubito, si me
9 dilectionemque meam apud te confido in aliquam extollere dignitatem. Quo-
niam igitur praecessit quasi superbae salutationis excusatio, subsequatur iam
fraternae allocutionis executio. Sicut enim non dubito quod et tua erga me
1 2 ferveas, et mea erga te gaudeas dilectione, ita certus sum quia cotidie de-
siderando exspectas, exspectando desideras separationem, quam a dilecto
dilectore tuo pateris, consolari alicuius mei nuntii auditu vel lectione.
15 Susceptis dilectionis tuae litteris maior animum amici tui dilatavit Iae-
titia, quam te - fateor - a nobis discedente contraxit maestitia. Te nam-
que discedente levius dolui, quia quod evenisse mandas hoc eventurum de-
1 8 siderando exspectabam ; nunc autem verius gaudeo, quia hoc evenisse mandas
Ad Ep. 42 : Scripta post Ep. 32-36,40 : prima ad MAURITIUM epistola. I Fra-
tri et filio] Hac allocutione ANSELMUS semper et solum erga MAURITIUM utitur,
quem a puero (cf. Ep. sequentem) noverat. 15 dilatavit] Cf. Ps. 118,32; 2 Cor.
6,11. 17 evenisse mandas] Cf . Ep. 40, in prima parte.
12 mihi om. O 14 deus] dominus V tibi deus LP Ep. 42 (prius
I, 34) coll. cum EVCLP
154 EPISTOLA 42-43
quod eventurum exspectando desiderabam. Quod quia nimis tarde videbatur mihi
ad meam pervenire notitiam, litteras pro hoc ipso discutiendo dilectioni tuae
dirigere, antequam tuas accepissem, proposueram. In primis igitur pro iis 21
quae mihi scripsisti erga te bona esse, gratias ago deo, a quo est omne
bonum ; deinde omnibus illis, qui tibi exhibent nostrae dilectionis occa-
sione caritatis bonum. Te vero ut carissimum mihi moneo, quatenus gratiam 24
et beneficia eorum cum quibus degis, quae ante tuae conversationis agni-
tionem potuisti obtinere, deinceps per eiusdem conversationis ostensionem me-
rearis retinere. 27
De reditu tuo quod te desiderare significas, sub silentio adhuc decrevi
supprimere, donec tempore opportuniori reverendo domino et patri nostro
archiepiscopo LANFRANCO, cuius voluntati nos oboedire oportet, deside- 30
rium nostrum rationabiliter valeamus suggerere. De Regula sancti DUN-
STANI scripsi domno archiepiscopo. Tu tamen insta domno HENRICO et
domno GONDULFO ex nostra parte, ut eandem Regulam et BEDAM De 33
temporibus propter ea quae in nostro scis esse corrigenda, qualescumque,
quanto tamen meliores possunt, in illis partibus quaerentes mihi cito eosdem
libros remissuro debeant accommodare. 36
Omnipotens dominus te sibi semper et ubique custodiat, frater ; et
quoniam hoc mavis audire : fili carissime. Vale. Nostras litteras raro ex-
spectando propter sterilia impedimenta mea, tuis, rogo, me saepe laetifica. 39
Iterum dico quod semper volo : Vale.
43.
Ad eundem.
Cur litierae suae ad MAVRITIJJM non pervenerint. - De reditu eius et
de Aphorismo transcribendo.
Fratri et filio carissimo MAURITIO : frater ANSELMUS divinam in
prosperis custodiam, in adversis munitionem.
22-23 omne bonum] Cf. Iac. 1,17. 32 scripsi] Cf. Ep. 39, in fine. 33-34
De temporibus] Cf. PL 90,277 ss. Ad Ep. 43 : Scripta post Ep. praeced., at
simul cum ea missa.
2! pro his V pro hiis C 24 ut om. V 25 degis] legis C 31-32 don-
stani C 33 gund. P Ep. 43 (prius I, 35) coll. cum EVCLP 2
in adversa C
EPISTOLA 43 155
3 oi hoc esset quod questa est tua dilecta mihi dilectio in secunda sua
mihi destinata epistola, quod scilicet te negligendo nullis te nostris litteris,
postquam mare transisti, visitaverim : quolibet asserente me nimis inconve-
6 nienter egisse, non defenderem, et omnibus tacentibus ipse me non modice
reprehenderem. Absit enim ut, quem a puero et a prima cognitione tanto
studio pro modulo meae possibilitatis te teste dilexi, nunc te negligam, cum ad
9 morum probitatem et ad amorem dei, quantum largiri dignata est superna
clementia, profeceris et in dies nitaris proficere ; quod semper de te de-
sideravit cor meum et sategit studium meum.
12 Utiqiie antequam tuas mihi priores litteras transmitteres, meas tibi
transmittendas per primum qui se opportunum exhiberet nuntium para-
veram. Sed cum eundem epistolae tuae latorem congruum existimarem meae
15 relatorem, contigit eum praeter spem et votum suum et meum tam diu demo-
rari, ut mea epistola tuae priori respondens iam scripta a tua visione tam diu
differretur, donec secunda tua mihi deferretur. Licet enim multi Normanni
18 ad Anglos transeant, paucissimi tamen sunt qui me sciente hoc faciant;
in quibus paucissimis vix est aliquis, quem nostram legationem sine dilatione
et non negligenter facturum confidam. Sed ut res ipsa me apud meum ex-
21 cuset criminatorem, duas meas epistolas duabus tuis respondentes mitto per
tuarum latores. Et quoniam cum importuno mihi res est, quod singillatim
suisque temporibus facere non potui, saltem simul ad persuadendum incre-
24 dulo et satisfaciendum suspicioso facere disposui.
Illud propter quod tantopere me reverendae domini et patris nostri
archiepiscopi instare sanctitati postulasti, quanto studiosius secundum tuam
27 voluntatem potui, in quadam mea illi missa epistola facere tentavi. Si igitur
cum eius semper nobis amplectenda gratia te ad nos, secundum quod tibi
expedit et ego et tu desideramus, redire contigerit, quod scriptum erit de
30 Aphorismo tecum affer. Interim tamen, quantum sine tuo incommodo potes,
de textu primum effice, deinde, si tibi licuerit, de glosis ; hoc ante omnia
servans, ut quidquid ex eo detuleris, diligentissime sit correctum. Si quid
33 vero te redeunte residuum inde fuerit : si opportune domnus GONDULFUS
1 6 mea epistola] Est Ep. praecedens. 27 epistola] Cf. Ep. 32, lin. 12 ss. 30
de Aphorismo] Opus medicinae hippocraticae (ed. C. G. KUEHN, vol. XXIII [t. III;
1827], p. 706-768) cum glosis (cf. Ep. 60).
5 transisti] transierit E 17 normani P 22 singulatim LP 30 aphoris-
simo LP
156 EPiSTOLA 43-44
per aliquem hoc perficere poterit, eius curae designatum dimitte. Multo ta-
men melius erit, si exemplum ipsum, ut mihi accommodetur, idem domnus
GONDULFUS poterit impetrare. Saluta domnum HERLUINUM, monens 36
ut et sibi et mihi memor sit mei. Vale.
44.
Ad ALBERTUM medicum.
Persolvit gratias de MAURITII cura. ■ Consulit fugam saeculi.
Domino, fratri, amico in Christo amato et ad Christum desiderato
ALBERTO : frater ANSELMUS pro caelestibus terrena despicere, pro ter-
renis caelestia percipere. 3
INon solum praemium, sed vel gratias fateor me secundum meritum
vestrum et desiderium meum pietati vestrae non posse rependere pro mise-
ricordia, quam dilecto fratri meo MAURITIO in infirmitate sua dignatur 6
impendere. Quoniam tamen alterum utcumque valeo, ad alterum vero nul-
latenus sufficio : iniustus mihi videor, si in eo quod possum deficio. Gratias
igitur tantas quanta mea possibilitas est refero ; sed praemium vobis multo 9
opulentius a Christo reddendum reservo, cui ipsi infirmo curam exhibetis
ipso teste in suo servo. Precor etiam quatenus, sicut vos mercedem non
taedebit perfectam percipere, ita non pigeat, quantum in vobis est, sanitatem 12
inceptam perficere.
Sed his praemissis quae debeam pro gratiarum actione, quae sequuntur
erunt de quadam quam vobis adhuc debeo responsione. Olim namque, cum 15
litteris vestrae dilectionis rescripsi, non totum quod mente conceperam de-
scripsi. Quatenus vestra prudentia minus fastidiose perciperet, quod scriptum
sibi minus verbose perspiceret. Ad eandem igitur responsionem pertinet, 18
quod inferius epistola praesens haec continet.
Ad Ep. 44 : Scripta post Ep. 36; cum Ep. praeced. missa. 1 1 ipso teste] Cf.
Matth. 25,36; 40. 16 rescripsi] Cf. Ep. 36.
36 Herluwinum C Ep. 44 (prius I, 36) coll. cum NEVLP 2 ALB.]
.A. N ANS.] .A. N 5 rependere] respondere P 6 meo] nostro E 7
quoniam V 8 videor mihi E 9 quanta] quantas LP praemium] pri-
mum 7V 10 ipsi] ipso V 14 debeam] debebam P 19 haee] hoc LP
EPISTOLA 44 157
Cum vere dilectam mihi honestatem vestram tanto studio dilectionem
21 vilis homunculi - meam dico - affectare intueor : utique illam tanta sua
supplicatione maius aliquid mereri, quam meus sit amor, confiteor. Sed quo-
niam aliud quid, quod vobis dare possim, maius amore non habeo, ipsum
24 quam maiorem pro meo modulo possum exhibeo. Maiorem vero dilectionem
puto quod a me nemo valet exigere, quam ut velim eum tamquam me ipsum
diligere. Quapropter si vobis consulo quod me mihi, cum sic essem, sicut
27 vos nunc estis, singulariter consuluisse, consulendo tenuisse, tenendo amare,
amando habitu profiteri et tota vita niti cognoscitis : vos ipsi iudicate si illud
respuere debeatis, cum hoc ego vobis fideliter exhibeam quod vos a me
30 suppliciter exposcitis. Denique ipsa venerabilis domini et patris nostri archi-
episcopi auctoritas, cuius iudicium sua nec prudentia falli nec iustitia fallere
permittet : ipsa inquam decernat, utrum vos deceat aut mihi non sit iniurio-
33 sum, ut nostram vobis dilectionem expetendo asseratis placere, et eandem
ipsam, eius usum, in quo illa verior est, contemnendo probetis vobis dis-
plicere.
36 Sed quamquam non vos lateat ad quid velim devenire, consilium tamen
meum, immo non meum sed dei, non me piget clarius aperire. Si igitur iam
experti estis, »quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis est
39 et concupiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex patre, sed
ex mundo est« ; si iam cognoscitis quia »mundus transibit et concupiscentia
eius« ; si legistis quia »amicus« «saeculi huius inimicus dei constituetur « ;
42 si creditis quia »quicumque reliquerit domum« suam »vel fratres aut sorores
aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum,
centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit« : hortor vos : »nolite diligere
45 mundum, nec ea quae in mundo sunt« ; sed relinquite ea et sequimini pau-
pertatem Christi, ut pro eis centuplum accipiatis et vitam aeternam possideatis.
Amen, fiat.
38-40 ex mundo est] 1 Ioh. 2,16. 40-41 eius] Ibidem, v. 17 (Vulg. : transit).
41 constituetur] Iac. 4,4 (Vulg. : constituitur). 42-44 possidebit] Matth. 19,29
(Vulg.: quicumque] qui). 44-45 in mundo sunt] 1 Ioh. 2,15 (Vulg. : neque).
28 profiteri habitu E 34 usum] usu (ex usum?) E 42 vel] aut E 43
nomen meum] nomen domini P
158 EPISTOLA 45
45.
Ad FRODELINAM.
Amicitiam et communionem meritorum petit.
Dominae eximiae et merito sanctitatis cum amore reverendae, cum
reverentia amandae FRODELINAE : frater ANSELMUS Beccensis, vita
peccator, habitu monachus, servus servorum et ancillarum dei, vitae prae- 3
sentis perseveranter crescentem sanctitatem et vitae futurae aeternam feli-
citatem.
I ostquam odorem vestrae bonae famae, quae longe lateque suaviter 6
redolens circumvolat, persensi, semper desideravi ad vestram notitiam aliqua
commoda occasione pervenire, ut per notitiam mererer aliquatenus ad ami-
citiam pertingere. Ut qui bonis meis meritis me video valde indigere, vestris 9
me possem aliquantulum per caritatis communionem miscere. Sed gratias ago
deo quia, dum hanc voluntatem gererem et voluntatis effectum cupidus ex-
spectarem, intimatum est mihi per communem in Christo fratrem et amicum 12
nostrum, domnum HUGONEM, inclusum Cadumensem, quia sanctitas vestra
non dissimili affectu similem de se apud me praestolaretur eventum. Qua-
propter quoniam comperior et comperiens gaudeo Christum desideria nostra, 15
quae novit ex sua nasci dilectione, nobis ignorantibus exaudisse, atque nos
etiam nescientes paribus votis similique dilectione iunxisse : iam non ti-
mens notam praesumptionis mitto vobis litteras meas per confidentiam mu- 16
tuae dilectionis.
Et quidem, domina carissima - et ideo domina et carissima, quia
vitae meritis valde praestantior -, ego scio in me vel nihil vel minimum 21
aliquid esse, quod dignum sit ad augmentum vestrae sanctitatis exspectari.
Quoniam tamen vestris maioribus bonis desidero participare, nescio qua
fronte possim vobis participationem meorum bonorum, qualiacumque sint, 24
Ad Ep. 45: 13 HUG.] Ad eum scribit ANSELMUS EP. 112.
Ep. 45 (prius I, 37) coll. cum NEVLPTO 2 FROD.] .F. N ANS.] .A. N
3-6 vitae — Postquam om. T 10 possum T per caritatem TO 1 I deo]
meo add. O 13 Cadomensem EV 20 ideo om. TO et carissima] et
om. LP 23 maioribus vestris E parcipare O
EPISTOLA 45-46 159
cum eam desideretis, negare. Si quid igitur boni IESUS Christus dominus
noster in me operatus aut operaturus est, oro ego et concedat ipse secun-
27 dum veram dei et proximi caritatem, ut vobis non aliter quam mihi impu-
tetur. Peto etiam, licet mea merita nequaquam vestris possint aequari, ut
vestra beatitudo me secundum eandem caritatem suorum meritorum commu-
30 nioni aliquatenus dignetur admittere.
Quamvis mens vestra divino spintu ferventer afflata non mdigeat, deberem
tamen ego pro debito meae professionis aliquam exhortationem scnbere ve-
33 strae sanctitati, nisi epistolae timerem prohxitatem. Quod debitum donet
deus, ut aliquando vel colloquendo vel scribendo persolvam. Omnipotens
dominus sic vos in temporali vita ab ommbus malis custodiat, ut vos post
36 hanc vitam in aeternis bonis constituat, domina multum in Christo amanda
et veneranda. Ipse sic invicem me vestri et vos mei memores in suo amore
faciat, ut et illi placeat et nobis ad vitam prosit aeternam. Amen.
46.
Ad WILLELMUM.
Eum a saeculi amore avertere studet-
Domino reverendo, affectu toto dihgendo et dilecto WILLELMO : fra-
ter ANSELMUS suus pro amore felicitatis perseverantiam in proficienti
3 sanctitate, pro praemio sanctitatis aeternitatem in sufficienti felicitate.
Litterae dulcis mihi vestrae dignationis quas suscepi, cor meum dilecti
vestri nominis titulo laetificaverunt, sublimis humilitatis odore refecerunt,
6 profundae caritatis sapore satiarunt, piae conquestionis affectu compunxerunt.
Quarum petitioni cum numquam velim deficere, utique fateor responsioni me
nequaquam posse sufficere. Cum enim in toto me et in omnibus quae in
9 me sunt, conscius ipse mihi sim nihil esse dignum tanta postulatione, et
vestra beneficia et - quod valde maius et mihi carius est - vestra erga
me dilecrio plus mereantur de me quam me ipsum, certe nulla sufficit affec-
26 aut] et O 28 merita mea E possint] pcssim T 36 domiaa om. T in
Christo multum T Ep. 46 (priua I, 38 J coll. cum NEVLP 1 toto af-
fectu E WILL.] Guillelmo LP .W. N 2 ANS.] .A. Ar 6 satiaverunt EV
160 EPISTOLA 46-47
tui meo verborum devotio, qua vobis, quia plus non possum, offeram me- 12
metipsum. Quatenus vestra sanctitas nec iugem memoriam sui in me velut
in suo dubitet inesse, et si quid divinitus fit in me, certa sit velut quod
sui est suum esse. 15
Quoniam igitur non solum orationis, sed et monitionis et omnimodae
sollicitudinis debitorem me scio illius saluti, cuius me ipsum esse profiteor :
rogat, monet dilectus fidelis vester ne arescat per amorem saeculi semen bo- 16
nae voluntatis, quod in vobis per divinum respectum coepit germinare, ne
teneantur laqueis saeculi pedes vestri, qui iam non solum per opera miseri-
cordiae, sed et per celsioris tramitis intentionem in via aetema coeperunt 21
ambulare. Sed sollicite avertendo oculos mentis vestrae, »ne videant vanita-
tem«, semper eos per indeficientem intentionem conversos babeatis ad ve-
ritatem. 24
47.
Ad MAURITIUM monachum.
De munere accepto gratias agit.
Suo dilectissimo amico et fratri et, quoniam hoc carius auditur, caris-
simo filio MAURITIO : frater ANSELMUS salutem.
I retiosum munus pretiosae mihi tuae dilectionis ea caritate qua missum 3
est suscepi, et in eum usum ob ampliorem tui memoriam, quem postulas,
penes me mansurum constitui ; non tantum ut recipiam aliud, sicut promittis,
quantum quia sic tibi placere et ego scio et tu significas tuis dictis. Pro 6
quo gratias tibi scribendo referrem, nisi tu scires quia plus aliquid paratus
fui tibi semper tribuere, antequam esset quod possem retribuere. Semper
enim fui et sum memetipsum et quod possum tibi et pro te paratus impen- 9
dere. Festinat lator, cogor quae conantur erumpere animi verba reprimere.
Hoc tamen subinfero : quod tibi fui, hoc persisto. Vale.
Ad Ep. 46: 18-19 voluntatis] Cf. Luc. 8,14. 22-23 vanitatem] Cf. Ps. 118.37.
Ad Ep. 47 : 1 carius auditur] Cf. Ep. 42, lin. 3 ss.
12quia]quaL 14 inesse] non esse V Ep. 47 (prius I, 39) coll. cum
EVCLP
EPISTOLA 48 161
48.
Ad HELGOTUM priorem.
Ei commendat GUNFRIDUM, fratrem ROGERI abbalis.
Domino et patri reverendo, amico dulcissimo HELGOTO : frater
ANSELMUS vitae praesentis diuturnam prosperitatem, et futurae aeternam
3 felicitatem.
Domnus abbas ROGERUS, certus de vobis et de me, quia sic nos in
cor unum et animam unam ignis caritatis conflavit, ut quod alter alterum
6 scire noverit, hoc ipse nolle non possit : petiit a me quatenus eius frater
GUNFRIDUS, qui Cadumi moratur, vestrae sanctitati commendaretur per
me. Non ut aliquando aut eius iniustitiae in aliqua causa a vobis faveatur,
9 aut aliquid de eius servitio quod domno abbati et monasterio vestro debet,
per vos relaxetur ; sed ut caritatem quam vos omni proximo scitis debere,
familiarius illi, cum id ratio videbitur exigere, propter amorem nostrum di-
1 2 gnemini exhibere. Si igitur iudicat prudentia vestra quia, quod tantus amicus
me postulat non indecenter, nullatenus possim negare decenter : nihil aliud
restat, nisi ut quod omnibus est honestum amicis concedatis libenter.
15 Salutate dulcem et venerabilem patrem et dominum nostrum, domnum
abbatem, et omnes dilectos dominos et fratres nostros, qui vobiscum sunt.
»Pax dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligen-
18 tias vestras«.
Ad Ep. 48: Scripta non post a. 1075: HELGOTUS adhuc prior. 1 HELG.]
Prior S. Stephani Cadumensis (cf. Ep. 25 et 29). 4 ROG.] Videtur esse idem ac
abbas Exaquii (=Lessay) prope Constantinum (conditum a Becco a. 1056), qui prius
fuit monachus Beccensis (in catal. n. 10, cum additamento .abbas'). Is postea morti ab-
batis HERLUINI (Vita Herluini, edit. ROBINSON, p. 109; PL 150,711) et a.
1094 electioni tertii abbatis Beccensis WILLELMI (PL 150,716) assistebat (+ 1094).
5 unam] Cf. Act. 4,32. 15-16 domnum abbatem] WILLELMUM (cf. Ep. 18).
17-18 intelligentias vestras] Phil. 4,7.
Ep. 48 (prius I, 40) coll. cum NEVLP 1 Helgodo E 4 Rogerius E
7 Gonfridus E Gufridus L Cadomi E 1 1 cum id] id cum P 1 5 dul-
cem] ducem V 16 dominos] domnos LP
162 EPISTOLA 49
49.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Eius excusationes muneris sibi munus pretiosum esse affirmat. - De eleemo-
sina el de monachorum abstinenlia suam sententiam rogatus profert.
Suo domino et patri, archiepiscopo reverentiae cultu et amoris affectu
dignissimo LANFRANCO : suus subiectione et amore servus et filius, frater
ANSELMUS, quod suus. 3
oicut patema vestra dilectio nescit non esse mihi, et cum non lar-
gitur, munifica, et cum secura est, sollicita: ita scitote, immo scitis fideli-
tatem nostram, et cum tacet, numquam esse ingratam. Cum enim mihi non 6
mittitis ex usu dilecto dilectori vestro pretiosa munera, blande satisfaciendo
pretiosiorem mandatis excusationem ; et cum certi sitis me nihil contra Chri-
stianam fidem sentire, satagitis tamen, ne quam de me pravitatis vel falsam 9
aliquis possit habere opionem.
Quippe talis, qualis illa fuit quam mihi fecistis munerum excusatio,
cum a tanto tantillo fit, munus est multo pretiosius purpura et auro. Quod 12
utique munus non misistis ideo, quod eo me indigere putaretis, cum nequa-
quam ignoretis illud mihi in cordis arca semper reconditum ; sed quia beni-
gnitas vestra nuntium a se ad me vacuum transire pati non potuit. Neque 15
enim cum vestra suscipio dona, opus habeo eorum commendatione, quae nul-
latenus dubito vera mei dilectione fieri ; neque cum non affluunt, indigeo
excusatione, quia certus sum ea cessare aliqua iusta ratione, quam si vobis- ie
cum intelligerem, eligerem vobiscum.
Quod autem praecipitis, ut contra quasdam non meas nec alicuius
Christiani assertiones simpliciter quam me scitis tenere veritatis sententiam 21
proferam, gratissime accipio et libentissime oboedio. Didici in schola Chri-
stiana - quod teneo, tenendo assero, asserendo amo - quia, si quis eorum
qui habent substantiam mundi, dederit indigenti vel «calicem aquae frigi- 24
Ad Ep. 49 : 24 mundi] Cf. 1 Ioh. 3,17. 24-26 mercedem suam] Cf. Matth. 10,42.
Ep. 49 (prius I, 41) coll. cum NEVLPMD 1-2 reverentiae — et filius om.
MD 3 AN5.] A. N 4-22 Sicut — oboedio om. MD 7 mittis LP 12
est m. pretiosius] est add. E 13 misistis] misticis V 22 Didici] cum signo
dioisionis E
EPISTOLA 49-50 163
dae« propter verum amorem dei et proximi, eleemosinam facit et »non
perdet mercedem suam«. De monachorum vero abstinentia hoc sentio quia,
27 quanto maiore amore dei aut proximi monachus ab apposiris sibi alimentis
abstinuerit, tanto maiorem et facit eleemosinam et acquirit mercedem.
50.
Ad HENRICUM monachum.
Dolet quod sihi vix sit opportunitas dictandi, legendi, meditandi.
Domino, amico, fratri carissimo HENRICO: frater ANSELMUS vitae
praesentis prosperam diuturnitatem et futurae felicem aeternitatem.
3 V,)uamquam vera dilectio semel accensa semper flagret sine ventila-
tionis instantia, non tamen parum iucunditatis ab amicis ex ea percipitur,
sive a praesentibus ex mutuae conversationis sive ab absentibus ex alicuius
6 commonitionis frequentia. Quoniam igitur superna sic disponente providentia
mutuis aspectibus invicem non possumus iucundari, vel alternis missis saluta-
tionibus - etsi non quantum volumus, saltem quantum possumus - ab invi-
9 cem debemus laetificari.
Quapropter si mihi tam saepe liceret quam saepe vellem, utique sae-
pissime schedulam et nostram vobis dirigerem et mihi vestram exigerem. Mihi
12 quippe meis id peccatis agentibus, sic non solum dictandi, sed et legendi
et meditandi sive orandi opportunitatem video remotam, ut credam a me
dei misericordiam amotam. Unde, licet non quantum ad eandem revocandam
1 5 misericordiam divinam sufficiat, inconsolabiliter tamen doleo, quia cum tan-
tum sit misero mihi quietis impedimentum, nullum me consolatur inquietudi-
nis emolumentum. Qua in re cum non iniuste mihi videar viles et steriles -
1 8 quas tamen negligere non audeam - occupationes accusare, nequaquam ta-
men rem interius discutiens meam valeo ignaviam excusare. Adeo namque
vilis mens mea quasi quadam naturali arctatur angustia bonaeque voluntatis
21 languet imbecillitate, ut uni quamlibet parvae curae ceteris exclusis tota non
sufficiat, et cuiuslibet oneris tentationisque gravedine victa succumbat
Ad Ep- 50 : Ut videtur, simul cum Ep. praeced. missa.
Ep. 50 (prius I, 42) coll. cum NEVLP 1 Hei. fr. .a. N 4 tamen non
LP 6 commotionis corr. ex commotinionis N sic superna E
164 EPISTOLA 50-51
Quapropter, mi carissime frater et domine, quoniam ex caritate et mea
merita, si qua essent, vestra esse vellem, et quae vestra sunt, mea esse con- 24
fido : de mea desperans ignavia vestram precor et exhortor strenuitatem. Ut
qui me ex meo nimis proficienti defectu sentio reprobari, per vestrum inde-
ficientem profectum merear revocari. Valeat et valeat nunc et in aeternum 27
dilecta mihi vestra fraternitas.
51.
Ad HERLUINUM, GONDULFUM, MAURITIUM monachos.
Fratrcs absentes ad profectum spiritualem exhortatur.
Dominis et fratribus et amicis carissimis HERLUINO, GONDULFO,
MAURITIO: frater ANSELMUS ascendendo de virtute in virtutem per-
venire ad Christum, summam dei virtutem. 3
CvJuoniam et unum est quod vos pari intenditis proposito, nec est di-
versum quod ego de vobis communiter desidero : idcirco vos simul in unius
epistolae allocutione coniungo. Si bene meminit dilectio vestra quales vos 6
semper optavi videre praesentes, sufficienter novit quales vos assidue deside-
rem audire absentes. Quoniam namque, ut vestra mihi testis est conscientia,
omnibus vobis fratris dilectionem, et insuper uni vestrum patris diligentiam, 9
ex corde - non dicam impendi - sed volui impendere : nullum interiacentis ter-
rae marisque spatium affectum vestri a me valuit abrumpere. Licet igitur
reverendi domini et patris nostri archiepiscopi praesens vobis consilium et 12
admonitio, singulorumque vestrum continua quid suus habitus profiteatur me-
ditatio, mutuae quoque in sancto fervore collocutionis frequens accensio suf-
ficiant, quibus vestra studia bene incepta cotidie ad meliora proficiant: 15
exigit tamen indeficiens dilectio ut exhortationes nostrae, qualescumque sint,
vobis quamvis absentibus et non indigentibus non deficiant.
Ad Ep. 51 : Data simul cum duabus Ep.-praecedentibus. 1-2 MAUR.] Omnes
sunt monachi Beccenses Cantuariae degentes; ad quartum, HENRICUM, scripsit Ep.
praecedentem. Succedunt in ordine, quem habet catalogus Beccensium : n. 40,67,73. 3
dei virtutem] 1 Cor. 1 .24. 9 uni vestrum] Id est MAURITIO (cf. Ep. 42 et 47).
26 vesrram P Ep. 51 (prius I, 43) coll. cum NEVLP I herlewino LP
her. G. M. fr. a. N 5 in] ut (ex in ?) cancellat. V
EPISTOLA 51 165
18 Moneo itaque et precor, carissimi, quatenus nihil sit quod mentem ve-
stram a sui revocet custodia. Sollicite discutiat quid cotidie acquirat profi-
ciendo, ne quid — quod absit — perdat deficiendo. Sicut enim in virtutibus
21 difficilius est aliquid non habitum conando assequi quam desidia carere: ita
gravius est recuperare quod per negligentiam amittitur, quam adipisci quod
nondum quis habuisse cognoscitur. Semper igitur, dilectissimi, praeterita quasi
24 pro nihilo sic deputetis, ut et illa ad quae profecistis tenere non contem-
natis ; et iis aliquid addere, licet per infirmitatem nequeatis, tamen per im-
portunitatem semper contendatis. Quoniam namque inter multos vocatos
27 »pauci« sunt »electi«, certi sumus omnes veritate dicente; sed quam pauci
sint, incerti sumus cuncti veritate tacente. Quapropter quicumque nondum
vivit ut pauci, aut vitam suam corrigat et inter paucos se colligat, aut cum
30 certitudine reprobationem timeat ; qui vero iam sibi videtur de paucis, non
statim de securitate electionis confidat. Quippe quoniam nemo nostrum scit
in quantam paucitatem redigantur electi, nullus utique novit si iam sit inter
33 paucos electos, licet iam paucorum sit similis inter multos vocatos. Nullus
igitur retro respiciendo penset quam multos in via caelestis patriae praece-
dat ; sed indeclinabiliter in anteriora intentus sollicite consideret, si iam pa-
36 riter cum iis, de quorum electione nemo dubitat, incedat. Videte igitur,
carissimi, ne qualibet occasione timor dei quem concepistis tepescat ; sed
semper quasi indeficienti studio ventilatus in dies fervescat, donec vobis in
39 securitatem aeternam mutatus lucescat.
Valete, amici mei amatissimi ; et rogo vos per fraternam caritatem quam
mihi debetis: orate solito instantius, ne ego, qui vos hortor ad profectum,
42 perficiam quem iam olim vere incepi et iam nunc fere effeci, miserabilem
defectum.
18-39 Moneo-lucescat] Repetitur pars Epistolae 2, lin. 31-53. 26-27 electi] Cf.
Matth. 20,16; 22,14. 34 retro respiciendo] Cf. Luc. 9,62.
18 Moneo] cum signo divisionis E 25 iis] his V 28 quicumque] qui ELP
36 cum his V 40 caritatem] veritatem ELP
18-39 Conspectus cum Ep. 2, lin. 31-53: 18 carissime (et sic omnia in for-
ma singulari) quatenus] sicut scriptum est : »omni custodia serva cor tuum«
add. 29 corrigat et] corrigendo 30 qui vero iam sibi videtur de pau-
cis] Qui vero se de paucis esse iam iudicat 36 nemo] fidelis add. 37
carissimi] dilectissime 39 mutatus aeternam
166 EPISTOLA 52
52.
Ad G. abbatem.
Consulit electo, ut onus refugiat ; iis autem quos attinet, ut eum id susci-
pere cogant.
Domino et patri carissimo, reverendo abbati G. : frater ANSELMUS
semper quae deo placita sunt velle et facere.
Dignatur vestra prudentia meae parvitatis scire consilium de re de 3
qua agitur. Unde primum oro omnipotentis dei benignam clementiam, ut
ipse totam rem in beneplacito suo disponat. Nostrum autem consilium -
quod utinam de vultu dei prodeat ! - hoc est quod melius possum intellige- 6
re. Illi quidem consulo ut, quantum potest - servata tamen oboedientia et
pia mansuetudine -, animus eius tantum onus fugiat, vobis autem et aliis
ad quos hoc pertinet consulo - quia non video de quo melius possit esse -, 9
ut illum rogando, praecipiendo cogatis; quatenus et eius conscientia securior
sit in conspectu dei, cum non nisi solo timore dei et oboedientia sancta se
provectum conspiciet, et deus quasi ex debito ad bonum finem perducat, 12
quod propter se solum inceptum intelliget, et vobis a superno iudice retri-
buatur, qui pia sollicitudine ecclesiam dei per membra eius sustentare sata-
gitis. Vale. 15
Ad Ep. 52 : Scripta a. 1 075 (?). 1 abbati G.] Eum esse WILLELMUM (GUILL.).
abbatem S. Stephani Cadumensis, et electum ad episcopatum esse HERNOSTUM Rof-
fensem (1075/6; cf. Ep. sequentem) verisimile est.
Ep. 52 (prius III, 115) coll. cum LPE
EPISTOLA 53 167
53.
Ad HERNOSTUM episcopum Rofensem.
Molestiis gracibus attritum consolatur.
Olim socio et fratri coaequa familiaritate diligendo, nunc domino et
patri cum dilectione reverendo Rovrecistrensi episcopo HERNOSTO : frater
3 ANSELMUS in hac vita integram incolumitatem, in futura perfectam feli-
citatem.
Lum audio quod frequentibus et gravibus molestiis fere usque ad mor-
6 tem caro vestra atteritur, contristat me humana maestitia meus affectus ; sed
cum considero quia per haec anima vestra ad aeternitatem nutritur, conso-
latur me spirituali laetitia vester profectus. Notum quippe est sanctitati ve-
9 strae quia in tribulatione carnis et per ustionem rubigo peccatorum exuritur,
et per patientiam iusti vita perficitur. Scriptum 'namque est quia »flagellat«
deus »omnem filium quem recipit«, et quia »tribulatio patientiam operatur,
12 patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit« ; et quia
»patientia opus perfectum habet«.
Unde procul dubio cognoscitur quia tanto affectu est in tribulatione
15 gaudendum, quanto conatu est per spem et operis perfectionem ad filiorum
haereditatem nitendum. Cum enim semper gratum sit deo, si numquam ab
eius ordinatione dissentimus : tunc utique valde illi placemus, si et in nostra
1 8 adversitate eius voluntati hilariter consentimus. Et quamquam sit iustissimus,
nequaquam tamen, cum sit misericordissimus, coget nos peccata in futuro sae-
culo vindicta repetita luere, quos hic viderit ultioni cum animi hilaritate
21 occurerre. Tanto itaque districtum iudicem exspectare poterimus leniorem,
quanto nunc illum patienter sustinebimus severiorem. His igitur et aliis
huiusmodi meditationibus, mi reverende domine, sicut scit paterna vestra
Ad Ep. 53: Scripta a. 1075-1076. 2 HERN.] Episcopus Rofensis a. 1075 —
15.VII.1076 (cf. Ep. 1). 10-11 recipit] Hebr. 12,6. 11-12 confundit] Rom.
5,3-5. 13 habet] Iac. 1,4.
Ep. 53 (prius I, 44) coll. cum NDEVLP 2 robrecistr. ELP r...cistrensis
(a manu poster. supplet. in rourec.) V rofecistr. D HERN.] .h. N 3 ANS.]
.a. N 6 meus] mens V 9 ustionem] exustionem ELP 15 et operis]
operis et D 16 enim om. ELP 22 iilum] illi D 23-24 pat. vestra
sanctitas] paternitas vestra D
168 EPISTOLA 53-54
sanctitas, ex carnis defectu animae considerando profectum, ex carnis aegri- 24
tudine animae salutem, ex ultione indulgentiam : trahat ex ipsa tribulatione
consolationem et ex maerore laetitiam.
Omnipotens et clementissimus deus sic vos in hoc saeculo per omnia 27
suae faciat concordare voluntati, ut ipse in futuro per omnia vestrae con-
cordet felicitati, dulcissime mi pater et reverende domine. Precor ut paterna
vestra sanctitas non obhviscatur fidelis servi sui corpore absentis, sed mente 30
adhaerentis. Valeat semper in domino corpus et anima vestra.
54.
Ad LAMBERTUM et FOLCERALDUM avunculos.
Eos rogat, ut se de statu suo certiorem faciant, monetque ne in amore sae-
culi perseverent.
Reverendis dominis, dilectissimis avunculis, dulcissimis nutritoribus suis
LAMBERTO et FOLCERALDO: frater ANSELMUS bona temporalia
pro aeternis despicere, aeterna pro temporalibus percipere. 3
v^uamvis nos locorum temporumque sparia separent arbitrio superno
disponente, nulla tamen causa vestrae dilectionis affectum valet aut valebit
mihi minuere divina gratia protegente. Et quomam certum est cordibus ve- 6
stris similem affectum erga me non dissimiliter inhaerere, utique dubium mihi
non est quod, sicut ego ea quae circa vos sunt, ita vos ea quae circa me
sunt, nota 6emper desideretis habere. Sed ea per huius schedulae latorem 9
plenius poteritis discere et notificare, quam brevitas epistolaris sufficiat
intimare.
Quale autem desiderium cor meum gerat de vobis, ille a quo et ad 12
quem et cui soli notum est idem desiderium, sic intimet et persuadeat vobis,
quomodo ipse scit expedire vobis. Ut tamen aliquid de cordis abundantia
eloquar, nihil magis de vobis rimeo quam ne in amore saeculi et saeculari 15
vita perseveretis, dormientes usque in finem ; et nihil aut parum quid inve-
niatis cum viris divitiarum in manibus vestris, cum evigilaveritis post Enem.
Ad Ep. 54: Scripta post Ep. 22. 2 LAMB. et FOLC.] Cf. Ep. 22. 17 n
manibus vestris] Cf. Ps. 75,6.
24 defectione D 29 domine om. D Ep. 54 (prius I, 45) coll. cum SEVLP
EPISTOLA 55 169
55.
Ad FOLCERALDUM consobrinum.
Scribit cur detineatur ad eum Venire rogatum, ut abbas eum secum abire
sinat.
Secundum carnem consanguineo, in Christo fratri carissimo FOLCE-
RALDO : frater ANSELMUS sic ire de virtute in virtutem, ut videat deum
3 deorum in Sion.
V-,ogitavi ipse ego ad te venire et ad pedes reverendi abbatis tui pro-
stratus quanta possem humilitate postulare, ne animas - me et te dico -
6 tanto conglutinatas vinculo carnis et spiritus, violenta conversationis separa-
tione non tantum disiungeret quam scinderet. Sed tam crudelis tamque ef-
frenata malitiosorum hominum in Francia debachatur saevitia, ut nec me
9 nec aliquem monachum aut quemlibet equitem audeam tanto committere pe-
riculo. Re enim vera domnus RODULFUS, cum te reducto rediret, in
archiepiscopatu Remensi cum famulis equis ablatis omnibus captus est, quam-
12 quam se sub archiepiscopi Remensis tuitione ire clamaret. Qui aliquamdiu
detenti vix tandem uno equo retento relaxati sunt.
Denique etiam si possem absque omni te adire periculo, rex tamen
15 et domnus abbas noster, in quorum potestate sum, nolunt mihi eundi dare
licentiam ; nec tamen ab illis, ut te possim habere, ullum recupero auxilium
aut consilium. Nec sui esse honoris existimant quod tanto studio, de tam
18 longinquo, tamque humilibus et amicabilibus litteris frustra bis poposcerunt,
tertio forsitan frustra reposcere. Haec idcirco tibi scripsi, carissime, ut tu
haberes, per quem mihi desideranti scire quae circa te sunt mandare pos-
21 ses, et simul scires quia iam nullum ab homine exspecto auxilium, quo tuam
Ad Ep. 55: Scripta non post a. 1078. 1 FOLC.] Differt FOLCERALDUS .conso-
brinus' (cf. Ep. sequentem et Ep. III, 25 [PL 159,56 C]) a FOLC. .avunculo' s. AN-
SELMI, ad quem (cum LAMBERTO) diriguntur Ep. 22 et 54. 4 abbatis] HEN-
RICI, ut ex Ep. 110 apparebit.
Ep. 55 (prius I, 46) coll. cum NEVLP 2 ANS.] .a. N 11 omnibus
ablatis LP 12 se om. E ire clamaret] reclamaret ex ire clamaret L recla-
raaret P 18 frustra bis] frustrabilis E 19 frustra] fustra V
170 EPISTOLA 55-56
tantopere desideratam conversationem assequi possim. Quatenus solius dei
nostro desiderio favorem secundum suum beneplacitum orantes exspectemus,
et interim eius de nobis dispositionem oboedienter patienterque toleremus. 24
Sic enim citius et benignius desiderium nostrum perficiet, si non quod nos
volumus, sed quod ipse vult, nos desiderare perspiciet. Quamquam enim tu
valde sufficienterque te consoleris ex sancta paternaque benignitate abbatis 27
tui, quam a te in eo inventam saepe mihi praesens gaudendo praedicare so-
lebas: ego tamen quod de te desidero desiderare non desistam.
Orationes quas tibi, cum mecum esses, scribi feceram, nescio per 30
quem tibi mittere possim. Lator enim praesentium eas ferre tibi non est
ausus, timens ne sibi auferrentur. Cum enim eum prima vice ad te misi,
dicit se captum et exspoliatum, vestesque suas, si quid forte in eis quod 33
tolli posset inveniretur, discussas. Rogo, manda mihi per epistolam quae
circa te sunt. Dominus »qui custodit Israel«, custodiat »te ab omni malo,
custodiat animam tuam dominus*. 36
56.
Ad PETRUM consobrinum.
Gaudet de honestis PETRI studiis eumque ad vitam monasticam secum de-
gendam invitat-
Carissimo suo consobrino PETRO : frater ANSELMUS ea bona quae
necessario amittuntur sponte dimittere, ut ea quae aeterne tenentur possit
recipere. 3
Dicere non possum, dilectissime, quanto gaudio exsultavit cor meum,
cum audivi a dilecto fratre et consobrino nostro, domno FOLCERALDO,
te non solum ad hanc quam habes aetatem pervenisse, sed etiam bonis ho- 6
nestisque studiis profecisse et in dies proficere. Sed et huic meo gaudio mul-
tum est additum, cum mihi dixit quia me desiderabas videre. Memor enim
35 Israel] Ps. 120,4. 35-36 dominus] Ibidem, v. 7. Ad Ep. 56: Data
simul cum Ep. praecedente, ut videtur.
22 tanto opere V 24 tolleremus V 30 feceram] feci (rasura) N Ep.
56 (prius I, 47) coll cum NEVLP I ANS.] .a. N 5 Folcheraldo N
Fulceraldo E 7 gaudio meo P
EPISTOLA 56-57 171
9 et servator magnae amicitiae, quae olim fuit inter me et avum et patrem et
matrem tuam, et immensae dilectionis quam habui erga te, cum adhuc pue-
rulus esses : ea semper de te desidero quibus meliora non possum ; et cum
12 bona de te audio, sic gaudeo, ut plus non possim. Accensus igitur deside-
rio tui in deo, oro deum ut det nobis simul et in hac vita, quamdiu victuri
sumus, conversari, et in futura congloriari.
15 Unde hortor, precor, obsecro, mi dilectissime: crede verum esse quod
veritas dixit, et ama quod relinquentibus saeculum propter se promisit. Inci-
pe parare tam magnum quaestum, accelera ad tantum lucrum, ut quae
I8mundi sunt relinquens, »centuplum« accipias, »et vitam aeternam« possi-
deas. Quod si tibi deus inspiraverit, rogo, carissime, ne dubites propter
itineris laborem venire ad amicum et consanguineum tuum te desiderantem.
21 Quoniam si simul vixerimus, quanto mutuum nostrum gaudium de nobis in-
vicem praesens nobis erit, tanto quidquid grave videbitur leve erit.
57.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Queritur quod in epistolis LANFRANCI ,dominus' et ,pater' appelletur.
Domino et patri suo, reverendo archiepiscopo LANFRANCO : frater
ANSELMUS suus quod suus.
3 oicut ZACHARIAS propheta ad commendandum suae prophetiae
auctoritatem fere per singulos versus repetit : »haec dicit dominus« : sic mihi
ad inculcandum quis cui et quo animo loquatur, libet ut tam saepe episto-
6 lae nostrae, quas vestrae dirigo paternae celsitudini, in fronte pictum prae-
ferant: .domino et patri' et ,suus quod suus'. Sic enim hanc non dicam
scio simulare, sed sculpsi in mente mea cypressum, ut quidquid proponam
9 in incipienda nostra salutatione, hoc in consummata appareat expressum. Cum
18-19 possideas] Cf. Matth. 19,29. Ad Ep. 57 : 4 dominus] Cf. ZACH. 1,3,
et saepius. 7 domino et palri, et suus quod suus] Cf. Ep. 25 et 49.
13 simul et] et om. V Ep. 57 (prius I, 48) coll. cum NDEVLP 1
LANFR.] .1. N 2 ANS.] .a. 7V 3 propheta om. ND 5 loquatur]
om. N ; scribat D 8 cypressum] sic omnes codices; impressam editiones (non intel-
ligentes locutionem simulare cupressum = imitari)
172 EPISTOLA 57-58
igitur hoc titulo vobis tam saepe scribam, quaerendo queror et querendo
quaero cur mihi numquam rescribatis, sed nescio cui vestro .domino et pa-
tri' prima litterarum notato. Aut si servo et filio vestro scribiris, cur quod
destruere non potestis per oppositam negationem, subvertere tentatis per re-
lativam oppositionem ? Precor itaque ut, quotiens litteras dignationis vestrae
suscepero, aut videam cui scribitis, aut vel non videam cui non scribitis.
58.
Ad HENRICUM priorem.
Gratias persolvit de auro accepto et de amore in MAURITIUM. ■ Curam
de SALWIO promittit. - Veniam pro OSBERNO peiit.
Domino reverendo et amico fratri, domno priori HENRICO : frater
ANSELMUS salutem.
(jratias vobis magnas scribo pro auro quod misistis, sed multo maio- 3
res corde teneo pro bona erga me voluntate quam retinuistis. Quam coti-
die multo melius et carius experior in dilecto meo, communi fratre nostro
MAURITIO, quam in millibus auri et argenti. Ab iis enim qui ab eo ve- 6
niunt audio vos eum tanto honore et amore tractare, ut appareat vos non
modice me, dilectorem eius, amare.
Litteras quas carissimo filio vestro, fratri nostro SALWIO, misistis legi. 9
In quibus tam benigne et vestram erga eum expressistis dilectionem et mei
plus quam merear indidistis mentionem, ut ibi animadverterem magnam quan-
dam sapienter latentem et latenter sapientem deprecationem : quatenus ego, 12
11-12 doraino et patri] Cf. Ep. 30, quae sola ex LANFRANCI ad ANSELMUM episto-
lis conservata est. prima litterarum notato] Id est A. = ANSELMUS; non ,abbas\
ut PICARDUS (cf. PL 158, 1117, nota 16) et oranes auctores post eum intellexerunt;
quare hanc epistolara ab abbate ANSELMO scriptam esse iudicaverunt. 13 per
opp. negationem] I. e. non servo et non filio. 13-14 per relat. oppositionem] I. e.
domino et patri. Ad Ep. 58 : 1 priori] Hic primum ANSELMUS HENRI-
CUM titulo .prioris' et .doraini reverendi' alloquitur.
12 notato] hic prosequitur E : ut inter beatos etc, ut in fine Ep. 71; Epistolas 58-70
omittit 15 suscepero] suscipio LP Ep. 58 (prius I, 49) coll. cum
NVLP 1 fratri om. VLP 6 Ab his V 10 expresistis N
EPISTOLA 58-59 173
quem sic describitis benignum erga alios, illi quem sic diligitis impendam
meam curam et dilectionem. Et ita fiat, quando quidem ita vultis. Cum
15 eum amem propter deum et propter se ipsum, et quia confitetur se amicum
esse domni GONDULFI : adhuc crescat amor, quia est dilectus domni prio-
ris HENRICI.
>8 In eisdem litteris cuiusdam culpae veniam spontanea benignitate eidem
dilecto vestro et meo concessam inveni ; et quia servulus vester, frater noster
OSBERNUS, cum eo pariter se non per superbiam, sed per imprudentiam
21 peccasse cognoscit, nec sibi sentit indultum esse: maestum eum pro culpa
et sollicitum de venia percepi. Precor igitur ut quod in me laudatis, mecum
in vobis exhibeatis. Quatenus mecum super afflictionem eius pia gestantes
24 viscera, sicut SALWIO indulsistis propter vestram solam bonitatem, ita
OSBERNO dimittatis, si quid in vos peccavit, propter vestram benignitatem
et nostram caritatem.
59.
Ad GONDULFUM monachum.
Epistolas expectantem docet affectum dilectionis litteris exprimi non posse.
Fratri frater, amico amicus, dilecto dilectus, GONDULFO ANSELMUS:
in hac vita diuturnam et in dies proficientem sanctitatem, in futura vita
3 aeternam et semper sufficientem felicitatem.
Wmnes quotquot veniunt a domno GONDULFO, referunt quod litte-
ras meas desiderat domnus GONDULFUS. In quibus bene novi quia nihil
6 aliud expectas, nisi ut mutuum nostrae dilectionis affectum legas. Quod qui-
dem certus sum quia non facis, ut amor tuus ne obdormiat litteris excitetur,
aut ut amor meus quomodo vigilet intimetur. Quippe sicut de tuo affectu
9 erga me certus es, ita de meo erga te non dubitas. Idcirco igitur tantopere
scripta mea postulas, ut quod in intima mente formatum pariter gerimus,
in carta scriptum videas, videndo legas, legendo congaudeas.
20 OSB.] De co cf. Ep. 4 et 17. Ad Ep. 59: Scripta non post a. 1077.
15 eum] enim V 16 Gund. LV 21 indultum esse scntit LP eum om. V
Ep. 59 (prius I, 50) coll. cum NVLP 1 amico amicus om. V .G. .A. N
9 tanto opere V
174 EPISTOLA 59-60
Sed quid, si nec »oculus vidit, nec auris audivit«, sed solum »in cor ho- 12
minis ascendit«, quem affectum praeparent diligentia corda diligentibus se?
Testis enim mihi est experta conscientia tua, quia nec visu nec auditu sapor
huius affectus a quoquam percipitur, nisi quantum mente ab unoquoque con- 15
cipitur. Cum igitur scias quia sapor dilectionis nec oculis nec auribus agno-
scitur, sed solo cordis ore delectabiliter gustatur: quibus verbis aut quibus
litteris meus et tuus amor describetur? Et tamen tu instas mihi importune, 18
ut faciam quod fieri non potest. Sufficiant nobis conscientiae nostrae, quibus
nobis invicem conscii sumus quantum nos diligamus. Omnipotens deus sic te
diligat et diligendo protegat, ut nihil fiat a te aut in te aut de te, nisi 21
quod illi placeat et tibi expediat.
60.
Ad MAURITIUM monachum.
De reditu proximo MAURITII. ■ Rogat, ut glosas Aforismi perficiat et
secum ducat. - De bonis moribus eum~laudat.
Domino, amico, fratri, filio carissimo MAURITIO : frater ANSELMUS
sic proficere de virtute in virtutem, ut adhaereat virtuti virtutum.
Perlectis dilectionis tuae nuper dilectori tuo missis litteris et affectus 3
tui expressione sum iucundatus et reditus tui promissione sum laetificatus'
Sicut enim, cum diligenti mihi pariter diligendo respondes, congaudeo, sic
dilecti dilectoris mei praesentia semper frui desidero. De quo reditu tuo nec 6
reverendus quidquam mihi archiepiscopus mandavit, sicut olim te opinari in
epistola quadam tua monstrasti, nec domno abbati, si redieris, displicebit,
quod in eadem scriptura te timere significasti, et mihi valde placebit, quod - 9
ut puto - numquam dubitasti.
Glosas Aforismi si omnes potes scribere gaudeo, sin autem, eas quae
sunt Graecorum aut inusitatorum nominum ne deseras admoneo. Quod ta- 12
men temporis in libello De pulsibus insumere deliberas, malo ut ad perficien-
12-13 diligentibus se] Cf. 1 Cor. 2,9. Ad Ep. 60 : Scripta non post a. 1078.
1 1 Glosas Aforismi] Cf. Ep. 43. 1 3 De pulsibus] Forte agitur de GALENI opusculo :
De puhibus libellus ad tirones (ed. C. G. KUEHN, t. VIII [1824], p. 453-492).
Ep: 60 (prius I, 51). c0//. cum VCLP II aforissimi V 12 aut] et P
EPISTOLA 60-61 175
dum quidquid est in Aforismo impendas. Non enim eiusdem libelli scientia
1 5 utilis est, nisi frequentissimo et diligentissimo uso se illa occupantibus. Si
quid tamen post Aforismum et de hoc potes, libenter accipio. De utroque
hoc praecipue moneo, ut quidquid feceris, studiosissima exquisitione correc-
18 tum dignum sit dici perfectum. Malo enim in ignota inusitataque scriptura
partem integram veritate, quam totum corruptum falsitate.
Ante omnia gratias tibi quantas possum ago, quia ubicumque sic
2\ vivis ut, quamquam non ego sed spiritus sanctus te bene vivere docuerit,
tamen honor mihi sit etiam inter ignotos et alienigenas talem nutrisse di-
scipulum. Tanto utique eris deo et amicis dei carior, quanto fueris in pe-
24 riculosa conversatione inventus probatior. Vale et cave, ne promittendo re-
ditum et non redeundo amicum tuum deludas. Saluta dilectum fratrem
nostrum domnum HERLUINUM.
61.
Ad FULCONEM electum abbatem.
Qua ratione onus recusare vel suscipere debeat exponit.
Domino et patri reverendo, amico carissimo FULCONI : frater AN-
SELMUS sic in praesenti vita per divinam gratiam disponi, ut in futura
3 sanctis mereatur apponi.
(^.ogit me dulcis mihi sanctitas vestra suis precibus promittere, quod
semper servitus mea non promittendo prompta est, prout potest, efficere.
6 Tanta namque vilitate deprimi scio in conspectu dei meas orationes, ut ali-
cui eas polliceri me pudeat; et sic me vestrum devovi, ut pro vobis possi-
Ad Ep. 61 : I FULC.] Abbas S. Petri supra Divam (prope Lisieux), ex priore S.
Ebrulfi Uticensis (Ouche prope Cadumum), si idem est ac ille, ad quem Ep. 105 (cf.
etiam Ep. 104). In Ep. 88 is has litteras ad partem profert. Cf. ORDERICUS, Hist.
eccles., 1. IV, n. 17 (ed Prevost, II [1840], ubi consecratio sub a. 1078 ponitur, quod
cum ordine huius epistolae in mss. non consonat ; PL 188, 360 s.
14 aforissimo V 26 herlewinum P Ep. 61 (prius I, 52) coll. cum NV
LPMDT 1 reverendo patri T 1-2 ANS.] .A. NMD 2 vita om. LPMD
4 mihi om. MD quod] quoniam D 5 prout potest, prompta est MD (inversiones
verborum horum codicum non amplius annotabo)
176 EPISTOLA 61-62
bilitas mea cotidie orare studeat. Quapropter et in hoc, de quo mihi
litteris suis dilectio vestra nuper mandavit negotio, et in omnibus quae ad 9
vos pertinent, orationes nostras - qualescumque sint - vobis non deesse
sciatis.
Consilio autem nostro licet vestra prudentia non egeat, tamen, quia 12
iubetis, breviter illud schedula praesens exhibeat. Scimus quidem quoniam
tutius est homini, infirmitatem suam semper timendo, quantum in se est, tam
magnum onus refugere, quam de viribus confidendo humeros facile submittere. 15
Sed quoniam scriptum est: »nemo nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur«,
sed »sive vivimus sive morimur, domini sumus« : sic nos oportet inter timo-
rem propriae infirmitatis et oboedientiam dominicae voluntatis via discretio- 18
nis incedere, ut neutrum videamur abicere. Imprimis ergo vos divinae pie-
tati puro mentis affectu, ut vitam vestram in beneplacito suo disponat, com-
mendate; deinde simplici mente et humili conatu quibuscumque modis 21
potestis - excepto solo peccato — onus subire recusate. Quod si nisi per
peccatum declinare non potestis, oboedienter subite et solhcite portate.
Omnipotens deus nihil a vobis aut de vobis fieri permittat, nisi quod illi 24
placeat et vobis expediat.
62.
Ad WALTERUM abbatem
Obsecrat eum, ut ad gregem propter quandam calumniam relictum redeat.
Domino et patri venerabili, abbati WALTERO: frater ANSELMUS
Beccensis, vita peccator, habitu monachus, per praesentis vitae sanctitatem
futurae mereri felicitatem. 3
16 moritur] Rom. 14,7. 17 sumus] Ibidem, v. 8. Ad Ep. 62: 1 WALT.]
Est forte s. WALTERUS, primus abbas S. Martini Pontisarensis, dioecesis Rotomagen-
sis, qui pluries e monasterio aufugit (cf. Gall. Christ., t. XI, col. 253 ss.).
12 vestra prudentia] providentia vestra LPMD 13 quoniam] ]quia MD Mtutius]
totius T in se] in ipso MD 1 5 onus] honus N de viribus] suis add.
LPMD 1 6 Sed quoniam] sicut MD si quod add. T 1 7 sic] ergo add.
MD 19 incedere] in federae T 19-20 pietatis D 24-25 Omnipotens —
expediat om. MD Ep. 62 (prius I, 53) coll. cum NVLPMD I gual-
tero NVLP Walterio D ANS.] .A. NM
EPISTOLA 62 177
Lum scriptum sit: »omnia fac cum consilio, et post factum non pae-
nitebis«; et alibi : »quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et
6 quasi scelus idololatriae nolle acquiescere« : valde nobis cavendum est ne no-
stram contra omnium consilium nimium sequamur voluntatem, etiam si recta
nobis videatur. Neque enim quidquid singulis rectum videtur rectum est,
9 quoniam scriptum est: »Via stulti recta in oculis eius«. Et: »Sunt viae
quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni
descendit«. Quapropter ne more stultorum errorem rectitudinem iudicantes
1 2 teneamus vias, » quarum finis usque ad profundum inferni descendit « : nequa-
quam unusquisque suo inexaminato iudicio vitae suae debet ordinem com-
mittere, sed diligenter, ne plurimorum et maxime sapientium iudicio aut oboe-
15 dientiae aut misericordiae aut denique caritati repugnet, perpendere.
Unde magis est mirandum, cur vestra sanctitas vestraque prudentia fere
contra omnium consilium, contra oboedientiam sibi divina dispositione per
18 archiepiscopum suum et regularem electionem iniunctam, contra misericordiam
et caritatem, oves sibi commissas pastorali cura destitutas lupis infestantibus
Iacerandas deserendo exponit, quamdiu vel unam considerat sua cura ad
21 salutem posse proficere. Acquiescat igitur vestra caritas, acquiescat, et tot
orationibus astricta ad monasterium suum redeat, curamque abiectam mise-
ricorditer resumat, ut desolatos consolando et adiuvando divinae consolationis
24 et auxilii recompensationem mereatur. Nam calumnia quae vos maxime ter-
rere solet, ab abbate Sancti Arnulfi sic est per communem eius et fratrum
vestri monasterii consensum extincta, ut iam nullo modo vos impediat.
4-5 paenitebis] Cf. Eccl. 32,24. 5-6 acquiescere] 1 Reg. 15,23. 9 in
oculis eius] Prov. 12,15. 9-11 descendit] Ibidem, 14,12 (Vulg. : Est via quae
videtur homini iusta; novissima autem eius deducunt ad mortem). 19-20 exponit]
Cf. Ioh. 10,12. 25 S. A.rnulfi] Huius nominis duae abbatiae notae sunt : Metensis
et Augiensis (Schwarzach, Dioec. Argentorat.), quae a Normandia valde distant.
5 quoniam om. MD 6 idolatriae omnes codices 8 nobis] esse add. LPMD
videtur M 9 recta] est add. PM 1 1 iudicantes] (iudic)emus superscript. M
12 quarum f. u. a. pro i. d. sic abbreo. MD 14 sapientum D 16 pruden-
tia] sapientia D 26 monasterii vestri VLPMD
178 EPISTOLA 63
63.
Ad HENRICUM priorem.
De reconciliatione cum archiepiscopo LANFRANCO facta. - De his qui
HENRICO invident. - De patientia erga archiepiscopum hahenda. - Quod HEN-
RICUS nusquam nisi Becci, si ab archiepiscopo se separaverit, bene esse possit.
Domino et patri suo carissimo, domno priori HENRICO : frater
ANSELMUS vitae praesentis integram prosperitatem et futurae aeternam
felicitatem. 3
oi per vestrum nuntium didicissem qua infamia diffamaretur caritas
vestra, quo dolore, qua miseria afficeretur, et exinde meum consilium et
auxilium quaesissetis, sicut dicitis, et nullum reddidissem responsum: fateor 6
quia merito admiraremini et diceretis me fecisse quod non debuerim. Sed
credat mihi sanctitas vestra, quia numquam huius nuntium vestrum memini
me audisse. Audivi tamen a quibusdam, non qui se nuntios vestros fateren- 9
tur, quia non bene eratis apud domnum archiepiscopum. Sed cum quaererem
propter quid, circumeundo significantes quaedam inconvenientia nihil certum
exprimebant. Dum igitur exspectarem certiorem ierum notitiam, audivi inter 12
vos integram venisse reconciliationem. De desiderio autem, cuius vos velle
licentiam habere a domno abbate et a me significatis, sic olim audivi -
nescio iam a quo -, ut intelligerem meum ad hoc desiderari auxilium, non 15
tamen expeti responsum. Sed quoniam certissimus eram domnum abbatem
id numquam esse concessurum, melius rem penitus silentio tegendam, quam
frustra verbo detegendam putavi et puto. Quod autem scribitis quod mise- 18
rante deo claruit veritas confusa et obscurata est falsitas et eius inventores:
scitote me verius gaudere de soliditate veritatis, quam credo, quam doluisse
de figmento falsitatis, quam numquam credidi. 21
De invidis vero quos adhuc oblatrantes insidiantesque patimini, hoc
dico quod scitis: quia semper invidet vitium virtuti. Si igitur invidiae per-
Ad Ep. 63 : Scripta non post a. 1078 : abbatis Beccensis mentio fit. 13 De de-
siderio] Scilicet abeundi in alium locum, qui non est Beccum, ut infra (lin. 54 ss.) patebit.
Ep. 63 (prius I, 54) coll. cum VC 6 quaesisissetis V 20 quam doluisse]
qua (ex quam) dol. C
EPISTOLA 63 179
24 secutione carere vultis, aut locum ubi Iateatis vitiosos invenite, aut virtutibus
renuntiate. Sed neutrum horum facietis, quia alterum est impossibile, alterum
execrabile. Quid igitur restat, nisi ut armati armis »iustitiae a dextris et a
27 sinistris « transeatis cum apostolo »per gloriam et ignobilitatem, per infamiam
et bonam famam « ; et quidquid ipsi moliantur, numquam ad eos, sed ad
gressus vestros forti et quieta mente intendatis. Si enim »oculi« vestri »sem-
30 per ad dominum«, »ipse evellet de laqueo pedes« vestros; ipsi vero inci-
dent »in foveam, quam« fecerunt, »et captio quam« absconderunt, »ap-
prehendet" eos, cum - sicut iam coepit - eminebit libera veritas ad glo-
33 riam et obruetur confusa falsitas in ignominiam. In quo tamen sollicite vos,
sicut decet perfectum servum dei, observare oportet ne inimicorum confusione
gaudentes eam exprobretis, exprobrando praedicetis, praedicando divulgetis,
36 divulgando augeatis, ne in conspectu dei ultione inimicorum delectari iudi-
cemini. De vestra igitur liberatione in secreto mentis in conspectu dei gra-
tias illi agendo gaudete ; illorum vero peccatum sive eventum pro illis
39 orando miti mente dissimulate.
Quod autem vos super frequenti commotione illius, quem fere super
omnes diligitis homines, affligi monstratis, nullum aliud video consilium, nisi
42 illud quod est optimum : Sola virtutis patientiae, quam iam diu viriliter te-
nuistis, consummatione opus habetis. Nullo enim modo efficacius aut quantum
ad vos honestius utiliusve fugietis ad mentis quietem, aut illum placabitis,
45 aut hostem occultum, qui vos hac ipsa tribulatione impugnat, superabitis,
ut coronam victoriae percipiatis. Non enim coronabitur, »nisi« qui «legitime
certaverit« ; nec legitime certat, qui non usque in finem aut suum aut im-
48 pugnationis perseveraverit. Scriptum est namque quia «patientia opus per-
fectum habet«. Et: »in patientia vestra possidebitis animas vestras«. Si vero
mente amplectimini patientiam et tribulationem declinare satagitis, scitote,
51 immo scitis patientiam non esse nisi in tribulatione. Gaudete igitur »in tri-
bulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probatio-
nem, probatio spem, spes autem non confundit«.
26-27 a sinistris] Cf. 2 Cor. 6, 7. 29-30 pedes vestros] Cf. Ps. 24,15.
30-31 fecerunt] Cf. Ps. 7,16. 31-32 apprehendet eos] Cf. Ps. 34,8. 46-
47 certaverit] Cf. 2 Tim. 2,5. 48-49 habet] Iac. 1,4. 49 vestras] Luc.
21,19. 51-54 confundit] Rom. 5,3-5 (Vulg. : quia] quod).
25 faciatis C 26 a dextris] a dex (in fine lineae) V 45 superabis V 48
namque est C
180 EPISTOLA 63-64
Dicitis vos nullo modo posse esse nobiscum sine integra archipraesulis 54
gratia. Hic autem respondeo vestrae prudentiae nusquam vos bene esse posse,
si eam, quod ex vobis est, non habueritis ; si vero eam habere non contemp-
seritis, sed non poteritis, ut necesse sit vos alibi esse quam cum illo : 57
nusquam vos melius - quia nusquam rectius - esse posse quam nobiscum.
Nulla enim ratione domnus abbas et fratres vestri aliter concederent. Nam
non tam parvi aestimatur aut tam parum amatur sanctitatis vestrae strenuitas, 60
ut qui eam iuste potest tenere, sponte aut facile velit ea carere. Omnipotens
deus sic vitam vestram protegat et disponat, ut omnibus impugnationibus et
adversitatibus praevaleatis, unde coronam sempiternam percipiatis. Orate 63
pro me.
64.
Ad MAURITIUM monachum
Eum admonet, ut a domno ARNULFO legat.
Dilecto suo fratri et filio MAURITIO : frater ANSELMUS.
Audivi quod legas a domno ARNULFO. Quod si verum est, placet
mihi, qui semper profectum tuum, sicut ipse ex parte expertus es, deside- 3
ravi, nec umquam utique plus quam modo. Audivi quoque quod ipse mul-
tum valeat in declinatione, et tu scis quia molestum mihi semper fuerit pue-
ris declinare, unde valde minus quam tibi expediret, scio te apud me in 6
declinandi scientia profecisse. Hortor itaque et precor et ut filio carissimo
praecipio, quatenus quidquid ab eo legeris et quidquid aliud poteris, dili-
gentissime declinare studeas. Nec pudeat te sic in hoc studere, etiam quibus 9
te putas non indigere, quasi nunc id recentissime incipias. Quo et ea quae
scis, eius auditu confirmata securius teneas, et eo docente, si in aliquo fal-
leris, id corrigas et quod ignoras addiscas. 12
Si autem nihil tibi legit et tua hoc est negligentia, displicet mihi, et
Ad Ep. 64: Scripta non post a. 1077: GONDULFUS nondum episcopus. 2
ARN.] De eo cf. Ep. 38.
54 vobiscum corr. ex nobiscum V 61 ut] aut C Ep. 64 (prius I, 55)
coll. cum VC 7 scientiam^ VC 9 etiam in quibns V
EPISTOLA 64-65 181
volo quatenus ut fiat, quantum potes satagas, et praecipue de VIRGILIO
15 et aliis auctoribus quos a me non Iegisti, exceptis his in quibus aliqua tur-
pitudo sonat. Quod si aliqua re obstante non potes ab eo legere : vel hoc
stude ut librorum quos legisti, quoscumque potes et quibus horis potes, totos
18 a principio usque ad finem diligentissime, sicut supra monui, declines. Osten-
de etiam eidem carissimo amico nostro hanc epistolam, in qua ut breviter
et multum eius pro te deprecer dilectionem, peto ut tibi ostendat quantum
21 de vera eius confidere possum amicitia, et indico quia quod tibi faciet, non
alteri quam cordi meo faciet. Diu enim est ex quo ego et ipse de mutua
certi sumus amicitia ; si ipse, quod ego numquam obliviscar, reminisci di-
24 gnatur.
Saluta illum quam reverentius potes ex nostra parte, et domnum prio-
rem et domnum meum GONDULFUM aliosque domnos et fratres nostros
27 qui tecum sunt. Vale, fili mi dulcissime, et ne contemnas consilium paterno
te diligentis affectu. Vale.
65.
Ad WILLELMUM abbatem,
Quomodo se habeat erga comitem excommunicatum, qui sacris se immisceat,
ostendit. - De presbyteris irtcontinentibus. - De lapsis occultis et paenitentibus, qui
sacros ordines habent. - Petitio communionis meritorum.
Domino et patri, abbati reverendo WILLELMO : frater ANSELMUS
in hac vita diuturnam prosperitatem, in futura aeternam felicitatem.
tx quo vestra probitas mihi suam dignata est praebere notitiam, tan-
tam eius concepi dilectionem, ut semper eius mihi dulcis sit memoria. Quod
25-26 priorem] HENRICUM. Ad Ep. 65 : I WILL.] Quis iste sit, non
constat. In cod. M notatur : abbas Fiscannensis, quod tamen cum chronologia non bene
congruit, cum is ab anno 1079 tantum abbas fuerit. Cod. Oxon. Laud. Misc. 344 (s. XII.
exeunte) habet : abbas Samurensis (=S. FLORIANI; 1070-1118); quod tamen mona-
sterium longe abest. Reliquenda certe est illa antiqua opinio, quae eum abbatem Hirsau-
giensem (1069-1091) fuisse tenet.
26 dominos C Ep. 65 (prius I, 56) coll. cum NDVT (e cod. D praecipuas
tantum hctiones collegi) 1 Domino] No T reverendo abbati V Guillelmo
N .W. D ANS.] A. D 2 diuturna T 3 probitas vestra DT 4
mihi om. T
182 EPISTOLA 65
expertus sum non immerito fuisse, quoniam et vitam vestram amore et re-
verentia dignam agnovi existere, et paternitatem vestram non sine affectu 6
dilectionis erga parvitatem meam esse. Saepe namque fratres a vobis venien-
tes me non solum sanctitatis vestrae relatione aedificaverunt, sed et digna-
tionis vestrae salutatione honoraverunt. Quare licet quidquid est in me, 9
toto minime possit tantis meritis respondere, meum tamen est quantum amo-
ris et reverentiae possum exhibere. Sed haec deo in nobis servanda et
augenda committens, ad ea de quibus meam parvitatem vestra consulere 12
dignata est prudentia, non praesumendo sed oboediendo respondebo, forte
non quod sufficiat, sed quod mihi videtur.
Comes quidem vester, qui excommunicatus vobis divina celebrantibus 15
se miscet, mihi videtur humihter admonendus, ne contemnendo sententiam
eorum, in quibus deus affirmat se audiri cum audiuntur et sperni cum
spernuntur, se ligare cum hgant et solvere cum solvunt : aggravet super se 18
dei iudicium, a quo fugere nusquam homo potest. Quare melius illi esset,
ut per salubrem humihtatem abstineat ab iis a quibus eum apostolica segre-
gat sententia, quam per praesumptionis contemptum se ingerat in illa, quae 21
numquam nisi per humilitatem quaesita prosunt et semper inordinate prae-
sumpta obsunt. Nec debere eum nullo suo commodo et gravissimo suo malo
cogere vos ut, cum eum offendere nolitis, deum et sedis apostolicae auctorita- 24
tem graviter irritetis, ad quos pacandos illum adiutorem habere non possitis.
Facilius quoque atque benignius apostolicum eius rationes suscepturum, si
suam illum sententiam cognoverit reveritum. Quod si comes idem hanc ad- 27
monitionem respuerit, scitis quia plus est deus timendus quam homo. Qua-
propter aut secundum iam prolatam apostolicam sententiam erga illum agen-
dum, aut ipsum apostolicum sive aliquem eius vices gerentem de hoc ipso 30
denuo consulendum existimo.
De presbyteris vero qui se aperte reproba libidinis conversatione deo
reprobabiles exhibent, omnino tenendum est quod apostolica providentia 33
ecclesiastico iustoque rigore constituit. Nempe nullatenus convenit ut ibi
17-18 spernuntur] Cf. Luc. 10,16. 18 solvunt] Cf. Matth. 16,19. 28 homo]
Cf. Act. 4,19.
5 non immento] in immerito T 6 non sine] afi sine T 8 aedific&verunt om. D
et om. D 10 tamen meum T 13-14 forte — videtur om. D 17 in
quibus] in om. DV 19 nusquam] numquam T esset] esse T 20 ab his D
ab hiis T 25 placandos T 32 De presbyteris] cum signo dicisionis NVT
EPISTOLA 65 183
reverenter astetur, ubi pertinaciter aperta et impudenti libidine fetentes, dei
36 et sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deserviunt, immo
non deserviunt, sed quantum ad ipsos commaculant. Non quo quis ea quae
tractant contemnenda, sed tractantes exsecrandos existimet; ut qui dei et
39 angelorum praesentiam non reverentur, vel hominum detestatione repulsi sa-
cra contaminare desistant. Nec ullatenus oportet ut illi sint consortes de al-
tari participantium, qui per immunditiam se faciunt exsortes altari deser-
42 ventium.
De lapsis autem sacros ordines habentibus et spontanea humilitate
secrete quibus debent confitentibus, nequaquam est asserendum quod eisdem
45 ordinibus amplius uti nullatenus possint, si per sacrificium spiritus contribu-
lati cordisque contriti et humiliati deum placantes ad virtutum profectum
studiose contenderint. Nam nec apud deum reprobatur officium alicuius prop-
43 ter culpam quam ipse ignoscit ; nec apud homines decoloratur sacri ordinis
dignitas propter personam, cuius ipsi peccatum non cognoscunt, quibus dua-
bus causis carnalis lapsus prohibet ad sacros ordines accessum et reditum.
51 Sed quoniam ferme semper occultum est »quorum remissae« sint »iniquita-
tes et quorum tecta« sint »peccata«, quorum vero minime: tutius semper
est conscium sibi criminis ab iis quae placitam deo personam exposcunt,
54 per laudabilem humilitatem abstinere, quam per culpabilem securitatem prae-
sumere. Illud namque semper potest deo non improbante, hoc vero non
debet nisi deo approbante.
57 Qui autem huic sententiae, quae ad sacri ordinis officium reditum post
lapsum concedit, nequaquam alia ratione, nisi auctoritate fulciatur scriptu-
rarum, vult consensum attribuere : legat epistolam beati CALIXTI papae
60 directam universis episcopis per Galliam constitutis et beati GREGORII ad
SECUNDINUM inclusum, ubi ipsi hanc sententiam sic firmis et paene
eisdem rationibus et auctoritatibus confirmant, ut nullatenus aliorum proba-
63 tione indigeat. Sed quoniam idem beatus GREGORIUS id ipsum in aliis
suis quibusdam epistolis studiose prohibet : ne sibi ipse contrarius sit, de
apertis quidem prohibuisse, de occultis vero post dignam paenitentiam con-
45-46 humiliati] "Cf. Ps. 50,19. 60 constitutis] Cf. PL 130, 135 ss. 60-61
inclusum] Cf. s. GREGORII Magni Ep. 1. IX, n. 52 (PL 77, 982 ss.).
37 non1] ut T 40 Nec] sign. diois. NVT n. II T 43 De Iapsis]sr'gn.
divis. NV n. III T 50 redditum T 53 ab his VI 58 alia] aliqua V
184 EPISTOLA 65
cessisse intelligitur. Nam crimen quod a deo non imputatur nec ab homi- 66
nibus esse putatur : non reprobat nec decolorat, ut iam dixi ; cum tamen
in tali re cuique tutius sit coram deo plus timere quam confidere.
Prohiberi autem invitum debere, qui occultum crimen humili confessione 69
sponte et occulte detegit, minime existimo, ne multis obstruatur via salubris
confessionis, qui potius eligent penitus in mortem occultari, quam hac occa-
sione in certitudinem vel in suspicionem alicuius criminis adduci. Nec enim 72
illi cui confitetur statuitur ad peccatum, si confitentem absque eius consensu
cessare a sui ordinis officio non cogit; sed potius magni criminis reus esse
videtur, si cogit, quia sic et confitentem paenitere confessionis et plures non- 75
dum confitentes horrere confessionem compellit. Nam satis patet quam minus
malum sit cuilibet peccatori ad altare cum amore confessionis peractae et
spe misericordiae humili mente accedere, quam se cum odio confessionis et 78
desperatione veniae indurato corde desiderio aut etiam actu ingerere. Ille
itaque cui confessio fit, nequaquam particeps aestimandus est minoris culpae,
in qua alium permittit, non consentiendo sed maiorem prudenter praeca- 81
vendo ; maioris vero criminis auctor esse videtur, ad quod multos impellit,
etiamsi non volendo, tamen inordinate plus quod minus quam quod maius
erat timendo. Sed manifestum est quia illi, qui humili contritione superbam 84
verecundiam conculcando semetipsos iudicantes, indicenti cessationem sponte
consentiunt : multo tutius ministrant permissi seu etiam iussi, quam illi qui
verecundia humana inter deum et se iuste iudicare refugiunt ; licet is cui 87
confitentur, valde periculosius prohibeat istos invitos, ut supra dictum est,
quam illos spontaneos.
Et cum utrisque necessarium sit vel ad tempus abstinere, puto quia 90
illi, qui non libenter cessant, ad quod non bene properant sunt tantum re-
laxandi ; ii vero, qui sponte abstinent, ad quod bene non praesumant etiam
revocandi. Nam in illis, si revocentur, oboedientiae tegmine praesumptio pal- 93
liatur ; in istis vero humihtas oboedientiae robore adiuvatur. Quae revocatio
non indifferenter, sed magna praelati confessionem suscipientis discretione fa-
cienda est. Saepe namque contingit ut quis non per immensum criminis hor- 96
rorem et per vim humilitatis humanam verecundiam superet ; sed per stulti-
tiae tenebras et impudentiae duritiam foeditatem sceleris et pudorem non
69 Prohiberi] cum signo diois. NV cum litl. inil. maiori T 82 ad quod multos]
hic deficil T 92 ii] hi V bene om. V 94 in istis] m margine insert.
ah alia manu V
EPISTOLA 65 185
99 sentiat et per negligentiam officium suum non appetat. Qui autem huiusmodi
est, numquam ad sacrum officium aut vocandus aut revocandus est. Sed cum
pro ipso paenitente supplicat humilitas, suggerit contritio, intercedit vitae
102mutatio: tunc nimirum, si praelatus non tam de meritis aliquibus, quam de
magna misericordia et de multitudine miserationum dei illum confortans, ad
sui usum invitet ofncii, puto quia non tam temere quam prudenter egisse
105 videatur. Est enim saepe in huiusmodi praevenienda pusillanimitas, excludenda
contemptus suspicio, ostendenda benevolentia, exhibenda compassio. Hoc enim
modo qui tales sunt, quanto benignius tanto efficacius ad perfectionem pro-
108 vocantur et tanto strictius in bono proposito hgantur.
Potui plura de scriptis patrum his intexere ; sed quia epistolaris brevi-
tas, quae iam se nimis extendi reclamat, non consentit, simpliciter quid de
1 1 1 interrogatis sentirem paternitati vestrae iussus exposui. Omnipotens dominus
vos et in his et in omnibus quae vobis agenda sunt, sic in rectitudine ve-
ritatis dirigat, ut pro eis se ipsum vobis retribuat. Si praesens essem coram
lNvobis et coram sancta congregatione vestra, de qua multa bona a multis
concorditer audio : supplici mente corpus totum prosternerem et ut me bo-
norum, quae deus operatur in vestro monasterio, in perpetuum participem
1 17 in fraterna caritate concederetis, peterem. Sed quoniam ego hoc non possum,
praesumo non de meis meritis, sed de vestra sanctitate rogare, ut vos hoc
pro me non humiliato corpore, sed benigna mente ab eisdem filiis vestris
1 20 mihi petatis et cum illis concedatis. Valete.
103 de magna misericordia] Cf. Ps. 50,3. de multit. miserationum] Cf. ibidem.
113 Si] sign. Jivis. NV 120 Valete om. D
186 EPISTOLA 66
66.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
De nepole nuntium relaturum esse scribit - OSBERN UM Cantuariam re-
vertentem commendat. - Epistolas s. PAULI mittit.
Domino et patri suo, reverentiae honore et amoris affectu matri catho-
licae colendo archiepiscopo LANFRANCO : frater ANSELMUS suus
quod suus. 3
Licet rarius quam debeat humilitatis meae lilteras paterna sanctitas
vestra suscipiat, fidelitatem tamen vobis debitam cor meum non alibi quam
in se ipso scriptam integram servat. De carissimo meo, nepote vestro, co- 6
piosius nuntius vester, qui ea quae circa ipsum sunt vidit et ab eodem au-
divit, potest interrogantibus dicere quam epistola mea possit describere. Quod
autem ad me attinet, sic me sibi non invitum cum propter vos tum prop- 9
ter se ipsum - ut taceam debitum fraternae caritatis - astrinxit, ut in nullo
eius commodo quod possim me velim illi subtrahere.
Domnus OSBERNUS, quem ad se reduci auctoritas vestra iubet, fa- 12
teor, adeo menti meae glutinae dilectionis adhaeserat, ut eius separationem
cor meum non nisi cum quadam sui scissura toleret. Testis enim est illi
non tam stilus meus quam conscientia, quia sic nobiscum est conversatus, 15
ut ab omnibus bonae propositum voluntatis sincere diligentibus plus merea-
tur affectum caritatis, quam aspeiitatem alicuius severitatis. Quamvis itaque
admonitione non egeat sancta vestra benignitas, quae semper bonis adesse 18
solet, compellit me tamen meritis praefati fratris comparata dilectio toto pre-
cari conatu, quatenus non solum quia ipse meruit, sed et quia fidelis servus
vester desiderat, desiderando postulat, illum benigne suscipiendo, benigne, 21
nisi aliter vitam eius ipsi mereri videritis, tractetis. Praeterea, quoniam non
audeo dicere ut illum ad nos aliquando remittatis, hoc, ut puto, Iicenter dico
quia numquam ab eo vivens dissociari vellem. 24
Epistolas beati PAULI vestro mandato libenter parentes vobis mit-
Ad Ep. 66: 12 OSB.] De eo cf. EP. 39. 25-27 Epistolas etc.] De LAN-
FRANCI Commenlariis in Epistolas s. PAULI sermo est (cf. PL 150,101 s».).
Ep. 66 (prius I, 57) coll. cum NVLP 2 LANFR.] .L. N ANS.] .A. N
9 cum] tum ex cum P 13 glutino corr. ex glutine V
EPISTOLA 66-67 187
timus; sed quoniam quod in eodem codice de vestro opere est, alibi non
27 habemus, satis scire potestis quid vos aliquando factum ire desideremus.
Quidam miles detulit nobis centum viginti solidos ; de quibus viginti sicut
iussistis expendentur.
67.
Ad HENRICUM priorem.
Et ipsi commendat OSBERNUM revertentem.
Domino et amico carissimo, reverendo priori HENRICO : frater AN-
SELMUS in terra seminare sanctitatem, in caelo metere felicitatem.
3 L/ilectus meus, domnus OSBERNUS vester, qui ad vos ducitur, sic
pristinae vitae perversitatem sponte accusat et exsecratur, atque, inquantum
ex ea quam nobiscum habuit conversatione palam et secrete experiri potui,
6 sic vitae laudabilis amore accenditur, ut non immerito interior eius homo
in melius aut iam mutatus aut procul dubio facile mutandus existimetur.
Et vestrae quidem notum est prudentiae quia numquam tanta benigni-
9 tatis opus est exhibitione, quanta in nova et rudi de reprobis ad probos
mores conversione. Ne bona incepta, quae nutriri et ad profectum duci
possunt per fomenta benignitatis, impediantur aut certe frangantur per auste-
1 2 ritatem severitatis. Precor igitur dilectam vestram sanctitatem, quatenus, sic-
ut vestri decet discretionem regiminis et praefato fratri expedit, omnem
praeteritae perversitatis eius dissimulantes memoriam, lacte perspicuae dilec-
1 5 tionis propositi nutriatis melioris infantiam, nisi forte - quod non puto -
in pristinam non ex infirmitate offenderit, sed ex voluntate redierit malitiam.
Nullatenus enim illi opportunius probatis latuisse dilectionem sub severitate
1 8 quam sensit in errore, quam si nunc patuerit in erroris correctione. Denique
ut mihi videtur, ad rectae vitae tramitem nullus debet impelli, nisi qui non
potest attrahi. Precor etiam, seu potius exigo ex debito quod sibi invicem
Ad Ep. 67 : Simul cum Ep. praecedente confecta.
28-29 Quidam milcs — expendentur om. V 28 detulit] attulit LP Ep- 67
(prius I, 58) coll. cum NVLP 1 HENR.] .H. N 3 ducitur] reducitur V
6 homo eius V 7 immelius N 1 3 discretionem] dispositionem LP
1£8 EPISTOLA 67-68
debent amici, ut sicut omnes dilectae mihi fraternitati vestrae dilectos volo 21
diligere, sic domnus OSBERNUS in adipiscendo meam dilectionem multum
sibi gaudeat vestram crevisse. Valete.
68.
Ad GONDULFUM monachum.
De muneribus ab ipso missis et suo tt HUGONIS et BASILIAE nomine
gralias agit.
Suo domino, suo fratri, suo amico carissimo domno GONDULFO :
frater ANSELMUS quod suo suus.
Lum tu non potes precibus movere pigritiam meam ut tibi salutatorias 3
litteras mittam, convertis te ad aliud consilium et pulsas me tuis donis, ut
vel gratias remittam. Et quem blanditiae nequeunt ad scribendum attrahere,
saltem pudor queat ad gratias agendum impellere. Ago igitur tuae dilec- 0
tioni, quae dulcis est cordi meo, gratias, non quantum mihi cara sunt dona
tua, sed quantum mihi carior est caritas tua, qua fiunt et condiuntur et
quam mihi sapiunt munera tua. Tanto namque carior mihi est caritas tua 9
quam quidquid mihi donare potes, quanto ea quae donas potes a te longe
transmittere et cantatem non potes a te dimittere. Illa enim possunt sine te
mare transire, sed ista nbn potest de corde tuo exire. Hanc certe, sive 12
dones sive non dones mihi aliquid, semper scio in te fervere ; huic, sive
loquar sive taceam, semper scito cor meum sixili affectu respondere.
Dominus HUGO et domina BASILIA, uxor eius, magnas tibi gra- 15
tias agunt pro gratiis tuis quas mandas, pro donis tuis quae mittis, pro
oratiombus tuis quas pro eis facis et quas eis promittis. Ego ipse praesen-
tavi eis munera tua et legi litteras tuas et retuli verba tua ; quae omnia 1 8
gratissime et laetissime susceperunt.
Ad Ep. 68: Scripta non post a. 1077. 15 HUGO] H. de Gornaco, amicus
WILLELMI Conquestoris, qui postea habitum Becci sumpsit (cf. RULE, Life etc, p.
283, nota I). De BASILIA et aliis matronis, quae monasterio Beccensi serviebant, cf.
Chronicon Beccense (PL 150, 648).
23 gaud (in fine lineae) V Ep. 68 (prius I, 59) coll. cum NVLP 1
GOND.] .G N 2 ANS.] -A. N II sine te possunt LP
EPISTOLA 69 189
69.
Ad MAURITIUM monachum.
Gaudet quod MAURITIUS ab omnibus diligatur.
Domino et dilectissimo fratri et filio MAURITIO : frater ANSELMUS
sapientia et gratia proficere apud deum et homines.
3 Diu est quod nostris nos invicem litteris non visitavimus, quoniam de
soliditate mutuae nostrae dilectionis non dubitavimus et quia nuntiorum ser-
monibus, cum opportunum fuit, nos salutavimus. Sed ne qua occasione amor
6 ipse ab aliquo putetur tepere, expedire puto ut aliquando schedulis, quasi
scintillis ab invicem emicantibus, videatur fervere. Hoc enim ipso quia de-
siderantem te desiderans habere mecum non possum, nequaquam minus, sed
9 magis te diligo ; quia cum te sic diligi a maioribus et melioribus me, ut te
dimittere nolint, video, plus te diligendum intelligo. Unde fit ut paene du-
bium mihi sit, utrum quia sic te facis amabilem plus gaudeam, an quia tam
i 2 amabili frui non possum plus doleam.
Verum quoniam scio quia non tantum propter me quantum propter te
a me debes amari : soluta quaestione certum est quia plus debeo de bono-
15 rum morum praesentia, quae tecum est, congratulari, quam de corporis tui
absentia, quae mecum est, contristari. Denique semper ut deo et bonis ho-
minibus amabilis esses, desideravi et pro mea possibilitate, ut tu mihi con-
18 scius es, studui, quamdiu mecum fuisti; nec tamen desiderium idcirco tepuit,
quia studium operari non potuit, postquam mecum non fuisti. Verum non
ubicumque amaris, esse potes ; sed ubicumque sis, amari et bonus esse potes.
21 Ut igitur ibi et talis sis, ubi et qualem te esse vult deus et tibi expedit -
salvo tamen mutuo nostro, quia exigit mutuus amor, desiderio - : exoretur
deus ; et quoniam iam, ubicumque sis, bonis amabilem te fecit : benedictus
24 deus.
Saluta dilectos fratres et amicos nostros : domnum HERLUINUM et
domnum WIDONEM, domnum ELMERUM et domnum HULWARDUM,
27 consobrinum domni OSBERNI.
Ad Ep. 69 : Simul cum duabus Ep. praecedentibus missa, cum OSBERNUS non-
dum salutetur. 23-24 benedictus deus] Ps. 65,20; et passim. 26 WID.] De
eo cf. Ep. 31 et 39. Modo ergo denuo Cantuariae moratur. HULW.] De eo cf. Ep.
33. Reversus est igitur Cantuariam.
Ep. 69 (prius 1,60) coll. cum VLP 15 morum] meorum P 19 mecum
cum add. V 22 quia] quod V 26 guidonem V
190 EPISTOLA 70
70.
A DURANDO abbate Casae-Dei.
Laudat Meditationes et cupit alia opuscula ANSELMI. - Petit unitatem
societatis cum congregatione Beccensi. - Rogat ut sibi mittantur epistolae s.
PAULI.
DURANDUS, sola dignatione dei abbas Casae-Dei : domno ANSEL-
MO, venerabili Beccensium priori, aeternam salutem.
LJaiocenses duo litteris imbuti, iuvenes praeclarae habitudinis in omni 3
modo se habendi - minor eorum vocabulo est ROCERUS et alter est
WILLELMUS - ; duo illi et praeter eos plures, sed maxime illi: distillave-
runl auribus nostris oleum et suavitatem tui et nominis et religionis. 6
Deinde : Terret me vita mea, namque diligenter discussa, cum eo quod
sequitur, scriptum hoc et praeter hoc alia piissime de contrito spiritu tuo et de
pietate contriii tui cordis edita et scripta : pias praestant nobis lacrimas tuas 9
legere, noslras edere, ita ut utrumque miremur: et in corde tuo redundare
tantae rorem benedictionis, et sine susurro inde descendere rivum in cordi-
bus nostris. Nam ita est vere. Pietas scriptae tuae orationis excitat in no- 12
bis pietatem sopitae compunctionis, adeo ut quasi mente prosiliendo congau-
deamus, ea diligendo in te, vel potius in eis te, super ea et per ea
deum et te. Intercede igitur - quia intercedere potes - pro nobis interce- 15
dentibus pro te, ut possumus, et mitte alia si qua habeas a te scripta,
quae non habeamus, notus et rogatus in dilectione, quae continua est nobis
utrobique. 18
Rogamus etiam in corpore ipso congregationis unitatem societatis, et
te pro nobis in eo fungi legatione mittimus, quia redundans tu caritate
Ad Ep. 70 : Scripta a. 1073-1077. 1 DURANDUS] Abbas Casae-Dei (Chaise-
Dieu) ab a. 1073; a. 1077 electus episcopus Claromontanus (Clermont ; cf. PL 150,
1487 ss.; -1095). 3-5 WILL.] Ad eos missa erat Ep. 21. 7 discussa] Est
ANSELMI Meditatio I, in hoc. vol. p. 76 ss. 9 contriti tui cordis] Cf. Ps. 50,19.
Ep. 70 (prius I, 61 1 coll. cum VLP 2 venerabili Beccensium priori om. V 4
et 0771. V 7-8 Deinde — alia] Deinde scriptum ruum hoc quod ita incipit : Terret
me vita mea. Praeter hoc etiam alia LP 8 Scriprum V
EPISTOLA 70-71 191
21 fideliter poteris hoc rogare et rogata ipse dare. Parati etiam nostrae dilec-
tionis dare pignus, pignus exigimus a vobis. Vos eligite quod possumus a
nobis, nos eligimus Epistolas PAULI a vobis. Neque praetendimus in eo
24 dolos, quasi primi parati accipere et non primi parati dare ; quod remotis-
simum est a sacramento dilectionis, quae deus est. Verum ardentes caritate
non praevidemus quomodocumque postulemus, omnibus sanctae huius pro-
27 fessionis parati nos et noslra commode petita non negare.
Hi igitur duo fratres, tui desiderio accensi, te opitulantem habeant
in omnibus, quia de te pendet voluntas omnium in omnibus.
71.
Ad DURANDUM abbatem Casae-Dei.
Petit pro se unionem societatis congregationis Casae-Dei. - Responsum ad
mandata latores lilterarum afferre scribit.
Domino et patri, merito sanctitatis cum amore reverendo, cum reve-
rentia amando DURANDO, abbati coenobii quod dicitur Casa-Dei : frater
3 ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus : sic in hac vita
perseverare in proficienti sanctitate, ut in futura gaudeat in sufficienti feli-
citate.
6 Vestrae paternitatis epistola percepta magnum se cordi meo gaudium
infudit ; sed vita mea respecta non solum idem se gaudium fere totum de
corde meo refudit, sed insuper dignus maeror mentem meam graviter perfudit.
9 Nam ex eo quod vestram sanctitatem me ignotum homunculum adeo dilexisse
cognovi, ut me suis litteris de tam longinquo visitare et salutare dignaretur,
non immerito sibi visa est mea debere exsultare humilitas. Sed cum consi-
1 2 dero me nequaquam a vobis diligi, nisi quia existimatis me aliquid esse,
cuin nihil sim : intelligo quia non diligitis vilem et contemptibilem coram deo
23 epistolas PAULI] Forte cum Commentario LANFRANCI (cf. Ep.66). 25
quae deus est] Cf. 1 Ioh. 4,16. Ad Ep. 71: Responsio ad Ep. praeceden-
tem.
21 rogata] hoc add. LP 21-22 dilectionis nostrae LP Ep. 71 (prius I, 62)
coll. cum NEVLP in E ultima pars tantum epistolae habetur, tamquam finis Episto-
tae 57 (cf. ibidem) 2 DUR.] .D. N 3 ANS.] .A. N 4 futuro LP
13 vilem et] et om. V
192 EPISTOLA 71
et hominibus personam - quod ego sum -, sed strenuum et alicuius virtu-
tis virum - quod ego utique non sum. Quapropter timens non solum ne 15
mihi nihil aut parum prosit vester amor, quia non sum quod diligitis, sed
ne mihi nimium obsit meus tepor, quem in me non cognoscitis : precor,
obsecro ne me putetis aut ametis, quasi iam alicuius spiritualis provectus 18
sim, sed ad hoc me diligite, diligendo orate ut sim. Sic enim vestra erit
et vera de me aestimatio, et vera erga me dilectio, et secura mihi de ve-
stro amore exsultatio. 21
Rogo itaque quanta possum humilitate reverendam paternitatem vestram,
agite vestris sanctis precibus, quatenus et quod ego adhuc noxie sum a me
auferatur, et quod nondum utiliter sum mihi tribuatur, et vobis quod mise- 24
ricorditer indigenti proximo impenditis retribuatur. Nostras vero pro vobis
orationes, quia perviles sunt, reverendae vestrae beatitudini promittere non
audeo, sed eas, quia poscere dignamini, negare non debeo. Quare si ali- 27
quid vel sunt vel vestris suffragantibus meritis futurae sunt, in vera caritate
vestrae sint et sanctorum monasterii, qui vobis divinitus commissi vel sunt
vel futuri sunt. Et quamvis aut minimum quid aut nihil sit quod vobis ex 30
me concedo, aliquid tamen magnum a vobis deposcere praesumo. Prosternit
itaque se mens mea coram reverenda vestra paternitate et coram omnibus
vestrae sanctae congregationis fratribus, humili supplicatione rogans, quatenus 33
me servum vestrum, vestri monasterii fratrem, velut unum ex vobis in per-
petuum concedatis et nomen meum ultimum, ubi vestra scripta sunt nomina,
subscribi faciatis. 36
Ea vero, quae vestris mandatis respondentur et quae mandantur, reve-
rendi domini et fratres nostri, filii vestri, qui ad nos venerunt, melius Io-
quendo quam nos scribendo narrabunt. Omnipotens deus sic vobis det con- 39
versari in Casa-Dei in hoc saeculo, ut inter beatos qui habitant in domo
dei, in saecula saeculorum laudetis deum, domine pater et domini in Chri-
sto fratres. Amen. 42
40-41 laudetis deum] Cf. Ps. 83,5.
18 spiritalis N provectus spirit. P 20 vera2] vere corr. ex vera N 23
sanctis vestris V 37 et quae] atque LP 39 vobis] vos V 40 ut inter
beatos] hic prosequitur E
EPISTOLA 72 193
72.
Ad LANFRANCCJM archiepiscopum Cantuariensem.
Rogat eum, ut opusculum suum (Monologion) examinet, et ut nepotem sa-
nitate recuperata remittat.
Domino servus, patri filius, reverendo archiepiscopo LANFRANCO :
frater ANSELMUS.
3 Opusculum illud quod paternae vestrae censurae misi, libentius ipse-
met, si opportunum fuisset, coram ipsa examinandum legissem. Quod quia
nunc esse non potest, vellem multum precari, quatenus dulcis mihi paterna
6 vestra prudentia illud non dedignaretur vel quolibet alio legente audire et
quid ex eo fieri deberet praecipere, nisi timerem indiscrete molestus esse
dignitati vestrae, quam multis magnisque rerum maiorum consultationibus in-
9 desinenter occupatam non dubito. Quapropter, quoniam nihil sic mihi volo
placere, ut vobis displiceat : sicut solius est vestrae experientiae iudicare,
quantum vobis hoc quod me multum velle significo Iiceat, ita sit vestri ar-
12bitrii eligere, utrum vobis id libeat. Hoc tamen etiam cum importunitate a
vestra auctoritate non desinam exigere, quatenus de eodem opusculo, sive
audito sive inaudito, quid fieri debeat vestra decernat auctoritas.
15 Titulum autem nullum illi praeposui, quippe quod nequaquam tanti
existimavi, ut illud suo nomine dignarer. Si igitur vestro sederit arbitrio ut
quod scripsi scripserim : a quo habebit firmitatem, ab eo habeat et nomen;
18 et per vos detur servo vestro, dilecto fratri et conservo meo, domno MAU-
RITIO, qui unus est ex illis quorum maxime factum est instantia. Si autem
aliter vestro placuerit examini, exemplar quod vobis mitto nec mihi nec
21 praefato fratri reddatur, sed aliquo elemento aut obrutum aut dimersum aut
consumptum aut dispersum de medio fiat. Quidquid autem inde vestro pla-
Ad Ep. 72 : Scripta post Epist. 39 et 66 : LANFRANCUS Iunior iam non Becci
moratur. 3 Opusculum illud] De Monologion, primo s. ANSELMI opere, agitur.
De quo plura in Ep. sequentibus. Simul cum hac epistola missa fuit illa Epistola dedi-
catoria, quam opusculo Monologion praefiximus, sicut vult traditio manuscriptorum. In
nulla epistolarum collectione recepta fuit. 17 scripserim] Cf. Ioh. 19,22.
Ep. 72 (prius I, 63) coll. cum EVLP 7 quid] quod V 12 tamen] tan-
tum P 21 fratri] fieri V
194 EPISTOLA 72-73
cuerit iudicio, ut mihi aliquo modo notum fieri iubeatis efflagito. Quatenus
exemplar quod retinui, non aliam sortiatur sententiam, quam illud quod misi. 24
De dilectissimo meo, nepote vestro, et corde et ore et epistola quan-
tum possum deprecor, ut cum primum sanitatem illum recepisse cognoveritis,
nequaquam eius me amabili conversatione diutius carere faciatis. Verum 27
quippe dico vobis : talem se exhibuit mihi et cunctis nostris bonos amanti-
bus mores praesentem, ut illum, si absque ulla sua incommoditate - quam
nullo modo volumus - reduci possit, desiderare cogamur absentem. 30
73.
Ad HENRICUM priorem.
Patientiam et oboedientiam erga archiepiscopum consulit.
Domino et fratri carissimo, domno priori HENRICO : frater ANSEL-
MUS per diuturnam bonam vitam mereri aeterne beatam vitam.
Domnus abbas et fratrum nostrorum congregatio laeti susceperunt, 3
laudaverunt, amaverunt munera vestrae caritatis ; sed multo utique magis
ipsam caritatem, quae numquam non vult quantum potest et semper vult
quantum potest. Gratanter quoque suscepit domnus abbas et gratanter legit 6
et audivit mea parvitas, quod prudentia vestra consilium eius ut patris et
meum ut fratris petivit et secundum illud per omnia se facturum promisit.
Sic namque decet sapientem, sapienti scilicet uti consilio. Sapiens quippe 9
consilium est, sicut scitis, quod consulit omnia facere cum consilio.
Cum igitur totum rei, de qua consulitis, consistat consilium in oboe-
dientia et patientia, et scriptum sit quia oboedientiam mavult deus quam 12
sacrificium, et quia patientia opus perfectum habet: nullius iustius petitis et
suscipitis consilium, quam illius cui debetis oboedientiam ; et nullum servatis
Ad Ep. 73 : Ut videtur, simul cum praecedente et cum duabus Ep. sequentibus mis-
sa. 6 ss. Gratanter] Ad rem cf. Ep. 63. 10 cum consilio] Cf. Eccl. 34,24.
12-13 sacrificium] Cf. 1 Reg. 15,22; Eccl. 4,17. 13 habet] Iac. 1,4.
26 illum sanitatem EV 30 desiderate V Ep. 73 (prius I, 64) coll.
cum EVLPMD I domno om. MD fr. A. MD 2 diuturnae MD
3 nostrorum] vestrorum V 6 quantum] plus quam V 9 namque] nempe V
decet] de. et (nooa linea) M sapientem om. MD scilicet om. MD 1 1
consultis V 12 et in patientia MD
EPISTOLA 73-74 195
15 perfectius, quam cum fortiter tenetis patientiam. Hoc igitur consulit domnus
abbas, hoc rogat, et ut non solum consulenti et roganti vestra strenuitas ac-
quiescat - quod est laudandum -, sed et praecipienti oboediat - quod est
18 coronandum -, hoc praecipit, hoc ego frater et amator vester consulo et fla-
gito : ut totius vitae vestrae status his duabus nitatur columnis, scilicet oboe-
dientia et patientia.
21 Et quidem de patientia bene novit vestra dilectio quia non solum cum
meritus punitur, violenter est exigenda ; sed etiam cum immeritus affligitur,
libenter est exhibenda. Ibi enim exsecranda est impatientia, ne nocens infe-
24 Iicius damnetur ; hic servanda est patientia, ut innocens felicius coronetur.
De oboedientia vero hoc mandat domnus abbas — quod nec dubitare vos
arbitror - quoniam quidquid reverendo domino ac patri nostro archiepiscopo
27 LANFRANCO oboeditis, sic illud accipit, velut si sibi oboediretur ; immo
tanto gratius, quam si sibi oboediretis, quanto ipse per semet illi oboedire
desiderat, et quanto in eo quod non solum ipsi, sed et alii propter ipsum
30 oboeditis, maiorem ipsam vestram oboedientiam considerat. Quamquam si
consideremus nos et illum, cui vos oboedire invitamus, multa procul dubio
in nobis et in illo sint, cur nos illi sponte studioseque oboedire debeamus.
33 Valete.
74.
Ad MAURITIUM monachum.
De eius reditu. - Ut opusculum suum LANFRANCO missum secum ferat
aut remittat praecipit.
Domino, fratri, filio carissimo MAURITIO : frater ANSELMUS servi
reverentiam, fratris affectum, patris diligentiam.
3 Semper te, dilectissime fili, desidero, semperque te me desiderare non
dubito. Sed quoniam neuter nostrum suus est, nec sumus invicem alter al-
terius nisi per caritatis affectum : consulo et hortor quatenus, quamdiu ii
6 quos nobis praeposuit divina dispositio, nos iusserint esse separatos: nullam
contra voluntatem eorum exquiramus cohabitandi accelerationem ; et si be-
19 vitae vestrae] vitae vitae V 23-24 infelicius] felicius D 26 nostro om. D
27 obeditis] obediretis E 32 sint] st M sunt D 33 Valete om. MD
Ep. 74 (prius I, 6S) coll. cum EVLP 3 fili om. LP 5 ii] hi V 6
iusserunt LP nulla LP
196 EPISTOLA 74
nigne nostro desiderio consenserint, nullam inferamus dilationem. Quapropter
quod audivimus per domnum ROBERTUM, quia dominus noster archiepi- 9
scopus promisit se nobis remissurum in proximo tuam dilectionem : si benigne
tuae favet voluntati, nec domno abbati displicet et mihi valde placet. Si
autem non benigne favet supplicanti, sed cum aliquo rancore permittit extor- 12
quenti, nec domno abbati nec mihi placet ut sic redeas.
Scripturam, quam te instante et quibusdam aliis fratribus feci et quam
tu tibi debere transmitti precaris, domino et patri nostro archiepiscopo exa- 15
minandam per domnum ROBERTUM mitto et per epistolam illum rogo ut,
si illum destrui debere non iusserit, tibi reddat exemplar quod suscipit.
Roga igitur illum, si in proximo rediturus es, ut priusquam redeas, prae- 18
cipiat de eadem scriptura quod praecepturus est, quatenus aut confirmatam
eam tecum deferas aut destructam esse mihi referas. Quod si illa suscepta
redire tardaveris, mitte mihi exemplar illud, quam citius per fidum nuntium 21
poteris. Quatenus, si quid in eo idem dominus noster archiepiscopus corre-
xerit, secundum illud corrigatur etiam illud quod mecum retinui, et ego unum
ex his duobus tibi cito remittam. Si vero sic sententiam confirmationis idem 24
opusculum susceperit, ut nullius correctionis indigere iudicetur, tene missum
exemplar quamdiu volueris ; tantum, sive ita sit sive aliter, quidquid inde
dominus noster archiepiscopus iudicaverit aut quo nomine illud titulari ius- 27
serit, manda mihi per epistolam cum primum poteris.
Saluta dilectum fratrem nostrum domnum HERLUINUM et hortare
eum vice mea, quatenus a bono incepto, quod in eo vidi, nullius transito- 30
riae delectationis amore deficiat; sed sicut de die in diem ultimae diei ap-
propiat, sic cotidie ad contemptum temporalium et amorem aeternorum pro-
ficiat. Saluta domnum ARNULFUM Belvacensem, domnum HULVARDUM 33
Anglum, consobrinum domni OSBERNI ; et domnum VITALEM et domnum
ROGERIUM, fratrem SAMUELEM Cadomenses. Vale, et profice in
domino semper, carissime. 36
Ad Ep. 74 : 9 ROB.] Hic nuntius inter Beccum et Cantuariam commemoratur etiam
in Ep. 8,14,30. 14 Scripturam] Cf. Ep. 72. 30 a bono incepto] Cf. Ep. 8
et 35. 33 ARN.] De eo cf. Ep. 38 et 59. HULV.] De eo cf. EP. 33
et 65.
9 domnum] dominum LP 16 mitto] misi ELP; vel mitto superscr. in E 18
Rogo LP 23 illud* o/Ti. LP 24 sententia LP 28 potueris LP 29
herleuuinum LP 33 haluardum E haluuardum L 34 Vitalem et] et om. V
35 Rogerum V Cadumenses V
EPISTOLA 75 197
75.
Ad LANFRANCUM mcnachum.
Reditum eius cupit. - WIDONEM ut salutet rogat.
Amico suo dilectissimo et dilectori fidelissimo LANFRANCO : frater
ANSELMUS corporis et animae perfectam salutem.
3 (^uotiens vestrae dulcis mihi reminiscor dilectionis, utique taedet me
tam longae vestrae dilationis. Quamvis enim hactenus spes vestrae recupe-
randae salutis maxime consolata sit cordis mei angorem de vestra absentia,
6 iam tamen nequeo non contristari, quia tam longe et vobis ipsa sanitatis
perfectio et mihi vestra differtur amabilis praesentia. Etenim, non sicut
vulgo dici solet, quia quod longe est ab oculis, longe est a corde : non,
9 inquam, sic quanto benigna vestra mansuetudo longius vel loco vel tem-
pore a me abest, tanto amor eius in me tepescit, sed quanto minus
illa frui pro voto possum, tanto magis desiderium eius in veri dilectoris ve-
12 stri mente fervescit. Quapropter quamvis cum illo sitis, de quo nec audeo
dicere quod vos tantum diligam quantum ille, nec debeo exigere ut me tan-
tum diligatis quantum illum: tamen rogare praesumo quatenus, quando pri-
1 5 mum cum eius benigna concessione et sine vestro incommodo poteritis, vestro
reditu me vestrum amicum laetificetis.
Saluto vobiscum dominum et fratrem meum carissimum, domnum
18 WIDONEM. Quem certe - ut simpliciter conscientiam cordis mei aperiam -
mecum esse per amorem desidero indesinenter et per oboedientiam non esse
tolero non impatienter. Quem ut dilectus dilectum moneo et precor, ut stu-
21 diose inter ipsas suas occupationes vitam suam discutiat, et in bonis, quae
de illo ab omnibus inde venientibus audio, cotidie proficiat, et si qua in
eo adhuc veteris hominis supersunt vestigia, ab iis assidue deficiat. Ambo
24 valete.
Ad Ep. 75 : Scripta simul cum Ep. 72-74 : LANFR. in eis non salutabalur. I
LANFR.] Nepoti archiepiscopi. 12 cum illo] I. e. cum avunculo suo. 18
WID.] De eo cf. Ep. 31,39,65.
Ep. 75 (prius I, 66) coll. cum EVLP 6 non om. V 8 a corde] a om. P
9-10 vel tempore] et tempore V 19 per oboed.] mecum add. V 23 ab his V
198 EPISTOLA 76
76.
Ad ROGERIUM.
Ut ingrediatur in monasterium Beccense eum invitat.
Suo in Christo dilecto, desiderato, sperato, exspectato ROGERIO :
frater ANSELMUS, suus dilector, quod deo gratius et sibi est salubrius
prudenter eligere, perseveranter tenere, feliciter consummare. 3
C*/uod solius dei commisimus consilio, non audeo proprio decernere
arbitrio. Licet mihi tamen meum promere desiderium. Utique vexat me di-
latio tua, utique torquet me exspectatio tui longitudine sua. Etenim nec vult 6
nec potest cor meum oblivisci, quam certo non dico promisisti, sed praedixisti
mihi me posse exspectare te rediturum et mansurum. Et certe quod dixisti, serio
dixisti. Ergo intendunt »oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando con- 9
solaberis me? « Utinam non fallar, quoniam speravi te ; utinam non erube-
scam, quoniam exspectavi te ! Utinam non mirentur nec dicant illi, quos
praemisisti primitias fructus tui et pignus adventus tui, cur eos impegeris 12
illuc, quo eos vel praecedere vel subsequi comtempseris ; praesertim cum
ipsi libentissime sint ad nos ingressi et a nobis suscepti spe tuae subse-
cutionis ! 15
Dirigat dominus in conspectu suo viam tuam, et directo corde tuo
»tribuat tibi« dominus «secundum cor tuum, et omne consilium tuum con-
firmet«. Amen. 18
Ad Ep. 76: 9-10 consolaberis me] Cf. Ps. 118,82. 12 primitias fructus tui]
Cf. Ex. 23,19; et passim. 16 viam tuam] Cf. Ps. 5,9. 17-18 confirmet]
P». 19, 5.
Ep. 76 (prius I, 67) coll. cum NEVLP 1 Rogero LP .R. N 18 Amen
om. EV
EPISTOLA 77 199
77.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Gratias agit pro emendatione opusculi sui. - Defendit se quod in eo nihil
dixerit, quod non s. Scripturae aut s. AUGUSTINI auctoritate confirmelur. -
Exspectat adhuc iudicium de opere servando aut delendo.
Suo domino et patri, amore et reverentia filiorum ecclesiae catholicae
digno archiepiscopo LANFRANCO : frater ANSELMUS, suus subiectione
3 servus, affectu filius, doctrina discipulus, quod melius potest.
(jratias immensas agit cor meum vestrae celsitudini, quae inter tot et
tantas suae dignitatis occupationes nec gravatur nec dedignatur otiositatis
6 meae verbositatem paterna benignitate attendere et benigna sapientia corri-
gere. Quod enim rogatis ne pro iis erga vos dilectio mea tepescat, quia
teste deo et sanctis eius hoc dilectione facitis : et ego utique huius rei con-
9 scientiae vestrae testis sum. Absit ergo ut mihi sit molestum suscipere con-
silium, quod de transmarinis partibus et ego magno desiderio peto et vos
sincera dilectione mittitis. Gratanter itaque paternam admonitionem vestram
12 suscipio, et humiliter responsionem nostram suggero.
De illis quidem, quae in illo opusculo dicta sunt, quae salubri sapien-
tique consilio monetis in statera mentis sollertius appendenda et cum erudi-
t5 tis in sacris codicibus conferenda, et ubi ratio deficit, divinis auctoritatibus
accingenda : hoc et post paternam amabilemque vestram admonitionem et
ante feci, quantum potui. Nam haec mea fuit intentio per totam illam qua-
18 lemcumque disputationem, ut omnino nihil ibi assererem, nisi quod aut ca-
nonicis aut beati AUGUSTINI dictis incunctanter posse defendi viderem;
et nunc quotienscumque ea quae dixi retracto, nihil aliud me asseruisse
21 percipere possum. Etenim ea quae ex eodem opusculo vestris litteris inse-
ruistis et quaedam alia quae non inseruistis, nulla mihi ratiocinatio mea,
quantumlibet videretur necessaria, persuasisset, ut primus dicere praesumerem.
24 Ea enim ipsa sic beatus AUGUSTINUS in libro De trinitate suis magnis
disputationibus probat, ut eadem quasi mea breviori ratiocinatione inveniens
eius confisus auctoritate dicerem.
Ad Ep. 77 : Scripta post Ep. 72 et 74, in quibus primum de Monologion agebatur.
6-7 corrigere] Cf. Ep. 72 et 74. 24 De trinitate] Cf. PL 42, 819 ss.
Ep. 77 (prius I, 68) coll. cum EVLP 7 pro his V 22 inseruistis] asse-
ruistis (in margine) P 25 breviori] brevi LP
200 EPISTOLA 77-78
Quod dico non aliquid eorum quae dixi apud vos defendendo, sed 27
ea me non a me praesumpsisse, sed ab alio assumpsisse ostendendo. Quo-
modocumque emm sese habeant: scriptura ipsa vel servandi vel delendi de
vestra auctoritate iussionem exspectat. Quaedam tamen quae ibi dixi, melius 30
aliter potuisse dici et a me sic esse dicta non bene, ut facilius possint in-
telligi male quam bene : et sic diffido de mea insipientia, ut non negem,
et sic confido de vestra sapientia, ut ea posse corrigi sperem. Quapropter 33
quod de eodem opusculo vobiscum conferendo dicitis, utinam secundum be-
nignam voluntatem dei fieret, ut et de illo et de quibuscumque vellem
liceret ! 36
78.
Ad GONDULFUM episcopum Rofensem.
Gratulatur amico de exaltatione ad episcopatum. - RICARDUM Beccen-
sem, qui apud eum manebit, commendat.
Olim dilectissimo fratri, nunc dulcissimo patri, olim et nunc reverendo
domino, venerabili episcopo GONDULFO : frater ANSELMUS, semper
suus, sic explere episcopale officium, ut aeternum consequatur beneficium. 3
Antequam mihi Iiceret dulcissimae sanctitati vestrae litteras exsultatio-
nis pro vestra exaltatione mittere, audivi quod non ad requiem, sed ad la-
borem, non ad iucunditatem, sed ad tribulationem vobis provenerat pontifi- 6
calis electio. Ex una igitur parte volo vestrae paternitati congaudere sicut
illi, cuius praeteritam vitam divina gratia sibi placere ostendit, in hoc quod
vos inter principes ecclesiae suae connumerare dignatur. Ex altera vero parte 9
cogor vestrae fraternitati condolere veluti illi, qui eo ipso quo magis exal-
tatus est, maiori tribulatione gravatur. Sed item cum considero quoniam,
teste divina scriptura, de tribulatione nascitur »patientia«, quae »opus perfec- 12
Ad Ep. 78: Scripta circa diem 19. Martii a. 1077. 2 episcopo GOND.] Con-
secratus est episcopus Rofensis die 19. Martii a. 1077 (+1108).
Ep. 78 (prius I, 69) coll. cum NDEVLP 2 venerabili om. D Gundulfo
DLP .G. N episcopo] rofensi add. D ANS.] .A. ND 6 provenerit D
8 divinam gratiam V
EPISTOLA 78 201
tum habet«, et probatio, quae operatur spem, quae »non confundit« : uti-
que intelligo non tantum esse condolendum vestrae sanctitati in tribulatione
15 propter laborem quem ex illa suscipitis, quantum congratulandum propter
perfectionem et spem, ad quas per illam proficitis.
Gloria igitur in excelsis deo, cui vita vestra sic placuit, ut eam ad
18 exemplum exaltaret ; et gloria in excelsis deo, qui sic vos dilexit, ut vos
in igne tribulationis collocaret, quatenus opera vestra usque ad perfectionem
et spem vestram usque ad debitum robur excoqueret. Nam si »diligentibus
21 deum omnia cooperantur in bonum«: cur diligentes eum non in omnibus
exsultantes gratias agant pro bono? Sic tamen hoc agere debent ut, quoniam
»nescit homo utrum amore dignus sit an odio«, serviant » domino in timore
24 et« exultent »ei in tremore«.
Hoc tamen omnis servus dei observare debet, ne tribulationem putet
quod tribulatio non esL Ne, cum id quod nec sentire debet, tribulationem
27 deputat, ibi iudicandus sit, eo ipso quod dolet quod dolere non debet, ex
infirmitatis teneritudine succubuisse, ubi se putat per patientiae fortitudinem
superavisse. Sic enim existimando »se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se
30 seducit«. Hortor itaque sanctitatem vestram, ut nullo modo tribulationem
putetis quod nec corpus nec animam laedit. Ne, si adversitas earum rerum
quas servus dei contemnere debet, vos contristat, probetis vos plus quam
33 oportet transitoria diligendo, minus quam decet aeterna diligere. Aperte enim
unusquisque homo ostendit se ea diligere, quorum Iaesionem pati non potest
sine tristitia. Nemo enim molestiam pati existimat, nisi cum in iis quae dili-
36 git adversitatem tolerat.
Dilectum fratrem nostrum RICHARDUM ea qua possumus caritativa
sollicitudine vestrae paternitati commendo, quatenus non illi obsit quod a
39 nostra conversatione seiungitur, sed magis illi prosit quod vestrae familia-
ritati coniungitur.
12-13 habet] Cf. Iac. 1.4. 13 confundit] Cf. Rom. 5,3 s. 17 et 18 deo]
Ex Missali Romano; cf. Luc. 2,14. 20-21 in bonum] Rom. 8,28. 23
odio] Eccl. 9,1 (Vulg.: an odio dignus sit). 23-24 in tremore] Cf. Ps. 2,11
(Vulg. : cum tremore). 29-30 se seducit] Gal. 6,3 (Vulg.: aliquid esse).
15 quem] que D 17 igitur om. D 20 excoqueret] extorqueret D 24
in tremore] cum trem. D 27 deputet D 31 Ne] Nec NV rerum om. P
35 iis] his D 37 RICH.] .R. N possum D
202 EPISTOLA 79
79.
Ad MAURITIUM monachum.
Commonet eum, ut patienter dilationem reditus toleret.
Domino, fratri, filio carissimo, domno MAURITIO : frater ANSELMUS
deo placere et hominibus.
Licet quo te magis diligo, eo magis mecum velim habere : plus tamen 3
inde te diligo, unde te non possum habere. Quoniam enim te non tam
mihi quam deo et tibi diligo, plus te diligo, quia talem te exhibes, ut qui
te habent difncile velint dilectum remittere, quam si facile vellent neglectum 6
dimittere. Precor itaque te ut fratrem et moneo ut filium carissimum ea
cura et diligentia, quam me semper erga te habuisse bene mihi es conscius:
quatenus magis ac magis ad mores bonos proficias et separationem nostram, 9
quamdiu iubebit noster dominus et pater, venerabilis archiepiscopus LAN-
FRANCUS, mecum patienter ut divinam dispositionem toleres, nec in aliquo
id unde te magis diligo, per impatientiam minuas. Quamvis namque te valde 12
diligam et desiderem, ut mihi mecum conversando cohaereas, plus tamen
opto ut bonis moribus indissolubiliter inhaereas. Tota igitur cura tua sit, ut
ubicumque sis sic vivas, ut bonum hominem et servum dei decet; et certus 15
esto quia deus tibi providebit quod tibi expediet
Ad Ep. 79: 3-7 dimittere] Cf. Ep. n. 69, lin. 7-12.
Ep. 79 (prius I, 70) coll. cum E VLP 1 filio om. V 3 eo magis] te add.
V 6 si] te add. LP
EPISTOLA 80 203
80.
Ad PAULUM abbatem.
Gratulatur ei de evectione ad sedem abbatialem, et quomodo se in ea gerat
praescribit.
Domino et patri, abbati reverendo et diligendo PAULO ; frater
ANSELMUS sic sancte vivere in temporali prosperitate, ut beate vivat in
3 aeterna felicitate.
(jloria in excelsis deo, cuius conspectui sic in occulto vita vestra
placuit, ut eam ad exemplum in aperto sublimaret et eam de terra ad cae-
6 lum per semitam virtutum tendentibus praeviam constitueret. Quatenus non
solius suae sanctitatis retributione in regno caelesti laetetur, sed pro multis
quos deo lucrabitur, gaudium illi felicitatis aeternae multiplicetur.
9 Quamvis enim barbaris vestra praelata sit sanctitas, quos verbis docere
propter linguarum diversitatem non potestis, non tamen omnino vos apud
districtum iudicem excusare valetis, si alios lucrari deo negligitis. Quod enim
12 illis sermone non potestis dicere, vita potestis ostendere. Tanto namque ef-
ficacius bonum exemplo quam verbo persuadetur, quanto boni mores in
tacente diliguntur et facundia in torpente contemnitur. Plus itaque studete
,5 diligi ab omnibus mansuetudine et misericordia, quam timeri nimis austera et
nulli parcente iustitia. Gaudeant cuiuslibet ordinis homines vobis commissi
sese commendatos esse patri et pastori ; non horreant se traditos esse tyranno
18 et exactori. Laetentur affines consultorem et adiutorem sibi a deo venisse ;
non conquerantur alienarum rerum invasorem aut persecutorem a sinistra parte
irruisse.
21 Sunt enim multi praelati nostri ordinis, qui quasi solliciti ne destruatur
Ad Ep. 80: Scripta circa diem 28. Iunii a. 1077. I PAULO] In cod. M no-
tatur : abbati de Sancto Albano. Eius electio die 28. Iunii 1077 facta est. Fuit mona-
chus S. Stephani Cadumensis. Eum fuisse LANFRANCI nepotem MATTH. Pa-
ris. in Hist. Angi, (ed. MADDEN, t. I, p. 23), affirmat. 4 dto] Cf. Luc. 2,14.
Ep. 80 (prius I, 71) coll. cum NDEVLP 1 PAULO] .P. N 5 placuit]
coplacuit D 13 persuad.] suadetur D 14 itaque om. D 1 5 ab omnibus] ab
om. NEVLP 16 vobis homines N 17 se om. D 21 praelati multi P
21 destruantur D
204 EPISTOLA 80
res dei in manibus eorum, agunt ut dissipetur lex dei in cordibus eorum.
Nam tantum conantur esse prudentes ne decipiantur ab aliis, ut fiant astuti
ad decipiendum alios. Adeo sunt cauti ne fiant prodigi et quae habent 24
irrationabiliter perdant, ut avari fiant et quae servant inutiliter putrescant.
Sic studiose servis et pauperibus dei et sancto loco semper satagunt aliquid
acquirere, ut dolose semper alicui tentent aliquid auferre. Sic animantur zelo 27
corrigendi stultos, ut accendantur crudelitate aut cupidine colligendi nummos.
Haec igitur vestra prudentia sollicite caveat. Ita exteriora vobis com-
missa disponite, ut interiora vestra mandata dei disponant et semper mens 30
vestra dicat deo: »De vultu tuo iudicium meum prodeat«. Sic vos defen-
dite per prudentiam a nocentibus, ut per simplicitatem nulli velitis nocere,
sicut scriptum est : » Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut co- 33
Iumbae«. Sic custodite res monasterii vestri, ut non obliviscamini quod
scriptum est: »Si quis habens substantiam mundi viderit fratrem suum ne-
cessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas dei manet 36
in eo?« Et: »Date et dabitur vobis«. Sic easdem res augere curate, ut a
mente non excidat: »non concupisces« rem «proximi tui«. Taliter peccan-
tes arguite, ut nec crudelitas assit nec avaritia, quia scriptum est: »Si prae- 39
occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris«. Et: »Ne-
que avari« »regnum dei possidebunt«. 42
Non idcirco haec, dilectissime mihi, vestrae paternitati scribo, quod
putem vos aliter agere, sed quoniam et vos iussistis et ego volui, ut litterae
nostrae vos sequerentur; quod ut fieret, necesse fuit aliquid dicere. 45
22 dissiperur lex dei] Cf. Ps. 1 18, 126. 31 prodeat] Ps. 16, 2. 33-34 colum-
bae] Matth. 10,16. 35-37 in eo] 1 Ioh. 3, 17 (Vulg. : Qui habuerit subst. huius
mundi et). 37 vobis] Luc. 6,38. 38 proximi tui] Cf. Ex. 20,17. 39-41
tenteris] Gal. 6, 1. 41-42 possidebunt] 1 Cor. 6,10.
23 Nam] Non (in ras.) N 27 acquirere — aliquid om. E alicui om. D 28
aut cupidine] vel cupiditate D 35 mundi] et add. D 37 Et] item add. D
date V augere curate] augete D 38 non] Non D 39 Si] Et si LP Et.
Si E 42 dei om. N
EPISTOLA 81 205
81.
Ad HUNFRIDUM.
Precatur, ut intentius eum qui litteras reddit instrueret, eumque ac socios eius
exhortalur, ut relinquant mundum.
Domino et fratri in Christo carissimo HUNFRIDO : frater ANSELMUS
Beccensis, vita peccator, habitu monachus, terrena pro caelestibus despicere,
3 caelestia pro terrenis percipere.
1 rimum gratias ago et debitam dilectionem retribuo pro vestra gratuita
benevolentia, quam in vobis erga me lator huius schedulae se cognovisse
6 afnrmat. De qua non parum ipse confidens multum me rogat, ut illum apud
vestram dilectionem adiuvem, quatenus vestrae doctrinae beneficia, quae illi
misericorditer impenditis, nostris precibus invitati intentius impendatis. Quod si
9 vobis esset aut noxium aut inutile, non dicam pro alio, sed utique pro me ipso
aut nullatenus aut vix rogare praesumerem. Nunc autem, quoniam nec noxium
nec inutile est, sed incomparabiliter utilior vobis erit divina retributio quam
I2huic vestra largitio : nec audacter nec impudenter - ut aestimo -, sed ami-
cabiliter precor et obsecro, quatenus reminiscamini quod scriptumest: »gra-
tis accepistis, gratis date«. Nam etsi ab homine forsitan ut vos doceret
1 5 emistis, auribus quidem instrepere ille potuit, sed cor ad intelligendum ape-
rire non potuit nisi deus, cui nullus »prior dedit« ut «retribueretur ei«. Si
enim amicos qui nos »recipiant in aeterna tabernacula«, facere iubemur »de
18mammona iniquitatis* : quanto magis de intelligentia veritatis? Quod si pro
me nihil facere vultis, quia nihil mihi debetis : vel facite ut me debitorem
vestrum faciatis.
21 Haec locutus sum pro alio, sed pauca pro vestra dilecta fraternitate,
pro qua plura vellem, subiungam. Mementote, carissimi, et sine intermissione
mente pertractate quia scriptum est: »nolite diligere mundum nec ea quae
Ad Ep. 81 : 13-14 date] Matth. 10,8. 16 retribueretur ei] Cf. Rom. 1 1,35. 17-
18 iniquitatis] Cf. Luc. 16, 9. 22 subiungam] Haec exhortatio ad plures, cum
quibus HUNFRIDUS vivit, dirigitur.
Ep. 81 (prius I, 72) coll cum NDEVLP 1 Humfrido V .h. N 7 adiuvem]
ad invicem D doctrin&e vestrae ELP 15 ille om. N 19 mihi nihil LP
23 quia] quod V
206 EPISTOLA 81-82
in mundo sunt«, quoniam »mundus transibit et concupiscentia eius« ; et quia 24
amici saeculi huius inimici dei constituentur. Rogo, obsecro, nolite credere
mundo, etiam cum favet, quoniam non favet ut foveat, sed ut suffocet.
Mundus enim in tenebris est et gloria eius non est gloria, sed ignis vorans. 27
Nolite ergo, carissimi, nolite currere in illam, sicut papilio volat in nocturnum
ignem; quoniam quem demulcet claritate, hunc postea torquet ustione. O
quanto consultius, quanto felicius relinqueretis mundum et sequeremini Christum, 30
ut cum in maiestate sua venerit Christus, iudicaretis mundum cum Christo,
et centuplum recipientes vitam aeternam possideretis ! Quod utinam fiat !
Amen. 33
82.
Ad IDAM comitissam.
Gratias agit de tantis beneficiis et praesertim de benigna receptione cuiusdam
fratris.
Suae reverendae et carissimae dominae, generis simul et vitae nobili-
tate clarissimae, comitissae IDAE : frater ANSELMUS de virtute in virtu-
tem proficere, de terrena dignitate ad caeleste regnum ascendere. 3
Ut taceam alia vestra bona opera, per quae nomen vestrae nobilitatis
longe lateque circumquaque suavi sanctitatis fragrat odore : certe hominibus
cuiuslibet ordinis ad nostrum monasterium vel de nostro monasterio euntibus 6
tot et tanta impenditis beneficia, ut sic iam illis simus assueti et sic nobis
sint familiaria, quatenus vobis possit esse onerosum, si gratias vobis verbis
vel litteris mandemus per singula, nec in nobis sit quod retribuere possimus 9
23-24 in mundo sunt] 1 Ioh. 2,15 (Vulg.: neque). 24 concupiscentia eius]
Ibidem, v. 17 (Vulg.: transit). 25 constituentur] Cf. Iac. 4, 4. 31 venerit]
Cf. Matth. 25,31. 30-32 possideretis] Cf. ibidem, 19,28 s. Ad Ep. 82:
2 IDAE] Est beata IDA, comitissa Bononiae (Oceanensis) (+ 1113), coniux EU-
STACHII II (c. 1049-1093) et mater primorum regum Hierosolymorum GODE-
FREDI et BALDUINI.
25 constituuntur DELP 28-29 ignem nocturnum P noctumum om. D 30 re-
linqueretis] relinquentes D et om. D Ep. 82 (prius I, 73) coll. cum
NDEVLP 1 et carissimae om. D 5 fraglat D fragat V odorem D
6 ad vestrum monasterium EVLP de vestro monasterio ELP 7 assueti simus
ELP
EPISTOLA 82-83 207
secundum vestra merita. Quapropter ad deum vos mittimus et illum inter
nos et vos ponimus, ut, sicut propter illum facitis quod facitis, ita ipse vo-
1 2 bis retribuat pro nobis quibus facitis.
Instante tamen illo fratre, quem a suis perditum nobis misistis et in
magna desolatione benignissimam exhibuistis consolationem : hanc reverendae
I5sanctitati vestrae scripsi epistolam, in qua cognosceretis quia non aliter mihi
gratum est quod illi fecistis, quam si mihi ipsi esset factum; et quia verum
est quidquid ipse et de suo casu dixit, et quia praeceptum vestrum in om-
I8nibus quae nobis per illum mandastis servavit, et vester homo secundum
vestram iussionem illi fideliter serviendo benigne illum ad nos perduxit. Re-
tribuat vobis deus pro his et aliis vestris bonis operibus beatitudinem sem-
21 piternam. »Bonum autem facientes« nolite deficere, «tempore enim suo«
metetis »non deficientes«.
83.
Ad RAINALDUM abbatem.
Eum precatur, ne opusculum suum (Monologion), quod ei mittit, incautc
eoulget.
Domino et patri reverendo, abbati RAINALDO : frater ANSELMUS
salutem.
3 Opusculum illud quod a me tanto studio de tam longe petitis, ne-
quaquam vobis mitterem, si vestrae voluntati non oboedire potuissem. Timeo
enim ne, cum venerit in manus aliquorum, qui magis sunt intenti reprehen-
6 dere quod audiunt quam intelligere, si forte ibi legerint aliquid quod antea
non audierunt nec animadverterunt, statim clament me inaudita et veritati
repugnantia scripsisse. Quibus cum longe positus respondere non potero, non
21-22 deficientes] Cf. Gal. 6,9. Ad Ep. 83: Scripta post Ep. 72, 74, 77:
Monologion iam evulgatum est. 1 RAIN.] Ut videtur abbas S. Cypriani Picta-
viensis (c. 1069-1100), cui ANSELMUS prior a. 1072 necrologium suum transmisit
(Cf. Gall. Christ. t. II, col. 1233), et ad quem LANFRANCI Ep. 50 (PL 150,
543 ss.). 3 Opusculum illud] I. e. Monologion, quem titulum postea tantum (cf.
Ep. 109) accepit; tunc temporis Exemplum meditandi di ratione fidei vocabatur.
20 Pro iis LP Ep. 83 (prius I, 74) coll. cum NDEVLP 1 RAIN.]
.R. N 6 antea] forte N 7 nec] neque ELP
208 EPISTOLA 83-84
solum ipsi veritatem negando veritati se favere opinabuntur, sed et aliis te- 9
mere, antequam audiant quid sit quod ipsi reprehendant, credentibus me
falsitatis assertorem persuadebunt.
Iam enim talium passus sum nimis acceleratam reprehensionem, ex eo 12
quod secutus beatum AUGUSTINUM dixi de personis et de substantia dei.
Qui tamen nunc cognoscunt se non considerate reprehendisse, et hac occa-
sione quod prius non animadvertebant gaudent se cognoscere. Nesciebant 15
enim sic non dici proprie de deo tres personas quomodo tres substantias,
quadam tamen ratione ob indigentiam nominis proprie significantis illam plu-
ralitatem quae in summa trinitate intelligitur, Latinos dicere tres personas 18
credendas in una substantia, Graecos vero non minus fideliter tres substan-
tias in una persona confiteri.
Quapropter vestram vehementer efflagito sanctitatem, ut idem opusculum 21
non verbosis et litigiosis hominibus, sed rationabilibus et quietis ostendat.
Quod si contigerit ut aliquis sic aliquid ibi reprehendat, ut eius ratio digna
vobis cui responderi debeat videatur : rogo ut mihi quid quave ratione re- 24
prehendat, caritative aut eius aut vestris litteris mandetis. Quatenus, caritatis
pace et amore veritatis utrimque servato, aut me illius reprehensio aut illum
mea corrigat responsio. 27
84.
Ad GISLEBERTUM monachum.
Dolet de amici absentia.
Domino, fratri, amico, dilecto dilectori GISLEBERTO : frater AN-
SELMUS quod scribere non valet.
L/ulcia mihi sunt, amice dulcissime, munera dulcedinis tuae ; sed ne- 3
12-20 confiteri] Cf. Monologion, prologum (Vol. I, p. 8, 14-18). Ad Ep. 84:
Scripta ante a. 1085, quo GISLEBERTUS abbas factus est. 1 GISL.] Certe
est G. Crispinus, qui fuit monachus Beccensis (in catal. n. 59 cum titulo abbatis) et
postea electus est abbas Westmonastenensis (c. 1085-6. XII. 1117). Illo tempore Cantua-
riae erat.
1 2 nimis] non minus D 1 5 gaudent se] gavisi sunt N 24 respondere D
Ep. 84 (prius I, 75) coll. cum NDEVLP 1 Domino et fratri D Gilleberto
D .G. N 3 mihi om. D
EPISTOLA 84-85 209
quaquam consolari possunt desolatum de te cor meum a desiderio dilec-
tionis tuae. Certe si mittas omnem aromatum odorem, omnem metallorum
6 nitorem, omnem Iapidum pretiositatem, omnem texturae varietatem : renuet,
immo non poterit consolari a scissura sua, nisi recepta altera parte sua,
scissa anima mea. Testis est angor cordis mei hoc ipsum cogitantis, testes
9 lacrimae obtenebrantes oculos et rigantes faciem et digitos id ipsum scriben-
tis. Et quidem tu sciebas sicut ego ipse erga te dilectionem meam, sed uti-
que ego ipse nesciebam eam. Qui nos scidit ab invicem, ille me docuit quan-
12 tum te diligerem. Vere non habet homo scientiam boni vel mali, qui non
experitur utrumque. Nesciebam enim non expertus absentiam tuam, quam
dulce mihi erat tecum esse, quam amarum sine te esse.
15 Sed tu habes ex ipsa nostra disiunctione praesentem alterum, quem
non minus aut certe plus amas ; mihi vero tu, tu inquam, es ablatus, et
nullus pro te oblatus. Te igitur in consolatione tua gaudente solum mihi
I8vulnus remansit in mente. Forsitan gaudentes de te offenduntur a me ista
tibi dicente. Sed si ipsi gaudent quod desiderabant tenentes: cur prohibent
vel dolere quod semper amat perdentem ? Ex se excusent me, si me vident
21 in se. Alioquin vel tu intellige quam compatienter, quam consolanter ipsi
hoc faciant, et unde mitescat dolor meus, quem nemo vult consolari qui
potest, nemo potest qui vult. Sed ille qui omnia quae vult potest, sic con-
24 soletur me, ut nullum contristet ; sic nullum contristet, ut amorem tui inte-
grum ubique conservet. Amen.
85.
Ad WALTERUM monachum.
Gratias agens de litteris amicabilibus de propositae quaestionis solutione se
excusat.
Domino sponte diligenti, merito dilecto, non ut ignoto, sed ut fami-
liari amico WALTERO: frater ANSELMUS quod suus.
15aIterum]PutaLANFRANCUMarcriiepiscopum. Ad Ep. 85 : 2 WALT.]
Ut videtur, monachus et postea prior (cf. Ep. 138) S. Wandregisili (Fontanelle), ubi
GERBERTUS, de quo infra, abbas erat.
6 varitatem LP 9-10 scribentes corr. ex scribentis V II ipse om. ELP
13 experietur D Ep. 85 (prius I, 76) coll. cum NDEVLP 1 diligenli]
et add. LP sed ut] ut om. D 2 WALT.] .W. N
210 EPISTOLA 85
oi cor meum esset lapide durius et glacie frigidius, utique deberet 3
calescere igne vestrae dilectionis et mollescere oleo vestrae dulcis allocutio-
nis. Tanto namque flagrant caritatis ardore, tanto fragrant benignitatis odore,
tanta suavitate sunt iucundae, sic sunt salubris admonitionis fecundae litterae, 6
quibus meae parvitati vestra dignata est se notificare dulcis dilectio et dilecta
prudentia, ut nolit quiescere mens mea, donec videant oculi mei vultum
eius et audiant aures meae vocem eius et fruatur anima mea praesentia eius, 9
qui me tanto ignotus ignotum amore gratis anticipavit, qui me tam utiliter
absentem litteris exhortari ad profectum studuit, qui me tam prudenter bona -
si qua sunt in me - custodire praemonuit. Et utinam sic vera esset existi- 12
matio, quam fama hominum temere loquentium quod nesciunt de me vos
docuit, quomodo necessaria mihi est vestra admonitio, quae ex abundantia
bonae voluntatis et ex prudenti intuitu humanae fragilitatis processit ! Per 15
omnia benedictus deus, qui vos tanta caritate ditavit, tam caritativa solli-
citudine incitavit. Videat ipse desiderium meum, ut aliquando merear in deo
placita conversatione sic vestra societate laetari, ut nulla possimus viventes 18
mutatione dissociari.
De quaestionis solutione quam a me scribi poscitis, scitote quia nec
otium nec facultatem habeo, ut ad hoc credam me sufficere. Habetis vo- 21
biscum dominum et patrem nostrum, reverendum abbatem GERBERTUM,
qui vobis de ea quam scripsistis quaestione et de aliis pro quibus vos velle
meam adire parvitatem significastis, melius potest praesens colloquendo, quam 24
ego vel Ioquendo vel scribendo satisfacere. Precor tamen, ne despiciendo
meam fatuitatem contemnatis visere nostram caritatem. Plus enim debet amari
caritas quam scientia. »Scientia enim inflat, caritas vero aedificat«. Denique 27
quoniam omnis utilis scientia pendet ex caritate - ex ea quippe »universa
lex pendet et prophetae« -, et quoniam ubi »duo vel tres congregati« fue-
rint »in nomine« veritatis, ibi ipsa se esse »in medio eorum« dicit: con- 30
22 GERB.] De eo cf. Ep. II. 27 aedificat] f Cor. 8, I. 28-29 prophe-
tae] Matth. 22,40. 29-30 in medio eorum] Cf. ibidem, 18,20.
5 f agrant] flagant L flagrant DVP 6 iocundi D 7 quibus] de quibus D
10 me1 om. ELP amorem D 17 merear] vobis add. ELP 20 De] cum
signo dioisionis in margine D poscitis] petistis D 23 scripsisti D de aliis] de
om. D 24 significasti D 24-25 quam ego vel loquendo vel scribendo] vel
loquendo scribendo LP 27 enim] vero D vero om. D
EPISTOLA 85-86 211
fido in promissione veritatis, si convenerimus in eius nomine cum affectu
caritatis, quia aderit nobis scientia veritatis.
33 Quod si scirem vobis esse voluntatem venienti ad nos, mandarem cer-
tum tempus, quando hoc congrue fieret, ne forte aliquando, cum domi non
essem, venientes vobis vanum laborem et mihi tristitiam faceretis.
Ad ADELIDEM comitissam.
Rogat eam, ut militi veterano militiae vacationem a filio impeiret.
Reverendae dominae suae, comitissae ADELIDI : frater ANSELMUS
Beccensis, vita peccator, habitu monachus, per praesentis vitae diuturnam
3 prosperitatem transire ad futurae aeternam felicitatem.
C^/uamvis me nihil apud vestram celsitudinem meruisse, ut nostris pre-
cibus annuere debeat, cognoscam, nisi quia ex quo parvitati meae innote-
(, scere dignata est, semper eam coram deo volui participem existere nostra-
rum orationum, qualescumque sint - si tamen hoc dignum est vel memora-
ri -: tamen instat mihi domnus ENGELARDUS de castro quod vulgo
9 dicitur Lenis, amicus noster, ut illum adiuvem apud vestram pietatem, ut
ipse eam adiutricem habeat apud filium vestrum.
Iam enim grandaevus et fractae aetatis homo vult dimittere militiam,
12immo malitiam, quam hactenus dum potuit efficaciter exercuit, et hoc tantil-
lum vitae quod superest sic transigere, ut si bona non potest efficere, saltem
a malis possit desinere, ne peccans usque in finem puniatur sine fine. Qua-
15 propter sperat, desiderat, obsecrat, ut per me vestrum adiutorium habeat et
per vestrum adiutorium quietem praediorum suorum a filio vestro obtineat.
Ad Ep. 86: 1 ADEL.] Ut videtur, est vidua BALDUINI V., comitis Flandriae
(1034-1067). 10 apud filium vestrum] ROBERTUM I. Fresionem (1071-1093).
34 domi] domui D Ep. 86 (prius I, 77) coll. cum NDEVLP 1 Ada-
lae EVLP frater om. LP 2 per om. D 3 ad] et D 4 noslris] ve-
stris N 7-8 memorari] commemorari ELP 8 dominus N Engerardus D
9 Lenis] lems EVL lens D adiuvem] ad invicem D 1 1 militiam] malitiam P
12 immo malitiam om. LP 13 ut si bona n. pot. efficere om. D 14 sine fine
puniatur ELP
212 EPISTOLA 86-87
Sed vestra prudentia bene novit omnes homines esse debere adiutores bo-
nomm studiorum, et cooperatores bonorum operum esse consortes praemio- 18
rum. Quapropter licet nihil meruerim a vobis, non tamen impudenter ego
servus vester rogo sanctitatem vestram, ut praefatum virum propter deum
ad adipiscendum quod vult adiuvetis, quia et vobis proderit et hoc facere 21
etiam non rogata debetis.
87.
Ad ODONEM episcopum.
Promittit se libenter facturum, quod episcopus de OSBERNO defuncto
mandavit.
Reverendo <patri> et domino dilectissimo, episcopo ODONI: frater
ANSELMUS sic transire per bona temporalia, ut habitet in aeternis.
Litteras quas paterna vestra celsitudo pro suo fideli OSBERNO de- 3
functo mihi et fratribus nostris misit, humili oboedientia et oboedienti humi-
litate suscepimus. Nihil enim petitioni vestrae decrevimus denegare, sed in
quibuscumque dilectissimo domino et dulcissimo patri oboediendum est, ius- 6
sioni vestrae statuimus obtemperare. Cum enim vos hoc meruisse dilectionis
et beneficiorum pretio cognoscamus, nimis nos arguendos ostendimus, si nos
oboedienter subicere voluntati vestrae recusamus. In quibus litteris illud quidem 9
gratissimum accepi, quia ibi certitudinem de mutua dilectione vestrae magni-
tudinis et meae parvitatis legi. Nam quamvis conscientia propria et experi-
mento iam doctus hinc non possim dubitare, dulcis tamen honor et honora- 12
bilis dulcedo mihi est, cum tantus tantillo hoc dignatur mandare.
Ad Ep. 87: Scripta a. 1078, post diem 27. Augusti : ANSELMUS nondum abbas
(in cod. N epistola ultima prioratus); HERLUINUS iam non memoratur (,mihi et fra-
tribus nostris'). 1 OD.] Est, ut videtur, ODO de Conteville, episcopus Baiocen-
sis (1050-1097), qui fuit frater regis WILLEMI Conquestoris (inde .celsitudo' ?).
19 imprudenter D 21 ad om. D Ep. 87 (prius I, 69) coll. cum ND
LPE 1 patri supplevi OD.] .O. P ANS.] .A. P 3 Osberto D
6 dulcissimo] dilectissimo LPE 1 0 dilectioni P
EPISTOLA 88 213
B. Epistolae quas abbas Beccensis scripsit.
88.
A FULCONE abbate,
Ei suadet, ut electionem ad sedem abbatialem accipiat.
Domino, patri venerando, speciali et dulcissimo amicorum amico, totis
animae complexibus amplectendo ac cum honore nominando ANSELMO:
3 suus fidtlissimus amicus, frater FULCO, quidquid boni, felicitatis, benedic-
tionis gratiaeque potest mortalis consequi a domino.
f^ater desideratissime prorsusque benedicende, licet mea scientia ve-
6 strae scientiae comparata fatuitas potius dicenda sit quam scientia, tamen
quia deus, quando vult, etiam per iumenta verba rationalia format: precor
ut fatuitatis meae verba pietas vestra benigne suscipiat.
9 Imprimis ergo deum glorifico, qui sic dignatus est moderari actus
vestros, ut cuncti fratres vestri coenobii vestram paternitatem sibi praeesse
velint unanimi decreto. Deinde precor, praecipio uti dulcissimo domino ut,
\2quod fraterna dilectione a vobis exigitur, patiamini impleri, de Christi adiu-
torio fisus, reminiscendo quid ab apostolo dicatur : Caritas »non quaerit quae
sua sunt*. Vestris quoque verbis vos alloquor, vestramque monitionem, qua
15 me olim de simili re inquisitus monuistis, propono. Speciosa ncmque vic-
toria est unumquemque suis telis vincere.
Ad Ep. 88: Scripta a. 1078-9; post Ep. 61, ad quam se refert. 3 FULCO]
De eo cf. Ep. 61. 7 verba rationalia] Cf. Num. 28, 22. 10-11 sibi praeesse
velint] Cf. Regulam S. BENEDICTI, c. V: abbatem sibi praeesse desiderant.
ad inscriptionem : Hactenus continentur epistole domni Anselmi abbatis, quas fecit
donec prior Beccensis fuit. Quae vero iam deinceps sequuntur, egit postquam abbatis
nomen et officium suscepit rubrka ante Ep. 89 in N Incipiunt epistolae venerabihs
anselmi postquam abbas ordinatus est becci missae ad eandem Ep. in margine inje-
riori V sine inscriptione ceteri cod. mss. Ep. 88 (w VI) coll. cum MDw
3 Fulcho Mw 5 desiderantissime D 7 rationabilia D 10 vestros] nostros D
14 Vestris quoque] vestris add. Dw 15 de simili] dissimili D monuistis] mo-
nuetis D
214 EPISTOLA 88
.Scimus quidem - aistis - quoniam tutius est homini, infirmitatem
suam semper timendo, quantum in se est tam magnum onus refugere, quam 18
de viribus confidendo humeros facile submittere. Sed quoniam scriptum est: » nemo
nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur«, sed »sive vivimus sive morimur,
domini sumus« : sic nos oportet inter timorem propriae infirmitatis et oboe- 21
dientiam dominicae voluntatis via discretionis incedere, ut neutrum videamur
abicere. Imprimis ergo vos divinae pietati puro mentis affectu, ut vitam ve-
stram in beneplacito suo disponat, commendate ; deinde simplici mente et 24
humili conatu quibuscumque modis potestis — excepto solo peccato - onus
subire recusate. Quod si nisi per peccatum declinare non potestis, oboe-
dienter subite et sollicite portate'. 27
Ecce, pater carissime, verba quibus me monuistis, ecce quomodo se
quisque agat, cum sibi hoc eoenerit, qualiter demonstrastis. Quia ergo ne-
quaquam video qualiter hoc onus refutetis, utpote quod fraterna dilectio 30
vobis imponit, pro quibus domino iubente etiam ponere animam debetis;
victus precibus fraternis patienter suscipite iugum domini, ne - quod absit -
per vos ulla dissensio fiat in grege domini. Nostra vero supplicatio fratrum- 33
que nostrorum, qualiscumque sit, scitote quia non deerit vobis.
Precor autem, pater carissime, ut terminum quo benedictionem sume-
tis dignemini mandare, si scitis, parvitati meae, quia corde tenus vellem 36
praesens esse. Valete, mi domine; valete, dulcis amice; valete, pater be-
nignissime; concedatque mihi deus de vestri provectione gaudere.
17-27 Sciraus— portate] Cf. Ep. 61. 19-20 moritur] Rom. 14,7. 20-21 su-
mus] Ibidem, v. 8. 31 ponere animam] Cf. Ioh. 10,11 et 15. 32 iugum
domini] Cf. Matth. 11,29.
19 quoniam] sicut add. MDw (contra Ep. 61) 22-23 ut neutrum videamur abi-
cere] ut in neutro valeamus offendere MDw (contra Ep. 61) 23 ergo] igitur
MDw {contra Ep. 61) 24 simplicis W 25 onus] corr. ab alia manu ex
unus M quod D 38 profectione MD
EPISTOLA 89 215
89.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Gratias agit de pecunia in maxima egestate ab eo accepta. - Ex eo non-
nulla de quibusdam possessionibus monasterii requirit.
Domino et patri reverendo, archiepiscopo LANFRANCO : frater
ANSELMUS, servus conservorum suorum fratrum Beccensium, cum eisdem
3 dominis suis diuturnam huius vitae prosperitatem et aeternam futurae feli-
citatem.
VJratias semper agimus multimodis beneficiis paternae vestrae celsitu-
6 dinis. Nam licet non semper hoc dicamus, semper tamen hoc in corde
servamus. Et certe, sicut scriptum est : »adiutor in opportunitatibus, in tribu-
latione « : benedictio vestrae Iargitatis, viginti scilicet librae, quas domnus
9 abbas HERBERTUS nobis nuper attulit, in tanta opportunitate, id est in
tanta constrictis egestate venit »quasi imber nobis temporaneus et serotinus«,
ut, cum citissime tota per saporem consumpta fuerit, non tamen magis ulla
12 vestigia saturitatis reliquerit, quam cum somnio Pharaonis fertiles spicae et
pingues vaccae a sterilibus et quasi inedia consumptis devoratae sunt. Su-
stinuit nos tamen, et vix usque modo, ne penitus deficeremus.
15 Nempe nimis exhauserunt nos carae emptiones leguminum et avenae
fere per totum tempus post obitum domni abbatis HERLUINI, et terrarum
quas similiter post eiusdem obitum emimus ; ut taceam signum magnum, quod
16 ex uno fracto et altero discordante improvidi incepimus, sed multo plura
quam praecogitaveramus addendo et insumendo vix perfecimus, et plura alia
in quibus multa praeter praedicta expendimus. Et quidem multum prope
Ad Ep. 89: Scripta initio anni 1080 sive 1081 (cf. infra). 7-8 in tribulatione]
Ps. 9,10. 9 HERB.] Forte est abbas Fontaneti, qui fuit monachus Cadomensis
(cf. Gall. Christ. t. XI, col. 414 B). 10 serotinus] Os. 6,3. 12-13 de-
voratae sunt] Cf. Gen. 41,1 ss. 16 post obitum] HERLUINUS obiit VII. Kal.
Sept. a. 1078.
Ep. 89 (prius II, 2) coll. cum NMDUEVLP 1 LANFR.] .L. NMD
2 ANS.] .A. N 3 huius om. P 6 hoc semper non LP 112 cum somno M
13 inedia] ineida V 15 emptionis D 16-17 post obitum — similiter om. D
16 herlewini M herleuuini LP 18 incepimus] accepimus MD 20 in quibus]
in om. MD
216 EPISTOLA 89
tetigit nos annus de quo sumus utcumque egressi, sed valde propius minatur 21
nobis in penuria multarum rerum annus in quem sumus ingressi. Sed »deus«,
qui »de caelo prospexit super filios hominum«, respiciat super nos de cor-
dibus abundantium. 24
Praeterea cum semper egeamus vestro consilio et auxilio, nunc multum
vestra et celeri indigemus subventione. Mortuo enim archiepiscopo IOHANNE
quaerimus terram de Ramsoneto ex dono WILLELMI, filii OSBERNI. Sed 27
cum rex requirat utrum ipse donum illud concesserit, nullum omnino inve-
nimus qui hoc meminerit. Si ergo aliquid de regis concessione meministis,
vel cum idem WILLELMUS dedit vobis quod habebat in leuga Brionii, 30
vel cum aliquid dedit nostro monasterio, aut cum praefatus archiepiscopus
dedit illud quod dedit in Ponte Altoo : prout vobis videtur expedire man-
date nobis et regi ; et si idem archiepiscopus prius dedit nobis quam epi- 33
scopatui Abrincensi, cui postquam dedit duodecim anni sunt transacti ; et
si scitis qualiter decimae, quas habebat FULBERTUS, clericus de Liveth,
quem tenebat domnus abbas HERLUINUS ab episcopo Luxoviensi HUGONE, 36
venerunt in dominium nostri monasterii ; quia de his omnibus placitare co-
gimur coram rege dominica die post festum sancti ANDREAE.
22-23 hominum] Ps. 52,3. 26 IOH.] Archiepiscopus Rotomagensis ab anno 1069,
obiit die 9. Sept. a. 1079. 33-34 transacti] Certe anno 1069, quo IOHANNES
ab episcopatu Abrincensi . ad sedem Rotomagensem translatus est. 36 HUG.]
HUGO d'Eu, episcopus ab anno 1050 ad a. 1077 (17. VII).
25 Praeterea] cum signo divisionis MD 27 Guilelmi N Guillelmi M 28
rex om. MDU 30 Guilielmus NM guiilelmus U 31 praefatus] suprafatus
MDU 35 FULB.] .N. U 36 Herleuuinus MD .h. U HUG.] h. U
37-38 cogimur] debemus LP
Recensio posterior : 26-37 Mortuo enim - quia om. EVLP ; quorum loco
habent : in iis (in his E) videlicet ecclesiae nostrae (nostrae om. LP) ne-
gotiis, quae per vivam praesentium latoris vocem vobis necesse habuimus
intimare. Quibus cognitis, si quid scitis quod ad ea nobis prodesse valeat,
quantocius nobis precamur sanctitas vestra remandare studeat. 37 de
his omnibus] De his enim omnibus EVLP
EPISTOLA 90 217
90.
Ad eundem.
Gratias agit de eius largitate immensa et continua- - Mittit eius iussione
quosdam de suis monachis in Angliam. - Se aurum ad calicem conficiendum mis-
sum interim in alios usus impendisse confitetur.
Suo reverendo domino et patri benignissimo, archiepiscopo LANFRANCO:
frater ANSELMUS cum conservis et dominis suis fratribus Beccensis coe-
3 nobii quod sui.
Oratias magnas mandamus in carta magnae et frequenti vestrae largi-
tati, et immensas servamus in corde immensae et continuae bonae voluntati.
6 Cum enim deo largiente tanta sit vestra abundantia, ut totiens supplendo
nostram inopiam nequaquam decrescere possit : utique tanta est bona volun-
tas, ut abundantia citius exhauriri quam bona voluntas minui possit. Et
9 deus, qui dedit vobis et velle et operari pro bona voluntate, conservet
utrumque, quem vestrae sanctitati tot bona nobis tribuenti optamus retributorem,
immo feneranti damus pro nobis debitorem et sponsorem. Secure ergo et
1 2 hilariter cum millena usura recepturi impendite, sicut bene incepistis, quia
fallere nec vos nec nos volumus, nec fideiussor noster potest.
Servos et filios vestros, fratres nostros, ad vestra mittimus vestigia, ut
1 5 sicut vestra eunt iussione, ita vel maneant vel redeant vel quidlibet agant,
quidquid nos ordinaverimus, vestra dispositione.
Filius vester, abbas, ut aiunt, Beccensis, mutuavit a servo vestro fratre
18 ANSELMO aurum quod pro calice misistis. Nam et iste qui calicem face-
ret non habebat, et ille interim auro opus habebat. Sed secundum pactum
aurum reddetur formatum in calicem, et ea forma quae vobis magis placet
21 in calice. Interim autem utetur servus vester eo calice, quem Becci prior
Ad Ep. 90: 9 operari] Cf. Phil. 2,13. 14-16 dispositione] Agitur de mona-
chis, qui accersiti a RICARDO, filio GILBERTI, eiusque uxore ROHAIDE (cf.
Ep. 94) prioratu.il S. Neoti (Huntingdonshire) noviter incolerent. 17 abbas...
Becc.] Scil. ipse ANSELMUS.
Ep. 90 (prius II, 2) coll. cum NDEVLP 10 utrumque] et retribuet utrisque
add. D 13 nec vos om. D 21 in calice] hic deficit D
218 EPISTOLA 90-91
habuistis et succedenti priori dedistis. Sed scitote quia aurum ille nullatenus
crederet, nisi vestra fideiussione. Vos enim fideiussistis, quia iussistis. Satis
autem patet cui sit videndum, ne sub patris et domini fideiussione filius ser- 24
vum fallat.
91.
Ad GONDULFUM episcopum Roffensem.
Ei quantumois episcopo familiarem amiciiiam protestatur ; eique commendat
fratres, quos in Angliam mittit.
Domino et amico, patri et fratri, reverendo et dilecto episcopo
GONDULFO: frater ANSELMUS quod olim, quod ex quo magis nos
dileximus. 3
Quamquam dignitas episcopalis et reverentia sanctitatis sic vestram mihi
personam superexaltet, ut me valde infra deserat : semper tamen - quod
non tumore sed amore dico - pristina familiaritas et familiaris amicitia ad 6
aequalitatem me sublevat. Ut, quantumcumque dignitate et meritis strenuus
episcopus et ignavus monachus separentur, semper tamen GONDULFUS et
ANSELMUS familiari dilectione copulentur. Quapropter numquam minus 9
praesumam de vobis propter vestrum episcopatum, numquam minus con-
fidam propter vestram sanctitatem, quia . semper unum cor sumus propter
parem dilectionis familiaritatem. Immo tanto magis - ubi ratio exiget -, 12
quanto magis vobis suppetit et in terrenis facultas ex dignitate et in spiri-
tualibus opportunitas ex sanctitate. Cum enim in hoc par sit voluntas in
utroque, ut quisque velit alteri prodesse quantum potest : necesse est ut plus 1 5
ille prosit qui plus potest.
Oportet ergo ut plus vestram mihi magnam devotionem apud deum
prodesse curetis, quam meam - quae utique aut vere nulla aut fere nulla is
22 succedenti priori] Iterum ipse ANSELMUS (cf. Ep. I, lin. 17-21). Ad
Ep. 91 : Simul cum Ep. praecedente et tribus sequentibus missa.
24 videndum] audendum N (idendum editiones Ep. 91 (prius II, 3)
coll. cum NDEVLP 1 patri] et patri LP 2 Gundolfo sic semper DP
6 tumore] timore D .10-11 confidam] praesumam D 1 2 famiriaritatem P
14 enim om. D 15 quisque] quisquis V alteri] altari D alterum V 18
aut fere nulla] aut vere parva D
EPISTOLA 91-92 219
est - prodesse vobis exspectetis. Nec hoc dico, ut pro vero amico meo
non orem, sicut possum ; sed ut ostendam quia nimis est parum quod pos-
21 sum. Quatenus ille qui plus potest, adiuvet illum qui minus potest, ut ad
illius et suum opus plus possit. Nec idcirco vestra pro me debet oratio fri-
gere, quia mea pro vobis non aequaliter valet fervere. Quisquis enim dili-
24 git aliquem aut per dilectionem prodest alicui : scitote quia plus sibi prod-
est quam alii. Multo namque maius est quod tenet ipsam caritatem, quam
sit id quod praestat alii per caritatem. Isti enim id solum quod caritas ad
27 tempus potest tribuitur ; illi vero et hic ipsa caritas tribuitur et in futuro
quantum ipsa est retribuitur.
Commendo vestrae paternae caritati et caritativae paternitati fratres no-
30 stros et vestros, quos in Angliam mittimus ; quatenus, ubi opus erit, vestro
sustineantur auxilio, vestro regantur consilio. Vestra diligentia vita eorum
exquiratur, et vestra censura approbetur vel corrigatur.
92.
Ad BALDUINUM abbatem.
Ei quoque commtndat fratres in Angliam missos.
Domino et patri reverendo, abbati BALDUINO : frater ANSELMUS
Jn hoc saeculo sancte et in futuro beate vivere.
Cv^uamvis de vestra sanctitate me nihil promeruisse nisi sola bona vo-
luntate cognoscam, tamen vestra nota multis benignitas facit me de se prae-
sumere, ut, cum opus est, non dubitem quod vos non dedeceat expetere.
6 Nam et ego paratam nostram fateor voluntatem ad oboediendum, si vestra
paternitas a mea parvitate aliquid exigeret faciendum. Quippe et caritas
quam semper nobis invicem debemus, sicut paratos nos facit ad obsequen-
9 dum, ita fidentes reddit ad poscendum. Quapropter confidens de praecepto
caritatis et experimento vestrae benignitatis et conscientia nostrae voluntatis :
commendo vestrae paternae caritati et caritativae paternitati fratres nostros,
Ad Ep. 92: 1 BALD.] Abbas, ut videtur, S. Eadmundi (Suffolk, 1065-1107), qui
non tam longe a S. Neoto distabat.
1 9 pro vero] pro om. LP 20 quia] quod ELP 26 id2 om. D 32 corrigitur D
Ep. 92 (prius II, 4) coll. cum NEVLP 1 baldeuuino LP frater om. ELP
220 EPISTOLA 92-94
quos in Angliam mittimus, quatenus, ubi opus erit, vestro sustineantur au- 12
xilio, vestro regantur consilio. Vestra diligentia vita eorum exquiratur, et
vestra censura approbetur vel corrigatur.
93.
Ad HENRICUM (priorem).
Se excusat quod rarius scribat. - Ipsi commendat eosdem fratres Beccenses
Domino et fratri carissimo HENRICO : frater ANSELMUS salutem.
Licet caritatem vestram fraternitas nostra rarius alloquatur in epistola,
nequaquam tamen dilectio tepescit in conscientia. Postquam enim de vera 3
ratione dilectio inter rationabiles nascitur, nequaquam ipsa, quamdiu radix
vivit, extinguitur. Quapropter nec ego nec vos de mutua dilectione debemus
dubitare, quoniam uti mutua praesentia non valemus ; sed semper in eius 6
certitudine perseverare, quamdiu causam originis eius immutabilem tenemus.
Commendo vestrae fraternae caritati et caritativae fraternitati fratres
nostros et vestros, quos in Angliam mittimus ; quatenus, ubi opus erit, ve- 9
stro sustineantur auxilio, vestro regantur consilio. Vestra diligentia vita eo-
rum exquiratur, et vestra censura approbetur vel corrigatur.
94
Ad RICARDUM et ROHAIDEM
De beneficiis gratias agit, el fratres, quos eorum iussu in Angliam mittit,
commendat.
Suo carissimo domino RICARDO et suae carissimae dominae ROHAIDI :
frater ANSELMUS et frater RICARDUS, parvulus monachus, cum tota
congregatione Beccensi salutem et fideles orationes. 3
Ad Ep. 94: 2 RIC.] RICARDI et ROHAIDIS filius, qui postea (1100-1107) fuit
abbas Eliensis.
Ep. 93 (priug II, 5) coll. cum NEVLP 3 de vera] de vestra ELP 9 erit]
fuerit LP Ep. 94 (priu» II, 6) coll. cum NEVLP I rochadi LP
EPISTOLA 94-95 221
ivVagnas gratias reddimus in primis deo, a quo est omnis bona volun-
tas et pro cuius amore omnia bona nobis fiunt ; deinde vobis pro omnibus
6 bonis quae nobis facitis et promittitis. In hoc enim monstratis bene quia
amor vester, quem semper habuistis ad nostrum monasterium, numquam de-
crescit, sed plus et plus crescit. Quanto enim plura bona nobis facitis et
9 promittitis, tanto certiorem amorem ostenditis. Omnipotens deus et sancta
mater eius MARIA, quos cotidie rogamus pro vobis et pro quorum amore
nobis facitis omnia : illi vobis retribuant in regno caelorum.
12 Fratres nostros vobis mittimus, sicut iussistis. Commendamus ergo vobis
illos, ut sicut vadunt in Angliam vestra iussione et vestra spe, ita omnino
sit in vestra cura et vestra providentia, quid illi faciant aut quomodo aut
15 unde vivant.
95.
Ad ODONEM.
Eum ad mundum penitus relinquendum accendere studet.
Domino et fratri, in Christo dilecto ODONI : frater ANSELMUS sa-
lutem.
3 Oi vestra dilectio, adhuc amore mundi gravata, spinosis sollicitudinibus
divitiarum eius laboraret, oporteret ad mentem ei reducere verba domini
dicentis : »Venite ad me omnes qui laboratis et onorati estis, et ego vos
6 requiescere faciam«. Quoniam vero iam perspiciens quia »mundus transibit
et concupiscentia eius«, iam non diligit »mundum nec ea quae in mundo
sunt«, sed »quae sursum sunt« quaerit, »non quae super terram«: nihil
9 convementius illi dicendum video quam quod scriptum est : fili, »ne diffe-
ras« »converti« »de die in diem«; et : «quodcumque facere potest manus
tua, instanter operare«. Ad quam rem fraternum nostrum esse paratum obse-
12 quium, certum sit vobis signum haec nostra brevis epistola.
Ad Ep. 95: 3-4 spinos. sollic. divitiarum] Cf. Luc. 8,14. 5-6 faciam] Matth.
11,28 (Vulg.: vos requiescere faciam] reficiam vos). 6-7 concupiscentia eius] 1 Ioh.
2,17 (Vulg.: transit). 7-8 in mundo sunt] Ibidem, v. 15 (Vulg.: neque). 8
super terram] Cf. Col. 3,1 et 2. 9-10 in diem] Cf. Eccli. 5,8. 10-11
operare] Eccl. 9,10.
Ep. 95 (prius III, 116) coll. cum NLPE 10 potest facere LPE 12 epi-
stola] hic recte finit N ; in LPE post signum dioisionis sequitur hoc fragmentum, quod
in codice L simul cum hac epistola inter epistolas archiepiscopi insertum est (an reoera
222 EPISTOLA 95
96.
Ad RICARDUM aliosque monachos.
Exhortalur eos, ut sint bonae voluntatis. - Ut HENRICUS camerarius ab
ebrietate prohibeatur praecipit. - HENRICI de Gornaco litteris respondet.
Frater ANSELMUS, dictus abbas Beccensis : fratribus et filiis carissi-
mis RICARDO et aliis de Beccensi congregatione in Anglia conversantibus
salutem et paternam cum dilectione benedictionem. 3
oi sane, si prospere, si denique concorditer et secundum deum vivitis,
congratulatur caritati vestrae fraterno et paterno affectu anima mea. Testis
enim est mihi conscientia mea quia nihil me tantum laetificat, quantum eorum, 6
qui meae parvitati nescio quo divino iudicio commissi sunt, prosperitas et
rectitudo ; nihil me tantum maestificat, quantum eorumdem adversitas et tor-
titudo. Quapropter precor vos ut fratres, moneo ut filios carissimos, ut 9
semper memoriam monachicae religionis perpetuam habeatis, ut quod habi-
tus vestrae professionis profitetur, vita et moribus exhibeatis.
Quippe nec locus nec tempus aliquod excusat aliquem quin bene pos- '2
Ad Ep. 96 : Scripta post Ep. 90-94. 2 RIC.] Videtur esse superior novae
cellae Beccensis in Anglia, de qua in Ep. 90-94.
S. ANSELMI sit dubito) :
Qui voverunt se ituros Romam vel Ierusalem in saeculo, si ad ordinem
nostrum venerint et devote et oboedienter se habuerint, omnia vota sua quae-
cumque voverunt compleverunt. Quippe qui se in partem deo per vota tra- 3
diderant : postquam se deo totos tradiderint, totum in partem postmodum
non habent redigere, nisi qui quod deo obtulerunt, sibi velint in proprieta-
tem subripere, et ita non solum indevoti, immo rei fiant tam suae abrenun- 6
tiationis quam professionis et suae ipsorum damnationis.
4 postquam se deo totos tradiderint om. P 6-7 abrenuntiatiationis P
Ep. 96 (prius II, 7) coll. cum DEVLP 1-2 et filiis carissimis Ricardo et
om. D 2 de Becc. congr.] Beccensis congregationis D 5 et paterno om. D
6 mihi est P
EPISTOLA 96 223
sit vivere, cum et bonam voluntatem nemo umquam alicubi a cordibus bo-
minum ipsis nolentibus possit excludere, et morum compositio in qualibet
15 rerum perturbatione secundum rerum congruentiam ordinata queat consistere.
Opera namque deus nequaquam exigit ultra possibilitatem, ubi bonae vo-
luntatis et bonorum morum conspicit integritatem. Sic igitur desidero ut in
18 omnibus vosmetipsos absque omni excusatione exhibeatis, ut vos non mundi
nec eorum »quae in mundo sunt«, sed dei et eorum quae dei sunt, ama-
tores ostendatis. Quatenus de bona vestra conversatione aliis deum laudan-
21 tibus, vos in praesenti et futura vita in deo possitis gaudere, et ego vere
possim fratribus et filiis meis congaudere.
De domno HENRICO, qui camerarius fuit, audio quia in multis inor-
24 dinate se agit, et maxime in bibendo, ita ut in gildis cum ebriosis bibat et
cum eis inebrietur. Quod si verum est, dicere non possum quantum cor
meum de tanta fratris perditione doleat. Non enim diu sola erit ista mise-
27 ria, sed nisi se cito deo respiciente correxerit, per eam ad alia trahetur
mortis praecipitia. Quantum igitur abbas prohibere debet monacho, tantum
ego - qualiscumque peccator sim - ex dei et sanctorum eius et nostra
30 auctoritate prohibeo, ne postquam hanc nostram prohibitionem cognoverit,
amplius in gilda aut in conventu eorum qui ad inebriandum solum conve-
niunt, audeat bibere. Hoc quoque praecipio, ut de praeterita inordinatione,
33 si eam negare non potest, domini nostri archiepiscopi LANFRANCI aut
domni episcopi GONDULFl aut vestro iudicio paenitere non negligat et
deinceps curam se custodiendi ab ebrietate et a malitiosis verbis cum dei
36 auxilio habeat. At si se corrigere noluerit, omnino malo - contempta omni
utilitate quam per eum in Anglia debemus habere - ut ad nos sub disci-
plina regendus redeat, quam longe a disciplina perdendus remaneat.
39 Domnum vero HENRICUM de Gornaco benigne rogo, ut de eo quod
in litteris suis tam studiose postulat, patienter et quieto animo toleret, donec
domnus RICARDUS, qui ad nos in proximo - sicut a rege audivi - ven-
42 turus est, veniat ; et quod tunc de illo et de vobis omnibus, qui propter
eundem dominum RICARDUM missi sunt, nostro et fratrum nostrorum
consilio dispositum fuerit, benigna patientia et patienti benignitate sustineat.
18-20 amatores] Cf. I Ioh. 2,15. 41 RIC.] De eo cf. Ep. 90 et 94.
18 non mundi] non om. P 23 De] cod. omnes cum signo divisionis aut littera
initiali crassiori 24 guildis ex gildis corr. a manu secunda V 32 audeat]
praesumat D bibere audeat V 34 Gundulfi DP vestro] nostro LP 36
omnino om. D 39 vero om. D 43 sunt] estis D 44 sustineat] faciam D
224 EPISTOLA 97
97.
Ad MAURITIUM monachum.
Oslendit quomodo se habeant ipse et sui erga fratrem, qui diutius in curia
regis moralur. - Scriptum de quaestione quomodo, cum malum nihil esse dicatur,
nomen eius aliquid significet, annectit.
Frater ANSELMUS, dictus abbas Becci : dilecto fratri et filio suo
MAURITIO salutem et dei benedictionem.
trga fratrem illum, de quo mihi quod res exigebat scripsisti, qui pro 3
libitu suae voluntatis, neglecta claustri conversatione, moratur rn curia regis,
volo ut ita deinceps et tu et ceteri fratres nostri, qui tecum sunt, vos ha-
beatis. Si ad vos venerit, permitto ut eum suscipiatis, fraternae ei caritatis 6
Ad Ep. 97 : Scripta non ante a. 1080, quo Conflucntium fundatum est. 3 Erga
fratrem illum] Nomen eius altera epistolae recensio prodit; qui in catalogo Beccensium
(n. 104) .primus monachus novae ecc'esiae' (consecratae a LANFRANCO die X. Kal.
Nov. a. 1077) nuncupatur. 4 in curia regis] Francorum scilicet, cum Confluentium
non multum a Lutetiis Parisiorum distet. 5 qui tecum sunt] In nova cella Bec-
censi apud Confluentium, ut ex Ep. 104 apparet.
Ep. 97 (prius II, 8) coll. cum NMDEVLP 6 eum] illum LP
Recensio alia (= u) V) : 1-17 Frater — correptionem] NMD hanc for-
mam epistolae habent {cf. Reo. Bened. 1931, p. 48 et 225 s.) :
Carissimo fratri et filio MAURITIO: frater ANSELMUS.
V olo ut circa domnum THEDUINUM ita se iam deinceps habeat tua
discretio. Si venerit ad vos, permitto ut illum suscipiatis, fraternae sibi ca- 3
ritatis officium exhibeatis ; hoc ipsum tamen vestra ex parte ostendite sibi
vos vereri ne displiceat mihi. Arguite illum - debita tamen modestia - de sua
tanta temeritate et inoboedientia. Iam neque nostra iussione neque per- 6
missione remoratur, immo iussioni nostrae aperte contraire non veretur. Nec
mandamus ut veniat, nec concedimus ut remaneat. Mallemus tamen sponta-
neam illius correctionem, quam exercere in eum censurae regularis animad- 9
versionem. Cetera desunt.
1 ANS.] .A. D 2 thedwinum D 5 displiceat mihi] nobis displiceat D 9-10
animadversationem M
EPISTOLA 97 225
officium impendatis. Ostendite tamen sibi ex parte vestra, vos vereri ne id
displiceat mihi. Arguite illum, debita tamen modestia, de sua tanta teme-
9 ritate et inoboedientia. Nam neque nostra iussione aut permissione iam re-
moratur, immo iussioni nostrae aperte contraire non veretur. Nec illi mando
ut redeat, nec concedo ut remaneat. Quasdam enim causas intueor, quibus
I2hanc eius praesumptionem tolerare adhuc dissimulando compellor. Verum nisi
celerius se correxerit, postpositis omnibus iis quibus eum adhuc exspecto
causis, regularem in eum me exercere severitatem necesse erit. Mallem tamen
15 illius spontaneam correctionem, quam ullam ei inferre austerioris disciplinae
correptionem.
Praeterea scriptum illud, quod de ea quaestione, quomodo scilicet, cum
!8 malum nihil esse dicatur, nomen eius aliquid significet, rogatu quorumdam
fratrum de talibus me frequenter - ut nosti - interrogantium nuper feci,
per praesentium latorem tibi modo, ut postulasti, huic annexum epistolae
21 direxi.
oi malum nihil est : quomodo nomen eius aliquid significat ? Rursus, si
audito nomine mali intelligimus aliquid quod horremus et vitandum cense-
24 mus : quomodo aut malum nihil est, aut mali nomen nihil significat ? Sed et
ipsum nihil quid est? Verum cum nequaquam differant nihil esse et non
esse aliquid: quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid? Ipsum
27 tamen nomen quod dicimus ,nihil' : si nihil significat, id est si non significat
aliquid, nomen non est. Sed nomen est. Quamquam igitur nullus dicat nihil
22-91 Si malum — quod fecit] Hanc de malo dissertationem S. ANSELMUS postea
paucis mutatis in opuscolo suo De casu diaboli recepit. Conspectum cum eo vide mfra.
7 sibi tamen V ex vestra parte V 13 iis] his EV 16 correptionem]
correctionem E 22 Si] mss. cum signo divisionis aut litt. inil. crassiori
Conspectus cum opuscolo De casu diaboli c. XI (Vol. I, p. 247 ss.) : 22
Si malum - significat? ] Cf. 248, 15-16: Si non est aliquid quod hoc nomine
significatur, non significat aliquid 22-24 Rursus - significat ?] Cf 247, 17-18: Nam
cum auditur nomen ,mali', frustra horrerent corda nostra quod in huius nominis
significatione intelligunt, si nihil significatur hoc nomine 24-25 Sed - quid
est?] Cf. 248,8-9: Nam et hoc ipsum nihil nescio quid sit 25 Verum cura]
Cum (248,13) 26 esse aliquid] aliquid esse 26-28 Ipsum - non est]
Si vero non significat aliquid, non est nomen (248,16) 28 Sed] Sed utique
226 EPISTOLA 97
esse aliquid, sed semper nihil esse nihil cogamur fateri : nemo tamen potest
nomen nihili significativum esse diffiteri. 30
Verum econtra, si hoc ipsum nomen non significat nihil sed aliquid, id quod
significatur videtur non posse esse nihil, sed magis aliquid. Si ergo quod
significatur non est nihil, sed aliquid : qualiter verum erit ut significetur per 33
hoc nomen, scilicet nihil ? Quippe quod vere nihil dicitur, vere nihil est et
idcirco non est aliquid. Quare si quod significatur hoc nomine, non est
nihil sed aliquid, quemadmodum consequentia videtur ostendere : falso et 36
incongrue vocatur hoc nomine. At econtra, si secundum iudicium omnium
id quod nominatur nihil, vere est nihil et nequaquam est aliquid : usquamne
videtur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id 39
est non significet aliquid? Quid itaque est quia hoc nomen, videlicet nihil,
non significat nihil sed aliquid, et non significat aliquid sed nihil?
An forsitan non repugnant significare nihil et aliquid ? Sed si non repugnant : 42
aut invenienda res est aliqua, quae sit aliquid et nihil, quod non potest
intelligi ; aut ista vox diversa consideratione significat nihil et aliquid. Con-
stat namque quoniam haec vox, scilicet , nihil ', qiiantum ad significationem 45
nullatenus differt ab eo quod dico , non-aliquid '. Nihil quoque hoc aper-
tius, quam quod haec vox, scilicet , non-aliquid ', omnem rem penitus et
omne quod est aliquid intellectu removendum, nec omnino ullam rem aut 48
penitus quod aliquid sit ponendum, sua prolatione significat. Sed quoniam
remotio alicuius rei significari nullatenus potest nisi cum significatione eius
ipsius cuius significatur remotio : necesse est ut haec vox quae est ,non-ali- 51
quid', destruendo id quod est aliquid significet aliquid. Quoniam vero au-
ferendo omne quod est aliquid nullam significat essentiam, quam audientis
intellectus quasi existentem retineat : idcirco , non-aliquid ' vox nullam rem 54
aut quod sit aliquid significat.
31 hoc ipsum] ipsum hoc P
31 econtra om. 34 scilicet] quod est Quippe quod] Quippe si 37
vocatur hoc nomine] hoc nom. vocatur 42 An forsitan] M(ag). Forsitan
aliquid?] aliquid Sed si] D(isc) Si 43-44 aut invenienda - et ali-
quid] hae duae partes propositionis convertuntur quod non pot. intelligi om.
44 anle Constat inseruntur interrogatio et responsio (249,3-5) 45 namque
om. 49 sit ponendum, sua prolatione sigmficat] sit in intellectu retinendum
sua significatione constituit 51 remotio] nullus enim intelligit quid significet
,non homo' nisi intelligendo quid sit homo add. 53-54 quam audientis intel-
lectus quasi existentem retineat] quam in audientis intellectu retinendam constituat
EPISTOLA 97 227
Igitur haec vox , non-aliquid ' his diversis rationibus aliquatenus signi-
57 ficat rem et aliquid, et nullatenus significat rem aut aliquid. Significat enim
negando, et non significat constituendo. Hac ratione , nihil ' nomen, quod
perimit omne quod est aliquid : et destruendo non significat nihil sed ali-
60 quid, et constituendo non signihcat aliquid sed nihil. Quapropter non est
necesse nihil esse aliquid, ideo quia nomen eius significat aliquid quolibet
modo ; sed potius necesse est nihil esse nihil, quia nomen eius signihcat ali-
63 quid hoc modo. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et ,mali'
nomen esse significativum, si sic aliquid perimendo significat, ut nullius rei
sit constitutivum.
66 Sed cum hac ratione malum et nihil vere signihcent aliquid, et tamen quod
sic significatur non est malum vel nihil, est tamen et alia ratio qua signihcant
aliquid et quod significatur est aliquid; sed non vere aliquid, sed quasi aliquid.
69 Multa quippe dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem. Ut
,timere' secundum formam vocis dicitur activum, cum sit passivum secundum rem.
Ita quoque , caecitas ' dicitur aliquid secundum formam loquendi, cum non sit
72 aliquid secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia habet visum et visus
est in eo : ita dicimus quia habet caecitatem et caecitas est in eo, cum haec
non sit aliquH, sed potius non-aliquid ; et hanc habere non sit habere ali-
75 quid, immo eo carere quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud
quam non-visus, aut absentia visus, ubi visus debet esse. Non-visus vero
vel absentia visus non magis est aliquid ubi debet esse visus, quam ubi
78 non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo, quia ibi
debet esse visus, quam non-visus vel absentia visus in lapide, ubi non debet
esse. Multa quoque alia similiter dicuntur aliquid secundum formam loquendi,
81 quae non sunt aliquid, quoniam sic loquimur de illis sicut de rebus existen-
tibus. Hoc igitur modo malum et nihil signihcant aliquid ; et quod signih-
catur est aliquid non secundum rem, sed secundum formam loquendi. Nihil
64 nomen] sic emendavi ; nihil cod. mss. esse om. E 67 sic om. E 69 non
sunt] sunt non P 74 non sit habere] non add. ELP 75 eo] ea P 81
de rebus] de om. LP
58 negando] removendo 65 constitutivum] Disc. Nequeo - nominatur (250,
4-16) add. 66 Sed cum hac ratione] M. Recte queeris, quia licet supia-
posita ratione vere om. et tamen] et om. 67 sic om. vel] aut
est tamen] Sed est 79 ubi] visus add.
228 EPISTOLA 97-98
enim non aliud significat quam non-aliquid, aut absentiam eorum quae sunt 84
aliquid. Et malum non est aliud quam non-bonum, aut absentia boni
ubi debet aut expedit esse bonum. Quod autem non est aliud quam absen-
tia eius quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur vere est nihil 87
et nihil non est aliquid; et tamen quodam modo sunt aliquid, quia sic lo-
quimur de his, quasi sint aliquid, cum dicimus : nihil vel malum fecit, aut:
nihil vel malum est quod fecit ; sicut dicimus : aliquid vel bonum fecit, 90
aut : aliquid vel bonum est quod fecit.
98.
Ad monachos Beccenses.
Prosperum sui in Angliam adventum annuntiat. - Fratres ut ad meliora
proficiant commonet. - Ut EVA item de adcentu suo certior fiat mandat.
Dominis et fratribus dilectissimis in Beccensi coenobio deo servientibus:
frater ANSELMUS, servus et conservus eorum, semper sancte vivere et
sanctae vitae praemium percipere. 3
Ociens et certe sciens dulcissimam mihi dilectionem vestram nuntium
meae incolumitatis et prosperitatis toto affectu desiderare, non potui eam
dilatione aliqua fatigare. Ipsa itaque die qua domnus GIRARDUS hora, 6
quae dicitur prima, a me mare ingresso discessit, divina protectio me
vestris orationibus in Anglicam terram prospera navigatione et sine molestia,
quam multi navigantes pati solent, hora nona perduxit, et ad dominum et 9
patrem nostrum archiepiscopum LANFRANCUM vespere pervenire et cum
gaudio suscipi apud villam ipsius, nomine Limingis, concessit.
In crastina vero has litteras scripsi, quibus et praefatum desiderium ve- 12
strum adimplerem et sanctum propositum vestrum semper fervere et ad meliora
Ad Ep. 98: Scripta in primo itinere Anglico, circa a. 1081. 6 GIR.] De eo
cf. EP. 14,15,23.
87 nihil «t LT 91 quod om. LP Ep. 98 (prius II, 9) coll. cum
NDEVLP 9 perduxit] produxit V 9-10 et patrem] et ad patrem D II
apud villam ipsius, nomine om. ND Limingis om. D
91 fecit] Hinc est - dicitur (251, 12-16) add.
EPISTOLA 96-99 229
proficere commonerem. Precor igitur ut frater, hortor ut pater, ut sic studeatis
15 in pace et religione monachica conversari, quatenus et vos ex vestri studii
retributione valeatis beatificari, et ego de vestra beatitudine quandoque con-
gratulari. Omnipotens dominus sua vos protectione ab omni adversitate de-
18 fendat et suam vobis misericordiam per continuam corporis et animae pro-
speritatem ostendat.
Mandate matri et dominae nostrae EVAE, quod de filio suo primo-
21 genito vobiscum audire pari desiderio exspectat, et ut oret quo, sicut suis
orationibus vobiscum impetravit me a vobis timentibus cum prosperitate abire,
ita impetret ut possim ad vos gaudentes cum gaudio redire.
99.
Ad RODULFUM novitium.
Laetatur de RODULFO ad religiosam vitam converso.
Frater ANSELMUS, dictus abbas Beccensis: suo olim amico deside-
ratissimo, nunc domino et fratri et filio carissimo, novo Christi militi RO-
3 DULFO, per contemptum terrenarum et falsarum divitiarum adipisci caele-
stes et veras divitias.
»Oloria in excelsis deo«, qui in terra dat hominibus bonam voluntatem,
6 cuius excelsa dextera secundum desiderium meum mutavit voluntatem dilecti
et desiderati mei a vanitate saeculi, quae nulli in fine prodest et omnibus
se amantibus obest, ad veritatem, quae nulli umquam obest et omnibus se
9 quaerentibus prodest.
Breviter tibi loquor, dulcissime cordi meo, litteris, quem super omnes
20 EVAE] Una de tribus matronis, de quibus Chronicon Beccense {PL 150, 648). Fuit
uxor WILLELMI Crispini et mater GISLEBERTI Crispini (cf. Ep. 84). Cf. De nobili
genere Crispinorum {PL 150, 741 s.). 20-21 de filio suo primogenito] Cf. locum
modo citatum : ,Haec EVA... coepit... Beccensem ecclesiam prae omnibus amare, ab-
batem et monachos quasi ex se genitos totis viscenbus amplecti'. Ad Ep. 99 :
Scripta in Anglia eodem fere tempore quo Ep. praecedens. 2-3 ROD.] Filius
LANZELINI (cf. Ep. 115); fuit thesaurarius Belvacensis (cf. Ep. 117). 5 volun-
tatem] Cf. Luc. 2,14.
20 AEVAE NP Ep. 99 (prius II, 10) coll. cum NDEVLP 2 fratri
et domino ELP fratri] suo add. D et filio] et om. E
230 EPISTOLA 99
homines teste conscientia videre et cui multum loqui ore ad os, plus quam
alicui in terra viventi, desidero. Novi enim malignam diaboli invidiam, quia 12
de manibus suis, immo de ore suo te frendens tabescit evadere. Unde certus
sum quia te multis modis, scilicet aut gravitate servitutis dei quam elegisti,
aut delectatione serviendi illi per amorem saeculi quem reliquisti, tentabit 15
decipere. Quare, quoniam spero per dei gratiam contra omnes eius astutias -
quoniam in falsitate et imbecillitate sunt, si certa spes in deo non absit -
me tibi posse consulere, et pro certo scio nullum consihum ad praesens 18
desiderio tuo magis quam meum sufficere : non habebit anima mea requiem
in me, donec videant oculi mei desideratum meum et alloquatur os meum
dilectissimum filium meum et instruat cor meum contra diaboli iacula novum 21
commilitonem meum.
Precor igitur omnipotentem deum, qui te ab amore saecularis vanitatis
segregavit, et sanctissimam matrem eius, quae te ad se fugientem sub sua 24
tutela suscepit, ut te ab omni perturbatione incepti propositi custodiant. Te
quoque rogo per illum, cuius gratia inspirante hoc incepisti, ne te terreant
ullae insidiae vel suggestiones inimici. Ad hoc enim idem inimicus te mo- 27
lestare nititur, ut de te victo gaudeat ; sed deus ad hoc illi permittit, ut
habeas unde tibi victoriae coronam ipse tribuat. Nemo emm coronabitur,
dicente apostolo, »nisi« qui »Iegitime certaverit«. Exspecta ergo donec ve- 30
niam, quia deo dante consolationem omnium quae tibi nunc molesta sunt
suscipies. Dominus custodiat te ab omni malo. Amen.
24 matrem eius] Monasterium Beccense beatae MARIAE virgini dedicatum fuit. 29-
30 certaverit] Cf. 2 Tim. 2,5.
1 2 viventi in terra D 1 6 eius omnes D 26 incepisti] suscepisti D 27 ini-
micus om. D 28 illi om. P 32 suscipies] hic deficii D
EPISTOLA 100 131
100.
Ad HUGONEM archiepiscopum Lugdunensem.
Mittit quaedam de scriptis suis. - Precatur pro monachis in tribulatione de-
gentibus. - De titulis opusculorum suorum.
Domino et patri cum dilectione reverendo et cum reverentia diligendo,
Lugdunensi archiepiscopo HUGONI : frater ANSELMUS, dictus abbas Bec-
3 censis, quod dilecto patri fidelis filius.
oi velim scribere quam magnum et quam gratum sit mihi decus et
dulcedo vestrae familiaritatis, quam ex vestra promissione me confido habe-
6 re, quantumque eam - etsi non merui accipere - desiderem vel fideli vo-
luntate, si aliter nequeo mereri, non amittere : forsitan aut subtrahendum
erit aliquid, aut videbor veritati superaddere. Sed quod in epistola non
9 audeo sufficienter commendare, in scrinio cordis curabo deo dante fideliter
servare.
Per praesentium latores fratres, sanctitatis vestrae, ut cognovi, dilec-
M tores, celsitudini vestrae de scriptis nostris mitto quod iussistis. In qua re
non tam alicuius me utilitati quam vestrae scio servire voluntati. Quapropter
si in illa legendo vos frustra tempus insumpsisse paenituerit, quia quod pu-
15 tatis non invenietis, non mittenti sed exigenti imputare debetis. De quae-
stionibus vero de quibus me velle scribere dixi et reverentia vestra me mo-
nuit: si dixero quantum dictare impediar, ab ullo qui meam non novit
1 8 conversationem credi non poterit. Si quando tamen inde mihi per dei gra-
tiam quod volo efficere licebit, vestrae, si potero, prudentiae notum erit.
Fratres praedicti lacrimabiliter de interiori monasterii sui conquerentes
2i destructione, pio me obsecrarunt affectu, ut nostris precibus paterni vestri
consilii in tribulatione sua releventur consolatione. Sed sicut nostro consilio
Ad Ep. 100: Scripta non ante a. 1082, quo fere HUGO archiepiscopus Lugdunensis
electus est. 2 HUG.] HUGO de Bourgogne, ex episcopo Diensi archiepiscopus
Lugdunensis (ca. 1082-1106), primas Galliae et legatus Apostolicus (ab a. 1077). Ipse
postea fuit ANSELMI consiliarius praecipuus in rebus ecclesiastico-politicis. 12 de
scriptis nostris] De opusculis Monologion et Proslogion agitur, uti ex Ep. 109 patebit.
15-16 De quaestionibus] Cf. Rev. Bened. 1932, p. 331 ss.; 1936, p. 56.
Ep. 100 (prius II, 11) coll. cum NDVLP 2 Lugdunensi om. N (Rec. prior?
Cf. Ep. 109) 22 releventur] revelentur E
232 EPISTOLA 100-101
non eget vestra sapientia, ita nec precibus benevolentia. Si tamen placet
ut dicam quid illis ad praesens expedire, donec visitatione supernae gratiae 24
in eorum ecclesia per regularis abbatis praesentiam monachica restauretur
religio, sentiam : aestimo quia melius est ut vestra licentia interim eligant,
ubi secundum propositum suum vivant utiliter, quam ut ibi cogantur mane- 27
re, ubi indigentia bonorum corporis et animae tristes vivant inutiliter aut
eadem indigentia intolerabiliter gravati discedant inoboedienter.
Quod in titulis opusculorum nostrorum nomini nostro addidi nomen 30
abbatis, non ideo feci ut personam monstrarem honoratiorem, sed ut nomi-
nis excluderem aequivocationem.
101.
Ad HELINANDUM.
Eum hortatur, ut contemptis Oariis diaboli tentationibus Votum mundum re-
linquendi compleat.
Servus servorum dei in Beccensi monasterio commanentium, frater
ANSELMUS: fratri dilecto, filio desiderato HELINANDO, bene incepta
feliciter perficere. 3
Denedictus deus, a quo »omne datum optimum et omne donum per-
fectum« descendit, qui avertit oculos tuos »ne videant vanitatem«, et erexit
animam tuam ad sequendam veritatem. Restat igitur, mi desiderate, ut sedula 6
sollicitudine pertractes, quia »nemo mittens manum ad aratrum et respiciens
retro, aptus est regno caelorum«. Antiquus enim hostis tanto enixius non
cessabit multimodis te calliditatibus invadere, quanto te videt studiosius velle 9
laqueos eius evadere.
Saepe namque reducet ante mentis oculos, quam delectabilia sint ea
in quibus solitus es conversari, ut continuo subinferat quam difficile sit as- 12
sueta voluptate carere, quam sit impossibile in quodam austero rigore et ri-
gida austeritate tota aetate perseverare. Quatenus ex memoria assuetae
Ad Ep. 101 : 4-5 descendit] Cf. Iac. 1,17. 5 vanitatem] Cf. Ps. 118,37. 7-8
caelorum] Luc. 9,62 (Vulg. : manum suam ; regno dei).
Ep. 101 (prius II, 12) coll. cum NEVLP 6 Restat] cum signo divisionis E
EPISTOLA 101 233
1 5 delectationis plus horreat animus sobrietatem vitae sublimioris. Aliquando
sub specie discretionis finget se salubnus tibi quam proposueris consulere, ut
scilicet pravitatem deserens in clericali proposito religiose vivendo velis per-
18 sistere. Ut et per vitae correctionem animam tuam possis salvare, nec per
indiscretionem subeas onus quod non possis portare. Quod si te ab intentione
perfectioris vitae nullatenus averti posse cognoverit, quasi tecum ire appro-
21 bando propositum se simulabit, sed iuxta iter laqueos ponere multimodos
non cessabit. Aliquando quidem hinc oblata opportunitate peccandi, illinc
stimulante tentatione suasionem callidus addet huiusmodi: , Tam bonum est
24 quod decrevisti facere, ut quamlibet immensitatem scelerum possit destruere.
Interim ergo satisfacere voluntati tuae cur haesitas, cum cito - sive multa
sive pauca peccata tua sint - pariter delenda non dubitas?' Aliquando vero
27 taliter conabitur decipere : , Bonum quidem est quod vis facere, sed non
opportune fit, nisi cum tepescente lascivia iuvenili, quae pondus illius regu-
laris censurae non tolerat, ipsa maturitas aetatis religiosae gravitati se con-
30temperat'. Quod si viderit te ita imbecillem ut impediri tua possit intentio,
si manifestetur : omnino conabitur, ut iis a quibus retineri aut vi aut amore
aut aliqua persuasione possis, qualibet occasione publicetur. Promittet etiam
33 quia, si bonum quod intendis aliquantulum differre volueris, multo fructuo-
sius atque utilius facere hoc poteris, et plurimorum salute, quos tecum at-
trahes, et commodo pecuniae monasterio profuturae, quam undique colliges.
36 Quid etiam quod te levitate et inconsiderata acceleratione tentabit arguere,
quia te non solum promittendo, sed et pignus praemittendo indissolubiii voto
voluisti constringere, cum nihilominus et fortasse melius id ipsum libera pos-
39 ses voluntate perficere?
Ad haec omnia, carissime, quid respondendum sit, vellem aliquanto
diffusius scribere, nisi lex epistolae cogeret me brevitatem non excedere.
42 Breve igitur et verum amici tui suscipe contra ista consilium.
Qui putat voluptate saeculari carere et in exercitio perseverare virtu-
tum nimis austerum et impossibile, numquam gustavit quantum sit non ser-
45 vire sed imperare vitiis per amorem et spem caelestis regni laudandum et
delectabile. Qui putat melius sibi esse in habitu clericali religiose vivere
quam subire monachicae vitae pondus importabile: consideret per totum
21 ponere] proponere LP 24 decrevisti] derevisti corr. ex dereliquisti V sce-
lerum om. LP 31 iis] his V 32 possit E (possis ex possit L) 33 aliquan-
tum P 39 proficere E 47 monachicae] monasticae LP
234 EPISTOLA 101
mundum quanta hilaritate utrique sexui, omni aetati, omni generi hominum 48
sit pondus illud cantabile. Sciat etiam quia valde difficilius est inter saecu-
lares per liberam voluntatem, quam intra claustrum monachorum sub disci-
plina custodire vitae sanctitatem. Non dico nunc quod propositum vitae in- 51
ter omnes vitas altiorem gradum contingat humilitatis, quem altior sequitur
exaltatio, nisi quia nullus, ut melius vivat, monachi propositum deserit, et
omne genus hominum ad monachicam vitam ut magis deo propinquet con- 54
currit.
Qui peccatis addit peccata, quia peccatorum omnium exspectat remis-
sionem : amando peccatum probat se non amare et ideo non mereri pecca- 57
torum absolutionem. Qui differt in futuram et forsitan non futuram aetatem
vitam suam corrigere : certum bonum dimittit pro dubio, et contemnendo quod
perdit probat se non amare quod exspectat et meretur non accipere. Qui 60
certus non est se tantae esse constantiae, ut nullo modo flecti possit a bono
proposito : omnino celet bonam voluntatem, ut non nisi cum in opus exit
appareat in publico. Qui bonum quod vult facere ut melius fiat differt : 63
bonum est, si melius certum est. Quod si melius bonum dubium est et per-
dere minus bonum nimis est damnosum et irrecuperabile : consilium est ut
acceleret facere bonum minus, ne nimis exspectando maius non faciat maius 66
nec minus. Qui iudicat levitatem voto se ligare ad faciendum quod bonum
est, ut iam non sit Iiber ad non faciendum : iudicet doctorem levitatis illum
qui dicit: »vovete et reddite«. Nullatenus enim reprehendendus est qui quod 69
bonum est vovit, sed qui non reddit quod vovit. Certum quippe est quia
qui bene vovet, ipso voto deo placet. Qui ergo aliquid boni vovit, non
paeniteat quia fecit unde deo placeat, sed festinet reddere quod vovit, ut 72
plus placeat.
Haec, fili carissime, consilia, has consolationes in praesenti maxime tibi
necessarias iudicavi, haec paterna sollicitudine ego, quem patrem et consi- 75
liarium non mea dignitate, sed tua voluntate elegisti, dictavi. Haec interim
reminisci non desinas, donec quod deo inspirante vovisti, ipso adiuvante
perficias. Vale, desiderate cordi meo, et festina satisfacere de te desiderio 78
meo, quod utinam facere placeat omnipotenti deo! Amen.
69 reddite] Ps. 75,12.
61 possit flecti ELP 70 vovit1] novit P 76 dignitate] voluntate ELP 77
vovisti] novisti P 79 Amen om. LP
EPISTOLA 102 235
102.
A GREGORIO papa.
Eius precibus se et ecclesiam commendat. - Ei praecipit, ut iustitiam faciat
cuidam converso suo.
GREGORIUS episcopus, servus seroorum dei: ANSELMO, venerabili
abbali Beccensi, salutem et apostolicam benedictionem.
3 LJuoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit, quam
dignas grates deo referimus, et te in Christi dilectione ex corde amplec-
timur ; credentes pro certo tuorum siudiorum exemplis ecclesiam dei in
6 melius promoveri, et tuis similiumque tibi precibus etiam ab instantibus
periculis, Christi subveniente misericordia posse eripi. Nosti, frater : si iusti
apud deum praevaluit oratio, quid iustorum ? Praevalebit equidem, immo
9 impetrabit sine dubio quod petierit. Ipsius etiam veritatis auctoritate cogimur
hoc confiteri: »Pulsate«, inquit, »et aperietur vobis«, »petite et accipietis«.
Pulsate simpliciter, petite simpliciter, haec etram quae sibi placeant. Sim-
\2plex est ostium, simplex dator. Vult peti simplicia, et quae sibi conveniant.
Hoc modo aperietur, hoc modo accipietis, hoc modo iustorum exaudietur
oraiio. Unde volumus tuam tuorumque fraternitatem assidue deum orare, ut
15 ecclesiam suam et nos, qui ei licet indigni praesidemus, ab instantibus haere-
ticorum oppressionibus eripiat, et illos errore dimisso ad viam veritatis reducat.
Querimoniam apud nos fecit quidam peregrinus de quodam converso
18 tuo. »Iustus dominus iustitias dilexit, aequitatem vidit vultus eius«. Imitare
dominum tuum, imitare magistrum, a quo habes doctrinam vitae. Praeci-
pimus etiam et nos, ut ei iustitiam facias coram HUBERTO, dilecto filio
21 nostro, et - ut intelleximus - amico tuo.
Ad Ep. 102 : Scripta circa a. 1079, sec. JAFFE, Biblioth. Rer. Germanic. t. II [1865],
p. 561 . 1 GREG.] Papa VII. regnavit annis 1073-1085. 7-8 oratio] Cf. Iac.
5,16. 9 petierit] Cf. 2 Reg. 19,38. 10 accipietis] Cf. Matth. 7,7 (Vulg. :
petite et dabitur vobis). 18 vultus eius] Ps. 10,8 (Vulg. : et iustitias). 20
HUB.] Subdiaconus Cardinalis, legatus Apostolicus in Normannia et Anglia (cf. Ep. 125).
Ep. 102 (prius II, 31) coll. cum MDEVLP 3 usque ad nos MD 6 tibi
om. MD 7 Nosti] Novisti MD 9 Praevaluit V 10 vobis om. MDLP 13
exauditur M 14 orare] exorare D 15 qui ei] cui MDV 18 dominus] et
add. E iustitiam MD 19 magistrum] tuum add. D 20 HUB.] hugone
MD 21 tuo] vestro LP
236 EPISTOLA 103
103.
Ad LANFRANCUM archicpiscopum Cantuariensem.
Ad eum mittit GISLEBERTUM, quem ut brevi remittat, enixe precatur.
Domino et patri, reverendo archiepiscopo LANFRANCO : frater
ANSELMUS, servus servorum dei Becci commanentium, cum eisdem do-
minis suis, quod domino fideles servi, quod reverendo patri reverentes filii. 3
De domno GISLEBERTO, ut eum vobis mitteremus, vestrae satisfe-
cimus iussioni. Quod autem tardius quam iussistis, verum est quia non est
factum negligentia, sed ob multa quae nunc enarrare longum est impedimenta. 6
Sed scitote quia, si quis fecerit ut ipse in Anglorum terra remaneat, nimis
grave et maius quam breviter dici possit damnum in praesenti et in futuro,
interius et exterius ecclesiae nostrae et tristitiam faciet. Quapropter preca- 9
mur et obsecramus quantum, salva iustitia et vestrae sanctitatis reverentia,
nobis licet, per pietatem et per caritatem, quam erga nos vestram semper
habere paternitatem cognovimus, ut si absque dei voluntatis obviatione fieri 12
posse videritis : potius fratribus et amicis desiderantibus ad certam suam sa-
lutem et aliorum utilitatem per vestram instantiam reddatur, quam quibus-
libet alienis ad periculum sui damni et illorum dubiam utilitatem ingeratur. 15
Breviter quod multum volumus et expedire credimus obsecramus, quia
sapientiae vestrae pauca verba sufficere non ignoramus. Quod si divinam
dispositionem nostrae sic resistere petitioni vestra cognoverit prudentia, ut '8
aliter fieri necesse sit: quod mihi, si praesens essem, vestra prudentia de
re ipsa concedere aut facere consuleret, vestrae committo potestati.
Ad Ep. 103: 4 GISL.] De eo cf. EP. 84. 13-15 ingeratur] LANFRANCUS
eum pro quadem abbatia elegerat (cf. Ep. 106).
Ep. 103 (prius II, 13) coV. cum NEVLP 4 GISL.] EISLEB. E 6
lmpedimenta] sic editiones ; mss. impotentia 9 nostrae et] et cm. P 1 5 utili-
tatem dubiam VLP 16 credimus] et add. P
EPISTOLA 104 237
104.
Ad fratres apud Confluentium commanentes.
De manacho qui invito abbate Parisiis moratur, et de diversis negotiis.
Frater ANSELMUS, abbas Becci : fratribus Beccensibus apud Con-
fluentium commanentibus salutem.
3 ivlittite nostras litteras BENEDICTO, monacho de Sancto Petro su-
pra Divam, qui propter scholas moratur apud Parisium et conversatur in
monasterio Sancti Maglorii. Mando enim illi et consulo ut ad monasterium
6 suum redeat, a quo contra voluntatem abbatis sui abest. Promisit enim idem
abbas eius mihi se illi misericordiam et mansuetudinem pro nostro amore,
si redierit, exhibiturum. Quod si facere voluerit, omnino illum sicut mona-
9 chum de nostro monasterio caritativa sollicitudine benigne iuvate, quatenus
aut equo usque ad nostrum monasterium aut navi usque Fraisnosam venire
possit.
12 Quod domnus RODULFUS mandavit vobis de equo suo et de mo-
nacho Sancti Germani, facite ; sed hoc a me mandatum esse dicere nolite,
sed a domno RODULFO. Valete et scitote quia miserante deo de aegri-
15 tudine, quam nuper habui, bene convalesco, et hoc amico nostro domno
URSIONI notum facite. Epistolas nostras, quas domnus MAURITiUS nobis
mittere debuit, adhuc exspectamus. Iterum valete.
Ad Ep. 104 : Scripta circa a. 1 085 : aegritudinem suam, de qua etiam in Ep. n. 1 06
sermo erit, commemorat. 1-2 apud Confluentium] Cf. Ep. 97. Agitur de Confluentio
Sanctae Honorinae, ubi Isara et Sequana confluunt. Cf. Chronicon Beccense ad a. 1082
(PL 150, 647). 6 abbatis sui] FULCONIS, ut ex Ep. sequente colligitur. 12
ROD.] Idem esse videtur ac is, qui in Ep. 55 memoratur. 16 URS.] Priori in
monasterio S. Martini de Campis (cf. Ep. 162). 16-17 exspectamus] ANSELMUS
epistolas suas collegit (Cf. de ea re Rev. Bened. 1936, p. 307 s.; 310 s.).
Ep. 104 (prius II, 14) coll. cum NEVLP 3-4 supra] super LP 4 dinam
corr. ex divam (?) V 7-8 si redierit pro nostro amore ELP 9 nostro eras. L;
om. P 15 nuper] in margine abscis. N
238 EPISTOLA 105
105.
Ad FULCONEM abbatem S Petri supra Divam
Exorat ut mitius agat cum fugitivo monacho paenitente.
Domino et patri, reverendo abbati FULCONI : frater ANSELMUS
orationum et servitii fidelitatem.
1 ilius vester, qui a paternitate vestra inordinate abierat, paenitens et 3
ad omnem satisfactionem secundum vestrum iudicium paratus humiliter redit.
Qui non tam postulat, ut illi poenam quam meruit remittatis, quam ut vel
ultimum illum intra gregem, quem sua culpa dimiserat, vestra misericordia $
constituatis. Precor igitur ego sanctitatem vestram, ut non tam consideret
districtio vestra quod ille fecit peccando, quam penset pietas vestra quod
facit humiliter paenitendo. Precor etiam fratres et dominos nostros alios, fi- 9
lios vestros, ut paternitatis vestrae misericordiam pro eo exorantes gaudium
se monstrent habere, quia frater eorum »mortuus fuerat et revixit, perierat
et inventus est«. Qua vero mensura erga eundem fratrem iudicium sive mi- 12
sericordiam vestram ostendere debeatis — sicut scriptum est: »misericordiam
et iudicium cantabo tibi, domine« - : vestrae potestatis est et vestrae pruden-
tiae; tantum ut superexaltet misericordia iudicio. ]5
Ad Ep. 105 : Scripta mox post Ep. praecedentem- 1 FULC.] De eo cf. Ep. 61
et 88. Eum fuisse abbatem S. Petri supra Divam ex Ep. praecedente elucet. 11-12
inventus est] Cf. Luc. 15,32 (Vulg. : mortuus erat). 5-7 ultimum] Cf. Regulam
s. BENEDICTI, c. 29 (ed BUTLER3, lin. 4). 13-14 domine] Ps. 100,1.
15 iudicio] Cf. Iac. 2,13; Regulam s. BENEDICTI, c. 64 (lin. 26).
Ep. 105 (prius II, 15) coll. cum NEVLP 3-4 paenitens et ad] paenitens ad V
penitus ad ELP 4 iudicium vestrum LP 6 intra] inter ELP 1 1 mortus V
13 vestram om. LP 15 iudicio] iudicium (a sec. manu?) corr. ex iudicio V
EPISTOLA 106 239
106.
Ad GISLEBERTUM abbatem Westmonasteriensem.
Gratulatur el de electione ad abbatis dignitatem.
Suo dilectissimo, olim divina dispositione filio, nunc dei gratia coabbati
GISLEBERTO : frater ANSELMUS in hac vita diu sancte vivere cum
3 prosperitate, in futura feliciter cum aeternitate.
ttsi tarde propter aegritudinem impedientem dilecto dilectori meo pro
nova sibi divinitus data gratia scribo, non tamen tepide, quantum ad vo-
6 luntatis benevolentiam pertinet, dico : »Gloria in altissimis deo, et in terra«
gaudium »hominibus bonae voluntatis«, qui iudicium suum de te manifesta-
vit, quod hactenus apud se occultum, licet semper de te pro humana ae-
9 stimatione bona crederemus, servavit.
In eo namque vitae proposito, in quo te custodiendo semper eius gra-
tia sapientia erudivit et in sanctitate nutrivit, patrem et doctorem pastorem-
12 que animarum te constituit. Multo enim melius de te sperandum est et de
similibus tuis, quorum vita est in sancta conversatione nutrita, quam de me
et de similibus meis, quorum vita olim est in saeculari conversatione detri-
15 ta. De vobis enim sperandum est, cum ad aliorum curam promovemini,
quod dum et alios ad vestri similitudinem instruitis, iustitia vestra perficiatur ;
de nobis vero timendum est, cum tanto pondere gravamur, ne iniustitia
18 nostra occulto dei iudicio augeatur. Quanto igitur melius est de tua sancti-
tate in suscepto officio sperandum, tanto magis est et securius de tibi con-
cessa gratia gaudendum.
21 Omnipotens deus, qui te custodem aliorum constituit, ipse te sua gra-
tia sic adiuvet et custodiat, ut pro tua et illorum iustitia aeternam tibi bea-
titudinem retribuat.
Ad Ep. 106: Scripta circa a. 1085. 2 GISL.] De eo cf. Ep. 84 et 103. Ab-
bas circa a. 1085 constitutus est. Cf. ROBINSON, J. Armitage, Gilbert Crispin, abbot
of Westminster (1911). 4 propter aegritudinem] Cf. Ep. 104. 6-7 voluntatis]
Cf. Luc. 2,14. 10-1 1 nutrivit] Cf. De nobili Crispinorum genere (PL 150, 738 B):
.Willelmus Crispinus nlium suum in tenera aetate nomine Gislebertum praedictis patribus
deo nutriendum sub regulari disciplina obtulit*.
Ep. 106 (prius II, 16) coll. cum NEVLP I dispositione] dispensatione LP
6 pertinet om. LP 7 suum om. P 9 credemus P
240 EPISTOLA 107
107.
Ad G. episcopum.
Gratias agit de promissis orationibus et auxiliis. - Pro RICOARDO adiu-
Vando petit.
Domino et patri, reverendo episcopo G. : frater ANSELMUS, dictus
abbas Becci, temporalem prosperitatem et aeternam felicitatem.
Vjratias agimus vestrae sanctitati, quae nostras et fratrum nostrorum 3
orationes postulando suas nobis est dignata per dilectum fratrem nostrum
domnum RICULFUM concedere et suae benevolentiae auxilia, ubicumque
se opportunitas exhibebit, promittere. Ad quod quanto minus quod digne 6
recompensare possimus habemus, tanto magis quidquid possumus ad vestrae
celsitudinis servitium et opere et voluntate impendere debemus, et deum, prop-
ter quem nobis ista promittitis, orare ut ipse vobis secundum suam copio- 9
sam largitatem retribuat, quod nos propter nostram parvitatem non valemus.
De filio vestro, fratre nostro, domno RICOARDO, quamvis honestius
nobis esset et mallemus prius servire quam aliquid petere : vestram tamen, 1 2
quoniam ita res exigit, rogamus benignitatem, quatenus illi propter nostrum
amorem concedatis, si quid de se aut de praebenda sua petierit quod ve-
stram non dedeceat honestatem. 15
Ad Ep. 107 : Scripta post Ep. 78. 1 G.] Est GONDULFUS, episcopus Ro-
fensis, ut videtur (cf. infra). 5 RICULF.] In catalogo Becc. n. 80. 1 1 RI-
COARDO] De eo cf. Ep. 78, in qua eum ANSELMUS similiter GONDULFO epi-
scopo commendaverat.
Ep. 107 (prius IV, 124) coll. cum NLP 1 .G.] sic mss.; in L spatium post
.G. 6 se om. LP 1 3 quoniam] quia LP
EPISTOLA 108-109 241
108
Ad MAINERIUM abbatem S. Ebrulphi.
Dilationem itineris sui communicat.
Domino et patri, reverendo abbati MAINERIO : frater ANSELMUS
salutem.
Ocitote quia quo iturum me vobis mandaveram, non ibo ante Octavas
Epiphaniae domini. Deinde nescio quando ibo aut si ibo. Interim si vobis
placeret ut domnus SERLO ad nos, cum vobis opportunum esset, quantum
6 iuberetis moraturus veniret : mihi quidem placeret et puto quia illi non dis-
pliceret. Precor sanctitatem vestram ut, si vobis molestum non est, per vos
notum fiat dominis et amicis nostris de Sagiensi monasterio quod de nostro
9 mando itinere. Scio enim eos sicut vos sollicite orare pro me ad eiusdem
itineris prosperitatem. Nec paeniteat caritatem vestram orasse pro itinere nostro,
quia modo non eo. Potens est enim deus servare mihi orationes vestras
12 in opportunam diem. Valete.
109.
Ad HUGONEM archiepiscopum Lugdunensem.
Ut mutet titulus duorum opusculorum quae miserat, rogat. - Pollicetur se
opuscula, quae in animo habeat scribere, missurum esse.
Domino et patri, archiepiscopo Lugdunensi venerabili HUGONI : frater
ANSELMUS in praesenti saeculo sancte vivere, in futuro beate.
1 ondus vestrae auctoritatis facit me dare pondus meis nugis. Cum
Ad Ep. 108 : Scripta fortasse ante iter secundum Anglicum (cf. Ep. 116). 1 MAIN.]
Abbas S. Ebrulphi Uticensis (1066-1089). 5 SERLO] Prior, postea (1089-1091)
abbas eiusdem monasterii, tandem episcopus Sagiensis (1091-1123). Ad Ep. 109 :
Scripta post Ep. 100.
Ep. 108 (prius IV, 125) coll. cum NLP 3 iturum] iterum P 9 ad eius-
dem] et eiusdem LP Ep. 109 (prius II, 17) coll. cum NEVLP 1 ve-
ner. archiepiscopo N Lugdunensi om. N (Rec. prior. ? Cf. Ep. 100)
242 EPISTOLA 109-110
enim celsitudo vestra tanti pendat opuscula nostra ut ea petere et legere
dignetur, non nihil mihi quod tanto viro placet esse videtur. Quapropter
nullatenus apud vestram prudentiam me ridendum existimo, si qualiter aptius 6
titulari debeant eadem opuscula considero. Precor igitur ut si libellos, quos
sanctitati vestrae iussus misi, recuperare poteritis : illud quod in ipsis titulis
positum est, scilicet de ratione fidei, velut superabundans recidentes, illum 9
quem Monoloquium nominavi, Monologion vocetis, et alterum non Allo-
quium, sed Proslogion tituletis ; et secundum titulorum correctionem finem
praefatiunculae minoris libelli, quae de eisdem titulis loquitur, emendetis. '2
Cur autem hanc mutationem fieri rogitem exponere - si tantum fiat -
nec adeo est necessarium, nec hac epistolari brevitate, quam proposui,
congruum. Quod si secundum nostram petitionem feceritis, hoc vestrae pa- l5
ternitati volo retribuere ut, si deus mihi ea quae desidero dederit scribere,
aspectui vestro nolim ea, ut puto, non minus prioribus placitura, subtrahere.
Fidelitatem vestram, quam sernel cordi meo commendavi, protegente deo 18
servat et servabit, nec dissimiliter de gratia vestrae sanctitatis sperat et sperabit.
110.
Ad HENRICUM abbatem.
Petit, ut sibi per litteras sigillo munitas confirmet se monachum suum FUL-
CHERALDUM ecclesiae Beccensi cedere.
Domino et patri, reverendo abbati HENRICO : frater ANSELMUS
huius vitae diuturnam prosperitatem et futurae aeternam felicitatem.
Lator praesentium retulit mihi vestram paratam esse sanctitatem de 3
domno FULCHERALDO, filio suo, nostram facere voluntatem. Cui nuntio,
quoniam nec vestras litteras nec sigillum vestrum, certum litterarum testimo-
nium, video, non omnino sum credulus ; nec cum reminiscor quia amicus 6
4 opuscula nostra] Cf. Ep. 100. 11-12 emendetis] Cf. Vol. I, p. 94, 11-13.
Ad Ep. 110 : Scripta post Ep. 55. 1 HENR.] De eo et ad rem cf. Ep. 55.
7 eadem opuscula debeant ELP 8 recuperari N 10-11 Monologion vocetis,
et alt. non Alloquium] rnonoloquium P 18 Fidel.] F (ras.)itatem P Ep. 110
(prius 11,20) coll. cum NEVLP 4 fulceraldo V fulcheradoiV 5 vestrum
sigillum ELP
EPISTOLA 110-111 243
amico tres panes petente, etsi non surgat »eo quod amicus eius sit, propter
improbitatem tamen« surgit et dat »illi quotquot habet necessarios«, non sum
9 penitus incredulus. Si enim somnolenti amici pigritia vincitur mediae noctis
tempore importunitate : quanto magis tot annorum lmportunitas impetrabit a
vestra caritate?
12 Si ergo deus posuit in corde vestro, ut praefatum filium vestrum ec-
clesiae nostrae sub abbatum eius regimine penitus concedatis - non enim
peto nec expedit ut rediturus veniat propter longae viae periculosam diffi-
1 5 cultatem - : precor per eandem importunitatem, quatenus epistola vestro si-
gillo signata indubitabilem mihi vestram ostendat voluntatem. Postquam vero
certi erimus, nostrae sollicitudinis erit qualiter illum habeamus.
111.
Ad FULCHERALDUM consobrinum.
Ei eadem fere scribit.
Suo carissimo in Christo fratri, in carne consanguineo FULCHERALDO:
frater ANSELMUS salutem.
3 Oi domnus abbas HENRICUS te nostrae ecclesiae perpetim concedere
paratus est - aliter enim non consulo te venire, quia non expedit nec fa-
cile est monachum ire et redire tam longo ltinere — : debuisti instare ut hoc
6 mihi suis litteris et sigillo intimaret, sicut mandavi, ne pauperem hominem
frustra cogeres tanto itinere laborare. Non enim decet ut pro solo verbo
talis homunculi tantam rem incipiam. Moneo igitur quatenus aut litteras cum
9 sigillo domni praefati abbatis, sicut dixi, mittas, aut omnino quod fieri nul-
latenus potest dimittas et dispositionem vitae tuae totam divinae misericor-
diae committas.
6-8 necessarios] Cf. Luc. 1 1 ,8. Ad Ep. 111 : Simul cum Ep. praecedente missa.
10 annorum] amicorum V Ep. 111 (prius II, 21) coll. cum NEVLP 1
folcheraldo ELP (at cf. Ep. 1 10) folceraldo V .¥ . N 6 mandavit ELP 8
aut litteras] aut om. ELP
244 EPISTOLA 112
112.
Ad HUGONEM inclusum.
Suggerit ei, quomodo saeculares qui ipsum adeunt, ad patriae caelestis amo-
rem accendere possit.
Domino et amico carissimo HUGONI incluso : frater ANSELMUS,
dictus abbas Becci, a malis excludi, in bonis includi.
L/uo viri laici nuper ad me venerunt dicentes se a vestra dilectione 3
missos, quatenus ex nostra exhortatione aliquid assumerent, unde se ad pa-
triae caelestis amorem accenderent. Per quos etiam, ut referebant, postula-
stis ut aliquid a me breviter scriptum acciperetis, unde saecularium mentes 6
hominum vos adeuntium ad huius saeculi contemptum et aeterni regni desi-
derium incitaretis.
Quod vos tanto melius per vos efficere potestis, quanto liberius hau- 9
ritis vitae dulcedinem caelestis. Nam quod ego quasi a longe intueor, vos
gustu sentitis ; et quod ego mente ieiuna ore rumino, vos cordis affectu glu-
titis. Quod enim ego de sanctae vitae rectitudine utcumque intelligo, vos 12
operibus tractatis ; et quod ego utcumque loqui possum, vos faciendo gu-
statis. Quanto ergo satur suavius quam ieiunus eructat, tanto dulcius vestra
commonitio quod persuadere nititur inculcat. Sed quoniam vestrae aliquid ne- 15
gare nequeo voluntati : quamvis hoc quod a me petitis in latitudine sanctae
scripturae multo melius inveniatis, tamen dicam aliquid secundum petitionem
vestram, ne me velut eius contemptorem arguatis. Sic itaque aliquem illite- 18
ratum et qui altiora capere non possit, ad beatitudinis aeternae desiderium
existimo posse invitari:
Frater carissime, regnum caelorum clamat deus se habere venale. Quod 21
quidem regnum caelorum tale est, ut eius beatitudinem et gloriam nec ocu-
lus hominis mortalis possit videre nec auris audire nec cor cogitare. Ut
Ad Ep. 112: Scripta post Ep. 109: postquam opusculo suo titulum Proslogion dedit.
1 HUG.] Inclusus Cadomensis, ut in Ep. 45 vocabatur. 22-23 cogitare] Cf. 1
Cor. 2,9.
Ep. 112 (prius II, 22) coll. cum EVLPD 1 ANS.] .a. D 14 quam ieiu-
nus om. E 21 Frater] cum signo dio. codd. omnes se om. E 22 regnum
caelorum om. D
EPISTOLA 112 245
24 tamen aliquo modo illud possis cogitare : quisquis ibi regnare meruerit,
quidquid ipse volet, hoc erit in caelo et in terra ; quidquid vero nolet, non
erit in caelo nec in terra. Tanta enim erit dilectio inter deum et eos qui
27 lbi erunt et inter se ipsos invicem, ut omnes se invicem diligant sicut se
ipsos, sed omnes plus ament deum quam se ipsos. Et propter hoc nullus
ibi volet nisi quod deus ; et quod unus volet, hoc volent omnes; et quod
30 unus vel omnes, hoc ipsum volet deus. Quapropter quidquid unusquisque volet,
hoc erit et de se ipso et de omnibus aliis et de tota creatura et de ipso deo. Et
sic singuli erunt perfecti reges, quia quod singuli volent, hoc erit ; et omnes
33 simul cum deo unus rex et quasi unus homo, quia omnes unum volent, et
quod voient erit. Hanc mercem clamat deus de caelo se habere venalem.
Si quis quaerit quo pretio, respondetur illi : Non indiget terreno pre-
36 tio, qui vult dare regnum in caelo, nec aliquis potest deo dare quod non
habeat, cuius est totum quidquid est. Nec tamen dat deus tantam rem sine
omni pretio, quia non dat illam non amanti. Nemo enim dat quod carum
39 habet, illi cui carum non est. Quoniam ergo deus tua re non eget, nec dare
debet tantam rem contemnenti amare illam : non quaerit nisi amorem, sine
quo dare non debet. Da ergo amorem et accipe regnum ; ama et habe.
42 Denique quoniam regnare in caelo non est aliud quam sic conglutinari
cum deo et cum omnibus sanctis angelis et hominibus per dilectionem in
unam voluntatem, ut omnes utantur simul una potestate : ama deum plus
45 quam te ipsum, et iam incipis tenere quod ibi perfecte vis habere. Concorda
cum deo et cum hominibus - si tantum a deo ipsi non discordent -, et
iam incipis cum deo et cum omnibus sanctis regnare. Nam secundum quod
48 tu concordabis modo cum deo et cum hominibus in illorum voluntate, con-
cordabit tunc deus et omnes sancti tecum in tua voluntate. Si ergo vis esse
rex in caelo, ama deum et homines sicut debes, et mereberis esse quod
51 optas.
Hunc vero amorem non poteris habere perfectum, nisi evacuaveris cor
24-31 de ipso deo] Cf. Pwslogion, c. XXV (Vol. I, p. 119, 8-12).
25 nolet] volet V 25-26 quidquid vero — in terra] quidquid voluerit D 27-
28 se ipsos] se D 34 mercem] mercedem P 37-38 sine omni] sine ullo D
40 amare om. D 41 dare] dari E eam add. D 42 non] nihil D con-
glutinare P 43 cum omnibus om. D 44 voluntatem] potestatem D 45 te
ipsum] et proximum tamquam te ipsum add. D Concorda] cum signo divisionis in
margine E 46 discordent] concordant D 52 vero om. ELP
246 EPISTOLA 112
tuum ab omni alio amore. Quippe sic est de corde hominis et de hoc
amore, quomodo de vase et oleo. Nam sicut vas quanto magis habet aquam 54
aut alium similem liquorem, tanto minus capit oleum : ita cor in quantum oc-
cupatur alio amore, in tantum excludit istum. Est et aliud : quia sicut fetor
est contrarius odori et tenebrae luci, sic omnis alius amor huic amori. Sicut 57
igitur contraria numquam simul integre conveniunt, sic nec iste amor cum
ullo alio amore in uno corde. Hinc est quod qui cor suum implent dilec-
tione dei et proximi, nihil aliud volunt nisi quod vult deus aut quod vult 60
alius homo - tantum si non sit contra deum.
Hinc est quod instant orationibus et caelestibus colloquiis et cogitatio-
nibus, quia dulce est illis desiderare deum et loqui et audire et cogitare de 63
illo, quem multum amant. Hinc est quod gaudent cum gaudentibus, flent
cum flentibus, miserentur miseris, donant indigentibus : quia alios homines
tamquam se ipsos amant. Hinc est quod contemnunt divitias, potestates, 66
voluptates et honorari aut laudari. Qui enim haec amat, saepe facit ali-
quid contra deum et contra proximum. Sic enim »ex his duobus prae-
ceptis universa lex pendet et prophetae«. Qui ergo vult illum amorem 69
habere perfecte, quo regnum caelorum emitur : amet contemptum, pau-
pertatem, laborem, subiectionem, sicut sancti viri faciunt. Sic enim »qui
se humiliat, exaltabitur«. 72
Breviter vobis haec, carissime, sicut postulastis dixi ; sed in horum
expositione prudentia yestra multo plura proferre poterit quam dixi. Si
tamen de plenitudine beatitudinis aeternae aliquid a me latius dictum sanc- 75
titas vestra legere voluerit : in fine libelli mei qui Proslogion appellatur,
ubi de pleno gaudio tractavi, reperire hoc poterit. Valete et orate pro me.
64-65 cum flentibus] Cf. Rom. 12,15. 68-69 prophetae] Matth. 22,40 (Vulg.: in his
duobus mandatis). 71-72 exaltabitur] Luc. 18,14. 76 Proslogi~-n\ De hoc ti-
tulo cf. Ep. 109. 77 tractavi] Cf. c. XXVI (Vol. I. p. 120 ss).
54 habet om. V 62-66 Hinc est — amant om. D 67 et om. D aut] et
P 69 universa om. D 69-70 habere illum amorem VD 71-72 sicut — exal-
tabitur om. D 73 Breviter] cum signo divis. ELPD canssime] frater cariss. D
74 proferri L 76 proslogion] allucutio superscript. E
EPISTOLA 113 247
113.
Ad PETRUM abbatem.
De novitio clerico, qui prius Becci quam in PETRI monasterio petitionem et
votum monachi fecit.
Domino et patri, abbati reverendo PETRO : frater ANSELMUS, dic-
tus abbas Becci, per praesentis vitae sanctitatem adipisci futurae felici-
3 tatem.
Tratrem me vestrae sanctitatis esse, sicut mandastis, et fraternitatem
hanc me velle servare, sicut poscitis, confiteor. Quod quia in URSIONE
6 clerico, qui apud vos petitionem et votum monachi fecit et nunc apud nos
manet, vultis apparere, nihil utique vobis minus de illo faciemus, quam a
vestra caritate nobis fieri postularemus.
9 Scitote namque, quoniam apud nos prius quam apud vos petitionem
et votum monachi fecit. Si ergo per hoc vos putatis iuste illum posse revo-
care, quibus posterius hanc petitionem et hoc votum importunitate precantium
12 victus fecit : multo iustius possumus nos illum retinere, quibus hoc prius de
longe veniens spontanea voluntate, non ulla nostra persuasione coactus, fecit.
Ille quoque multo magis est debitor servare veritatem in prima et libera
1 5 promissione quam in eiusdem primae promissionis violatione. Nam si prae-
fatae petitionis et voti testes habetis et eiusdem confessionem, nos plus ha-
bemus, qui voluntatem ipsius tenemus cum testibus et confessione et priores
18 suscepimus eius promissionem.
Denique vestram non latet prudentiam quia, quanto tempore novitius
in incolumitate sui sponte petens monachicam conversionem, in monasterio
21 conversatur ante professionem, secundum regulam nostram differtur propter
stabilitatis probationem. Nec interim eum ullus cogere potest ad remanendum,
Ad Ep. 113 : 1 PETRO] Est forsitan abbas Ibreiensis (Ivry) in Diocesi Ebroicensi (ab
cnno circiter 1071).
Ep. 113 (prius II, 23) coll. cum EVLPD 1 abbati om. D ANS.] .a. D
4 me] meae D esse] om. V; et ELP 5 in ursone D in co (ras.) ursione V
1 1 precantum EP 1 3 nostra] vestra V 1 6 et voti] votis D 20 conversio-
nem] conversationem P
248 EPISTOLA 113
sed libera ei conceditur potestas ad discedendum. Non dico quod non pec-
cet, si acceptam bonam voluntatem deserat, et quod saepius ore bene pro- 24
misit, diabolica persuasione deceptus exhorreat ; sed dico quia, quamvis coram
deo mendacii arguatur, non est tamen abbatis, ut quod ille promisit ab eo
violenter exigat. Quam rationem et nobis et vobis pariter servandam esse 27
cognoscitis. Quapropter si praedictum clericum vultis ad vos reducere, mit-
tite pro eo ; et si voluerit, liberam habeat potestatem a nobis recedendi ;
si autem noluerit, non a vestra discretione calumniam pati debet nobiscum 30
remanendi, nec in nobis ulla debet esse voluntas illum expellendi. Hoc enim
modo me erga vos paterno affectu uti, quod poscitis, existimo, si quod a
vobis mihi ordinate fieri peterem, vestrae fraternitati facere non renuo. 33
Ad calumniam vestram quam dicitis rationem excusationis nostrae
exposuimus ; sed quoniam inter nos et vos res haec agitur, consilium vobis
dare non audemus. Quo tamen nos utamur in re simili consilio, dicere non 36
prohibemur. Nostrum utique semper est consilium, ut nullum ante illam sui
deditionem, quam per cucullae spontaneam acceptionem facit, si ad aliud
monasterium ire voluerit, invitum teneamus novitium ; sed inquantum possu- 39
mus illum absolventes, nostrum simul illi consilium, si poscit, impendimus et
auxilium. Quod si bonam deserens voluntatem monachus esse noluerit, a
voto, cuius se debitorem fecit, non absolvimus ; sed nullam illi vim per nos 42
inferentes illum dei exactioni, cui se debitorem fecit, dimittimus. Si autem
praedictus clericus nobiscum manserit, et res eius, quas prius sicut se ipsum
nobis dedit quam apud vos petitionem et votum monachi faceret, retinere 43
volueritis : nullam a nobis inde calumniam sustinebitis. Valete.
27 pariter om. D 28 cognoscatis D 29 recedendi] discedendi D 32 si
quod] sed quod D 36 tamen nos] nos om. D 37 sui] suam P 38 aliud]
alium ELP
EPISTOLA 114 249
114
Ad IDAM comitissam.
Gratias agit de tot bentficiis. - Rogat, ut RICARDUM Beccum venturum
adiuvet.
Dominae suae dilectissimae, generis et morum nobilitate clarissimae co-
mitissae IDAE : frater ANSELMUS, servus servorum dei Becci comma-
3 nentium, cum eisdem dominis suis, in flagranti desiderio dei usque in finem
manere, de desiderato conspectu dei sine fine gaudere.
vJratias agere reverendae vestrae celsitudini tota mente vellemus, sed
6 utique dignas secundum magnitudinem benevolentiae et beneficiorum, quae nobis
et multis pro nobis impenditis, non valemus. Illum igitur, propter quem nobis et
quibuscumque potestis tanta bona facitis, oramus, ut ipse vobis secundum multi-
9 tudinem divitiarum suarum retribuat, sicut optamus. Ex abundantia tamen cari-
tatis hortamur ut benefaciendo non deficiatis, quatenus tempore suo indefi-
cienter metatis.
12 Domnus RICARDUS, lator huius epistolae, promisit nobis se ad nos,
si deus illi concesserit, rediturum et nobiscum deinceps permansurum. Pre-
camur igitur reverentiam vestram ut illum, secundum quod vestra scit pru-
15 dentia, confortetis, et in omnibus in quibus vestro opus habebit auxilio,
propter dei et nostrum amorem adiuvetis.
Dominum nostrum comitem, virum vestrum, et filios vestros, vos ipsa
18 ex nostra parte, quia fideliorem nuntium de nobis ad illos non habemus,
sicut pro vestris fidelibus salutate.
Ad Ep. 114: 2 IDAE] De ea cf. Ep. 82.
Ep. 114 (prius II, 24) coll. cum NEVLP 12 RICOARDUS N 14 scit]
sit V 19 salutate] salu (ras.) P
250 EPISTOLA 115
115.
Ad GUILENCUM.
Eum obsecrat, ut fugiat saeculum et Beccum veniat.
Suo dilecto, suo dilectori, suo desiderato GUILENCO : frater ANSEL-
MUS, dictus abbas Becci, non diligere mundum nec ea quae mundi sunt,
sed a deo amari et deum amare. 3
Vv)uid prius dicam in epistola mea dilecto dilectori meo, nisi quod
maxime postulat de dilectione mea? Anima namque dilecta animae meae
mittendo litteras dilectione flagrantes et dilectionem fragrantes petit a me 6
signa dilectionis, litteras consolationis. Quid autem dulcius, quid iucundius,
quae maior consolatio dilectioni quam dilectio? Quid igitur scribam quod
magis consoletur te dilectorem meum, quam quia sic te diligit anima mea, 9
ut nisi te teneat, non consoletur de te cor meum nec satietur desiderium
meum? Cum enim tanta dilectione, tanta postulatione rogas ut te diligam:
utique facis ut te non solum voluntate diligam, sed et necessitate desiderem. 12
Et certe nihil consolatur desiderantem, nisi quod satiat desiderium ; et nihil
magis torquet quam dilatio.
Optat dilectio tua consolari epistola dilectionis meae ; desiderat dilectio 15
mea delectari praesentia dilectionis tuae. Si ergo non vis torquere animam
meam : satia quod tam studiose, tam vehementer accendisti, desiderium me-
um. Quomodo enim mihi dicis quia me diligis et ut te diligam, anima di- 18
lecta mea, si vis torquere praecordia mea? Denique si eadem fervent dilec-
tione intima tua qua et mea, necesse est ut eodem desiderio liquefiat anima
tua quo et mea. Sed quomodo vel possibile est ut tu velis me diligere te, 21
et tu non similiter diligas me? Ne ergo sis crudelis in animam tuam et
meam, veni et consolare tuam et meam. Sed cum exieris de civitate tua,
esto LOTH : ne respicias retro. Oculos habe ante, ut discas viam ad ve- 24
niendum ; ne habeas eos retro, ut obliviscaris viam ad redeundum. Quatenus
Ad Ep. 115; Scripta ante iter secundum Anglicum. 24 retro] Cf. Gen. 19,17.
Ep. 115 (prius 11,25) coll. cum NEVLP 2 mundi] in mundi (!) V 23
meam et tuam ELP
EPISTOLA 115-116 251
cum apostolo obliviscaris ea quae retro sunt et extendas te ad ea quae
27 ante sunt. Aperte dico : sic veni ut simul conversemur, si vis ut invicem
nos consolemur.
Possem, mi carissime, commonere dilectionem tuam ex multis sacrae
30 scripturae dictis, ut mundum et concupiscentiam eius contemneres, si ea
quae tibi dicturus essem ipse nescires. Memento, carissime, quia per vani-
tatem transimus ad veritatem. Noli amare vanitatem, si vis obtinere veritatem.
33 Scito quia in Anglicam terram ante mediam hanc Quadragesimam
proficiscor, circa Pentecosten deo annuente monasterium nostrum revisurus.
Si tamen deus inspiraret tibi quod desidero et quod tibi expediret : scis
36 quia .semper nocuit differre paratis', nec deessent qui te cum gaudio susci-
perent, sicut susceperunt olim me absente similiter domnum RODULFUM,
filium LANSCELINI. Omnipotens dominus praeveniat omnes voluntates et
39 actiones tuas suo consilio et subsequatur suo auxilio, amice mi, dulcissime
cordi meo.
116.
Ad monachos Beccenses.
De prospera sua in Angliam navigatione.
Carissimis et desideratissimis dominis suis, servis dei Becci commanen-
tibus: servus eorum frater ANSELMUS de virtute in virtutem proficere,
3 ut deum deorum in Sion mereantur conspicere.
iVlox ut de mari exivi in Anglicam terram die dominica mediae
Quadragesimae, hora tertia : dictavi has litteras, ut vestram dilectionem de
6 nostri itineris prosperitate laetificarem. Dei enim gratia favente vestris ora-
tionibus omnia prospere et honorifice ultra spem meam mihi et iis qui me-
26-27 ante sunt] Cf. Phil. 3,13. 36 paratis] Cf. LUCANUS, De bello cioili,
I, 281. 37 ROD.] Cf. Ep. 99 et 117. Ad Ep. 116: Scripta in secundo
in Angliam itinere, in media Quadragesima a. circiter 1086.
34 circa Pentec.] in pentecoste N 35 scis] scit EP 37 olim om. N
Ep. 116 (prius II, 18) coll. cum NEVLP 7omnia] mihi add. N iis] his V
252 EPISTOLA 116-117
cum sunt in terra et in mari, postquam a vobis discessi, evenerunt. Precor
itaque ut, sicut fecistis hactenus, ita et deinceps peregrinationem nostram 9
orando adiuvetis ; sed multo magis precor ut reditum nostrum bene vivendo
laetificetis.
117.
Ad WILLELMUM adolescentem
Eum implorat, ut propositum eundi in Ierusalem ad adiuvandum fralrtm
dimittat, ac Christum Becci quaerat.
Suo in deo desiderato, dilecto et utinam desideranti dilectori WILLELMO:
frater ANSELMUS, dictus abbas Becci, periculosam et aerumnosam con-
temnere vanitatem et securam atque beatam quaerere veritatem. 3
1 anta, mi dilecte atque desiderate, dilectione tui animam meam omni-
potens dominus sua gratia non meis meritis occupavit, ut inter desiderium
salutis tuae et timorem periculi tui angustata diurnis ac nocturnis solhcitu- 6
dinibus eam pro te stimulantibus quiescere non possit. Et benedictus deus
in donis suis, qui utinam sic abstulisset a te odium animae tuae, quomodo
dedit mihi amorem salutis tuae ! Susrine me, dulcis amice, et tolera dilecto- 9
rem tuum, si importunus tibi videor et durius quam velis tecum loquor.
Amor enim animae tuae cogit animam meam, nec patitur eam pati ut tu
oderis eam, cuius amorem semper habet secum. Suscipe ergo, carissime, cum 12
amore - quod oro ut deus tibi det - dicta amatoris tui.
Tu es, dilectissime, tu es - quod dicit amor cum dolore et dolor
cum amore - qui, quod deus auferat a te, odisti dilectam animae meae ani- 15
mam tuam; quoniam »qui diligit iniquitatem, odit animam suam«. Iniquitas
certe et iniquitates sunt, quo tanto affectu properas, mi dilecte. Iniquitas et
iniquitates sunt, quo te trahit impetus torrentis mundanae ruinae, mi deside- 18
rate. Iniquitas enim est cruenta bellorum confusio. Iniquitas est superba
Ad Ep. 117 : Scripta in itinere secundo Anglico. 1 WILL.] Non videtur idem
esse cum WILLELMO, quem ANSELMUS in Ep. 46 in persona plurali alloquebatur
16 animam suam] Ps. 10,6.
Ep. 117 (prius II, 19) coll. cum NEVLP 1 Guilielmo N 5 dominus]
deus P 1 7 mi dilecte] indilecte P
EPISTOLA 117 253
mundanae vanitatis ambitio. Iniquitas est insatiabilis falsorum honorum et
falsarum divitiarum aviditas. Ad haec - heume! — video illum, quem tan- 21
tum diligendo retinere desidero, trahi ab hoste callido decipiente cor eius.
Amice hominum et liberator deus, ne pertrahat servum tuum inimicus eius.
Dicis mihi, frater desiderate : Non ista diligo, sed in eis involutum 24
fratrem meum ; et idcirco festino in eis convolvi cum eo, ut adiuvem et
custodiam eum. Vae aerumnosus dolor de aerumnoso errore filiorum ADAE!
Quare, o homo, non potius dicis : non ista diligo, sed Christum, deum 27
meum ; et idcirco ista fugiens festino ad eum, ut adiuver et custodiar
ab eo? An tu, audito fragore ruentis mundi super fratrem tuum, contem-
nens vocantem Christum curris sub ipsam ruinam, ut homunculus homun- 30
culum, vermiculus vermiculum sub tam confuso pondere et ponderosa con-
fusione adiuvet et custodiat? Responde, frater: quis adiuvabit et custodiet
te illum adiuvantem et custodientem ? Deus, quem minus studes sequi quam 33
ipsum fratrem tuum ? Christum vocantem te contemnis sequi in pace et in
patria et inter propinquos et amicos, ut haeres quidem dei, cohaeres au-
tem eius, possideas regnum caelorum ; et per tot et tantas itinerum difficiles 36
asperitates, per marium turbines et procellosas tempestates in bellicosam con-
fusionem curris ad fratrem tuum, ut videas eum - ut multum dicam - te-
nentem regnum Graecorum ; - et tu putas quia deus plus adiuvet et 39
custodiat illum per te quam sine te, aut te ipsum propter illum quam prop-
ter se ipsum? Immo multo minus hoc faciet. Irascitur enim, si videt ullum
ab ullo amari plus quam se. 42
Sed forsitan dicis : Si incipio sequi Christum, timeo ne imbecillitate
mea deficiam. Iterum et iterum dolendum et lugendum de errore filiorum
hominum. Ad ea quae semper deficiunt, immo ad ipsum defectum currendo 45
toto affectu non timent defectum ; et ad deum numquam deficientem et suum
auxilium promittentem non audent proficere timendo defectum? Gaudent de-
ficere ut deficiant, et timent proficere ne deficiant ? Crede, rogo, consilio 48
dei, et committe te totum auxilio dei, et non senties defectum in servitio
35-36 cohaeres autem eius] Cf. Rom. 8,17.
20 honorum] bonorum V 21-22 tantum] tanto P 25 in eis festino ELP 34
et in] in om. ELP 37 marium] maritum P 41 faceret V videt] viderit
LP 4:3 Sed] cum signo dioisionis EVLP 48 rogo] ergo LP 49 com-
mitto LP {in ras.)
254 EPISTOLA 117
dei. Iacta, amate et desiderate et dulcis amice, »iacta cogitatum tuum in
domino«, et certus esto, promittente spiritu sancto, quia »ipse te enutriet«. 51
Ne differas tantum bonum tuum et comple de te desiderium meum,
ut habeam te in eundo post Christum socium meum, et conemur simul qua-
tenus tu me tuum, et ego te possim videre in haereditate Christi, ipso 54
dante, consortem meum. Ne pudeat te rumpere vincula propositae vanitatis,
quia non dedecus, sed honor est transire in libertatem veritatis. Pudeat te
deum minus thesaurario Belvacensi diligere, qui tuae aut minoris aetatis ado- 57
lescens delicatus et pulchernmus, valde dives et nobilissimus et immoderatus
amator saeculi, nuper postquam ivi in Angliam, nescio qua causa veniens
Beccum statim recessurus, subita sancti spiritus gratia mutatus, se monachum 60
ibi permansurum, tonsura statim et habitu nostro sumpto, spopondit, se nunc
laetiorem quam umquam in vita sua fuisset amrmans. Ne erubescas proliteri
te pauperem Christi, quia tuum erit regnum caelorum. Ne timeas facere te 63
militem tanti regis, quia rex erit ipse in omni periculo tecum. Ne tardes
amplius in hac vita meliorem quam constituisti viam incipere, ne forte in
alia vita moreris coronam beatam percipere. Moneo, consulo, precor, obse- 66
cro, praecipio ut dilectissimo, ut dimittas illam lerusalem, quae nunc non
est visio pacis sed tribulationis, et thesauros Constantinopolitanos et Baby-
lonios cruentatis manibus dinpiendos ; et incipe viam ad caelestem Ierusalem, 69
quae est visio pacis, ubi invenies thesauros non nisi istos contemnentibus
suscipiendos.
Invitus finio longam epistolam, quia ex abundantia cordis multum tibi 72
loqui cupit os meum. Omnipotens deus, qui de illo quem supra dixi, quem
simili sed impari desiderio, quia minori spe quam te desiderabam, gaudere
facit plus quam sperabat cor meum, non frustretur maiorem de te spem et 75
50-51 in domino] Ps. 54,23 (Vulg. : iacta super dominum curam tuam). 51 enutriet]
Ibid?.m. 57 thesaurario Belvacensi] De eo cf. Ep. 99 et 115. 68 et 70 visio
pacis] Cf. Ez. 13,16. - Cf. etiam Hymnum ad Vesperas Dedicationis ecclesiae in Bre-
viario Romano : Caelestis Urbs Ierusalem, Beata pacis visio ; sive in Breviario Benedic-
tino-Monastico : Urbs lerusalem beata, Dicta pacis visio. 73 quem supra dixi] I.
e. de thesaurario Belvacensi.
51 quia] quoniam LP 57 minus deum ELP 68 constinopol. LP 72 qua corr.
ex quia E 73 os cupii loqui P 74 quam te] quam de te LP 75 fraustetur P
Recensio alia : 59 nuper postquam ivi in Angliam] sic NMDU; olim cum
similiter, ut modo sum, in Anglia essem EVLP
EPISTOLA 117-118 255
maius desiderium meum. Quod si deus cordi tuo ante reditum meum inspi-
rare dignaretur : ita est deus Becci cum fratribus nostris me absente sicut
78 me praesente. Dominus dirigat cor tuum secundum voluntatem suam et sa-
tisfaciat voluntati meae de te secundum misericordiam suam. Amen.
118.
Ad monachos Beccenses.
De negotiis in Anglia susceptis refert. - Fratres ad vitam religiosam accendit.
Dominis et fratribus carissimis, servis dei Becci commanentibus : frater
ANSELMUS, servus eorum, semper ad meliora cum humilitate proficere et
3 numquam deficere.
Dene fecistis quia de rebus domni HUGONIS defuncti et de iis quae
erga vos sunt mihi mandastis ; et quia gratia dei vos et vestra protegi in-
6 timastis, me semper hoc desiderantem valde laetificastis. Quoniam autem vos
scio non dissimiliter desiderare nosse quae circa me sunt: scitote quoniam
ex quo a vobis, vestris me prosequentibus orationibus, egressus sum, omnia
9 mihi prospere per dei misericordiaro evenerunt et iis qui mecum sunt. Ubi-
cumque enim vel eundo vel morando sum, non aliter quam in nostra re
propria deo donante sum.
12 De rebus domni HUGONIS quas saisistis, cum ROGERO, nepote
eius, et cum rege, sicut oportere scivi, sum locutus ; sed quamvis verba
bonae spei responderint, nondum tamen finem quem expeto sum assecutus.
15 Quapropter si quis alius resaisierit quod saisistis, nihil amplius inde faciatis
quam fecistis; sed mobilia tantum tenete quae inde habuistis. Quoniam vero
Ad Ep. 118 : Scripta in itinere secundo Anglico. - Post Ep. 1 15 et 1 16. 4 HUG.]
De Mellento, ut puto (in catalogo Beccensium n. 136 aut 137), qui circa a. 1077 Becci
religionis habitum assumpsit, et ibidem die XV. Octobris a. 1080 mortuus est (cf. PO-
REE, UAbbaye du Bec, t. I, p. 166, nota 1; 332; 399).
Ep. 118 (prius II, 26) coll. cum NEVLP 4 de his V 8 persequentibus E
9 et his V 10 nostra] vestra LP
Recensio posterior : 1 2- 1 6 De rebus domni HUGONIS — habuistis] sic
ND; om. EVLP 16 Quoniam] vero add. EVLP
256 EPISTOLA 118
rex cartam nostram de rebus quas habemus in Anglia, non nisi praesentibus
datoribus, qui non omnes in curia paschali adfuerunt, voluit confirmare: 18
iussit me usque Pentecosten ad curiam suam, ubi omnes simul iam conve-
nerunt, exspectare ; qua confirmatione peracta, deo vestris favente precibus
ad desiderantes et desideratos meos desidero remeare. 21
Notum est dilectae mihi dulcedini vestrae, quia » religio « vestra »munda
et immaculata apud deum et patrem« est desiderium meum, et bona vita
vestra est in hoc saeculo gaudium meum. Si quid ergo de vestra caritate 24
pro hac voluntate bene merui, ut taceam bene vivendi praemium, quod
maius est : precor, obsecro ut bene vivendo laetificetis absentes et prae-
sentes cor meum, et de bono vestro impleatis desiderium et gaudium meum. 27
»Et pax dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelli-
gentias vestras«, ut magis ac magis, quod gratia dei estis, » solliciti « sitis »ser-
vare unitatem spiritus in vinculo pacis«. 30
Domnum HUGONEM de Gornaco, dilectissimum nostrum, et domnum
ODONEM, antiquum amicum et novum commilitonem nostrum, et carissimas
dominas et matres nostras, domnam EVAM et domnam BASILIAM, ex no- 33
stra parte quanto dulcius potestis salutate et eos, sicut vos et illos decet et no-
stram scitis voluntatem, serviendo et honorando confortate. Si plus quam dixi
moram fecero, tolerate, quia - spero in deo - non erit sine aliqua utilitate. 36
19 usque Pentecosten] Cf. Ep. 115, in qua ad hoc festum se reversurum esse dixit.
22-23 patrem] Iac. 1,27. 28-29 vestras] Phil. 4,7. 29-30 pacis] Eph. 4,3.
31 HUG. de Gorn.] De eo cf. Ep. 68. 33 EVAM] De ea cf. Ep. 98.
BAS.] De ea cf. Ep. 68.
19 usque] ad add. LP 20 vestris favente deo ELP 22 Notum] 'um signo
dioisionis LP dilecti V 23-24 est desiderium — vita vestra om. P 35
honorando] orando LP
EPISTOLA 119 257
119.
Ad ROBERTUM monachum.
Eum hortatur, ut in monasterium suum quod reliquit, reVertatur.
Domino et fratri dulcissimo ROBERTO: frater ANSELMUS salutem
et vitam consequi sempiternam.
3 LJictum est mihi quia, postquam ivi in Angliam, noluistis in monaste-
rio vestro conversari. Quod si factum est bono animo et propter rationabilem
causam, utcumque potest tolerari ; si vero aliquo rancore factum est, scitote
6 me multum mirari. Nam etiam si haberetis aliquam causam quae vobis recta
videretur, ut a monasterio vestro vos alienaretis: vel propter amorem nostrum
deceret vos exspectare, donec mihi rem ipsam quae vos offenderet intima-
9 retis, et deinde nostro consilio cor vestrum, sicut servum dei deceret, pa-
caretis.
Precor igitur ut, si me et consilium meum diligitis - sicut ego vos semper
12 dilexi et diligo -, ad monasterium vestrum veniatis et ibi cum aliis pacifica
et benigna conversatione deo serviatis. Si autem mihi acquiescere nolueritis,
scitote quia animae vestrae non expedit et me contristatis. Quod si vobis
15 grave est placita tenere quae vobis commendavi, magis volo ut illa dimit-
tatis, quam quod animam aut famam vestram laedat faciatis. Non dico
modo verba inconvenientia, quae de vobis pro hac occasione dicuntur in
18 Anglia. Valeat mihi dulcis caritas vestra et ne faciat quod me contristet, quia
iucunda est mihi benignitas vestra.
Ad Ep. 11S : Ex Anglia missa. I ROB.] Est, utputo, ROBERTUS de Briodna,
ex monasterio S. Wandregisili, de quo in Ep. 143. S. ANSELMUS videtur fuisse
administrator istius abbatiae.
Ep. 119 (prius II, 27) coll. cum NEVLP 1 Rodberto LP 7 nostrum amo-
rem N 14 non animae vestrae N
258 EPISTOLA 120
120.
Ad HAIMONEM et RAINALDUM consanguineos.
Eos ad conversationem monasticam secum in monasterio Beccensi accendit.
Suis dilectissimis et desideratissimis consanguineis HAIMONI et RAI-
NALDO : frater ANSELMUS, servus servorum dei Becci commanentium,
tota virtute vanitatem contemnere et toto affectu ad veritatem contendere. 3
Lum audivi, animae dilectissimae animae meae, quas sicut se diligit
et de quibus quod de se desiderat anima mea, - cum audivi vos de tam
longe quaesivisse faciem meam, exprimere nequeo quantum gaudium perfu- 6
dit cor meum, quantum dilatata est spes mea de vobis, quantum prius ar-
dens vehementius exarsit desiderium meum de vobis. Concupiscunt iam, di-
lectissimi mei, concupiscunt oculi mei vultus vestros, extendunt se brachia 9
mea in amplexus vestros. Anhelat ad oscula vestra os meum, desiderat
conversationem vestram quidquid restat de vita mea, ut in pleno gaudio
futurae vitae vobiscum gaudeat anima mea. Hoc optant, hoc orant de vo- 12
bis ardentia pro vobis intima mea, carissimi; hoc iam fidentius sperant et
ad hoc ardentius anhelant, quia vos in Normanniam adduxit voluntas altis-
simi. Spero enim orando et oro sperando in eo, qui sua gratia tantum fe- 15
cit, quia secundum votum meum perficiet quod incepit.
Sed quoniam, donec videam quod opto, stimulat me desiderium meum,
interim »ex cordis abundantia loquitur os« meum. »Gustate«, amatissimi, 18
quam »suavis est dominus«, quod nequaquam scire potestis, quamdiu vobis
dulcis est mundus. Scitis, dilectissimi mei, quia »mundus transibit et concu-
piscentia eius«, deus autem permanebit et omnis gloria eius. Qui ergo dili- 21
git mundum, sectatur vanitatem et consequetur miseram indigentiam ; qui
Ad Ep. 120 : Ut videtur, ex Anglia missa. 1 HAIM.] Ut putat RULE (1. c.
t. I, p. 255), iste factus est monachus Beccensis; in catalogo n. 196. 18 os] Cf.
Matth. 12,34. 18-19 dominus] Cf. Ps. 33,9. 20-21 eius] 1 Ioh. 2,17 (Vulg. :
transit). 21 permanebit] Cf. Ps. 9,8.
Ep. 120 (prius II, 28) coll. cum DEVLP 1-2 RAIN.] Ainaldo D 2 ser-
vorum om. V 13 mea om. LP 18 amantissimi D 19 dominus] deus D
20 quia] quod ELP
EPISTOLA 120 259
autem contempto mundo ligit deum, sequitur veritatem et inveniet beatam
24 sufficientiam.
Sed quid cunctor aperte dicere desiderium cordis mei? Dicam ego,
persuadeat deus. Desiderati mei, nihil tam bene potestis, quam monasticae
27 vitae propositum arripere ; nusquam melius hoc potestis quam cum illo, qui
vobis in hoc desiderat et potest deo dante servire et consulere. Utique non
fallo, quia amicus sum ; certe nec fallor, quia expertus sum. Simus ergo
30 monachi simul, serviamus deo simul, ut de invicem nunc et in futuro gau-
deamus simul. Una caro, unus sanguis sumus ; una anima, unus spiritus
simus.
33 Denique accessistis, accedendo succendistis, succendendo conflastis, con-
flando consolidastis animam meam cum animabus vestris. Scindi potest,
secerni iam non potest. Trahere illam ad saeculum vobiscum non potestis.
36 Aut ergo cum illa manebitis, aut illam scindetis. Sed si illi cohaeretis, non
solum consanguinei, sed et conspirituales estis. Si vero illam scinditis, non
consangumei, sed vere sanguinei et carnales estis. Si ad hoc venistis : vos
39 ipsi iudicate qui et quales dicendi estis. Sed absit, carissimi ; sed avertat
deus, dilectissimi, ne tam insanabiliter animam vos diligentem et erga vos
innocentem laedatis, ne tam intolerabiliter spem de vobis bonam confundatis.
42 O quomodo inter praecordia mea fervet amor meus ; quomodo laborat
totus erumpere simul affectus meus ! Quomodo quaerit se verbis exprimere,
sed nulla verba sufficiunt ; quanta vult expromere, sed tempus et carta non
45 capiunt. Dic tu, o bone IESU, cordibus eorum, sine quo nulla vox valet
auribus eorum, dic illis ut relinquant omnia et sequantur te. Promitte illis
quia, cum veneris iudicare, sedebunt tecum et iudicabunt tecum. Ne sepa-
46 res a me, quibus me tanto carnis et spiritus affectu iunxisti ; sed aggrega
eos illis, quibus tibi servientibus me servire iussisti. Domine, tu testis es
interius, et lacrimae quae me hoc scribente fluunt, testes sunt exterius, si
51 mecum quod opto fecerint, quomodo gaudens erit cor meum; si alibi hoc
fecerint, quoniam melius illis scio quid talibus expediat, qualiter timida et
46 sequantur te] Cf. Matth. 19,27. 47 tecum] Cf. ibidem, v. 28.
23 inveniet] consequetur ELP 26 persuadet P 29 fallo] falso P 36 Sed
om. D 37-38 Si vero — carnales estis om. D 39 et] aut D advertat V
45 O bone iesu dic (tu om.) D 47 Ne] Nec V 48 iunxisti] unisti D 49
tibi] te P servientibus om. D 51 fecerint] fecerunt L 52 quoniam] quo-
modo LP
260 EPISTOLA 120-121
suspensa erit mens mea ; si saeculum tenuerint, quam dolens et tristis erit
anima mea. Nimis loquor, sed immenso amore cogor. Amati et desiderati, 54
valete et manete. Manete, inquam, et permanete. Quod utinam prius audiam
inceptum quam veniam, et cum venero inveniam !
121.
Ad HENRICUM.
Vita saeculari praestantius esse monachicum propositum demonstrat.
Domino, fratri, amico HENRICO : frater ANSELMUS, dictus abbas
Becci, bonae voluntatis perfectionem et effectum.
Denedictus deus in donis suis et »sanctus in omnibus operibus suis«, 3
qui vestrae dilectioni tantum de nostro desiderio, propter quod ivistis, con-
cessit efficere ; quem oramus ut, quod deest adhuc de voto nostro et de
vestra mercede, dignetur perficere. De qua re consilium nostrum per fratres 6
nostros mando.
De gratia et dilectione ducis, de qua mihi scripsistis, multum gaudeo,
et pro ea deo et illi et vobis gratias ago. Quod etiam illi per litteras fa- 9
cere cogito, cum nuntii vestri, sicut audivi constitutum esse, ad illum redi-
bunt. Et quoniam nescio si hoc necesse erit fieri, antequam redeam : cum
prius poteritis, mandate mihi praenomen eius et nomina uxoris et filiorum 12
eius. Solum enim nomen eius teneo, quia VITALIS vocatur.
Sed quoniam dulcis mihi vestra dilectio sic me sibi sua probitate con-
glutinavit, ut idem de vobis quod de me desideret cor meum, unde iam 15
spem magnam ex vestris sermonibus concepi : non potest mens mea quie-
scere, donec ipsum meum desiderium de vobis satietur. Quamvis igitur nullus
sermo mihi sufficiat, donec deus quod opto perficiat, pauca tamen - quia 18
non nescienti loquor - pro hoc ipso amica familiaritate commemoro.
Pensa igitur, dulcis amice, quantalibet mundi gloria potitus fueris, quis
sit finis et in fine quis fructus, quod praemium ; et econtra quae sit exspec21
Ad Ep. 121: Missa ex Anglia, ut videtur (.antequam redeam'). 3 suis] Ps. 144,17.
Ep. 121 (prius II, 29) coll. cum EVLPD 3-19 Benedictus deus — commemoro
om. D 15 desiderat ELP 20 igitur om. D 21 fructus] effectus D
EPISTOLA 121 261
tatio mundi gloriam calcantium. Si dicis : non soli monachi ad salutem
perveniunt : verum est. Sed qui certius, qui altius : illi qui solum deum
24 conantur amare, an illi qui amorem dei et amorem saeculi simul volunt
copulare? Sed forsitan dicet aliquis quia et in ordine monachorum est
periculum. O homo qui hoc dicit, quare non considerat quid dicit! O
27 rationalis natura, an est hoc rationabile consilium ut, quia ubique est
penculum, ibi eligas manere, ubi maius est periculum ? Denique si ille,
qui solum deum nititur amare, servat propositum usque in finem : certa est sa-
30 lus. Si vero ille, qui mundum vult amare, non deserit suum propositum ante
finem : aut nulla aut dubia aut minor est salus. Et certe satis probat quia
nullatenus aut parum aliquod bonum diligit, qui illud ubi certius et melius
33 cognoscit non eligit.
Sed dicunt multi : Gravius irascitur deus peccanti monacho quam alii,
quia de proposito altiori cadit. Hoc verum est, quamdiu est in peccato.
36 Sed certe benignius et familiarius suscipit deus monachum paenitentem, si
ad suum propositum redit, quam non-monachum, qui ad idem propositum
non venit. PIus namque placet deo, etiam post grave peccatum, cuius pro-
39 positum est et ante et post quo maius habere non potest, quam ille, qui
nec ante nec post simile peccatum vult proponere quo melius non potest.
Si ergo et innocentibus et paenitentibus melius est ad vitam monachicam
42 venire et redire quam absistere : quid moraris ? Si prius de hac vita tolle-
ris, damnum est irrecuperabile.
Multa, carissime, de monachicae vitae altitudine et certitudine, de
45 quiete et iucunditate dicere possem, si epistola modum non excederet. Fe-
stina ergo ad tantum bonum, quia nullo bono efficacius venies ad summum
bonum. Plures vidi hoc promittentes et differentes, quos ita mors tulit, ut
48 nec hoc perficerent quo se impediebant, nec hoc inciperent quod promitte-
bant. Quod valde timeo de te, sed avertat deus a te. Carissime, vale et
noli tardare.
22 calcantium] conculcantium ELP 23 preveniunt V 24 simul om. LPD
25 dicet] dicit LP 26 quid] quod D dicit? V 35 in peccatis D 41
vitam om. D 44 vitae] de add. D 48 nec1] ne V proficerent D 49-
50 Carissime — tardare om. D
262 EPISTOLA 122
122.
Ad WALCHELINUM episcopum Wintoniensem.
Ei monachum STEPHANVM ab abbate RAINERIO abbatiae S. Tri-
nitatis concessum non esse refert. - Intercedil pro fratre ROBERTI.
Domino et patri, reverendo episcopo WALCHELINO : frater AN-
SELMUS orationum et servitii fidelitatem.
Oecundum quod scivi vestram voluntatem, locutus sum cum domno 3
abbate de Monte Sanctae Tnnitatis. Concessionem a domno abbate RAI-
NERIO vobis factam esse de domno STEPHANO penitus negat. Hanc
autem negationem inde se putat asserere, quia dicit se vestris precibus eundem 6
fratrem eo tenore concessisse, ut quandocumque ab ipso aut post ipsum a priore
sui monasterii revocaretur, absque excusatione rediret, vestramque reverentiam
eundem tenorem non invitam suscepisse. Persuasi tamen, quantum potui, ut nihil 9
contra voluntatem vestram acceleraret. Quid tandem inde velit, vobis aut
iam scripsit aut scripturus est, omni interim de dilatione reditus fratris offen-
sione remota. Interea si quid plus potero, secundum quod scio vos inde 12
velle, apud illum efficere tentabo.
Domnus ROBERTUS, frater et sub vestra sanctitate conservus noster,
quem et dilectorem vestrum volo dicere, quia scio, sed non audeo, quia 15
forsitan non omnis qui audit credit : nescio quid supra me confidens de me nimis
mihi instat, quatenus apud pietatem vestram pro fratre suo GISLEBERTO
intercedam. Sed valde grave mihi semper est aliquid a quoquam petere 18
contra eius voluntatem, maxime ab illo, cuius numquam volo offendere be-
nignitatem. Itaque «angustiae mihi sunt undique«. Si enim precibus pietatis
Ad Ep. 122: 1 WALCH.] Episcopus Wintoniensis 1070-1098. 4abbate]GAL-
TERIUS I., ca. 1080-1120. Trinit.] Prope Rotomagum. 4"5 RAIN.] Obierat
a. 1077. 14 ROB.] Monachus Beccensis. 20 undique] Dan. 13,22.
Ep. 122 (prius II, 30) coll. cum NEVLP 1 Walcelino LP Wauchelmo E
4-5 Rainero V -9 tenorem om. EVLP 11 de dilatione] de om. LP 14
Domnus] cum signo divis. N Robertus E 16 de me] per me NV 18 mihi
grave LP «emper est] superest E 20 Itaque] mihi insert. LP (mihi bisl)
Recensio II: 1 episcopo] Wintoniensi (uuent. V) add. EVLP 3 vestram
scivi EVLP 4-5 RAIN.] antecessore suo add. EVLP 5
STEPH.] monasterii sui monacho add. EVLP
EPISTOLA 122-123 263
21 non moveor, nimis ero durus ; si autem aliquid precibus ab invito extor-
queo - etiam quod sponte tribuendum sit -, timeo videri importunus. Quo-
niam igitur nec tacere audeo nec rogare, saltem ad discendum liceat servo
24 vestro benignam vestram prudentiam humiliter interrogare. » Labia enim sa-
cerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt ex ore eius, quia angelus
domini exercituum est«.
27 Doceri ergo a vestra sapientia cupio, si apud deum pater non portat
iniquitatem filii nec filius iniquitatem patris : utrum apud propinquum frater
portet iniquitatem fratris. Videmus enim hoc fieri non solum apud multos
30 extraneos, sed et apud quosdam propinquos, quorum auctoritas facile repre-
hendenda non est. Denique quomodo verum est quia »sicut anima patris,
ita et anima filii« dei est: ita verisimile videtur quia sicut caro fratris, ita
33 et caro fratris consanguinei est ; et si cuiuslibet culpa in propinquum transit,
propinquior est filius patri quam frater fratri. Si ergo vestrae pietati so-
lubilis videtur haec quaestio : praefatum GISLEBERTUM, quia prope est,
36 doceat suam solutionem, et super ipsum erit dubitanti mihi susceptam man-
dare responsionem. Valete.
123.
Ad ERNULFUM abbatem Troarnensem.
Professionem a rnonacho factam non esse iterum ab eo exigendam, cum ab-
bas benedicitur , respondet-
Domino et amico, abbati ERNULFO : frater ANSELMUS salutem
praesentis vitae et futurae.
3 Domnus NICOLAUS, frater vester, dixit mihi ex vestra parte, ut
vobis consilium nostrum mandarem de eo quia episcopus Baiocensis invitat
24-26 exercituum est] Mal. 2,7 (Vulg. : custodient). 27-28 patris] Cf. Ez. 18,20.
31-32 dei est] Cf. ibidem, v. 4. Ad Ep. 123: Scripta a. 1088, quo ER-
NULFUS abbas eligitur. I ERN.] Etiam ARNULFUS, e priore Sagiensi abbas
Troarnensis (1088-1112).
28 iniquit. patris] iniquitatem om. N 30 sed et] et om. LP 33 fratris eras. E
Ep. 123 (prius II, 52) coll. cum V ; Cotton. Claud. A.XL, s. XIII (=C) 1
Due iste epistole in supenonbus scribi debuissent notatur a secunda manu in margine
cod. V, ubi Ep. 123 et 124 ultimum locum libri primi obtinent 3 nicholaus V
264 EPISTOLA 123-124
vos ad benedictionem, quae vestrae debetur electioni. Sed ego quidquid in-
de sentio, iam vestrae dixi praesens dilectioni. 6
Scimus enim quia semper profiteri ore et opere exhibere debemus
maioribus nostris regularem oboedientiam. Quam scripto repetere, quamdiu
eam non abnegasse cognoscimur, superfluum certe est. Ad quod si quis 9
nos vult cogere, cum ad abbatiae praelationem promovemur, sine ulla ra-
rione fieri videtur. Cum enim professi sumus conversionem morum nostrorum
ac oboedientiam secundum Regulam sancti BENEDICTI, utique promisimus 12
oboedientiam non solum abbatibus, nec solum quamdiu essemus sub abbate,
sed omnibus maioribus nostris et quamdiu viveremus. Eadem enim Regula do-
cet ut monachus omni oboedientia se subdat maiori et ut ad exemplum domini 15
oboedientiam servemus »usquead mortem«.Qui ergo monachicam semel scripsit
et legit professionem : si numquam eam abnegavit, frustra aliquis ab eo aliam
exigit. Valete. 18
124.
Ad LANFRANCUM archiepiscopum Cantuariensem.
Morbo laboranti condolet. - De conductu Longobardorum. - Ut BALDUINUS
in Angliam Ceniens adiuOetur supplicat.
Domino et patri, reverendo archiepiscopo LANFRANCO : frater
ANSELMUS et tota Beccensis coenobii congregatio quod sui.
JL)e aegritudine paternae vestrae sanctitatis graviter dolentes pro salute 3
vestra deum orare non cessamus, quoniam aegritudinem vestram tribulationem
nostram et salutem vestram incolumitatem nostram esse putamus, nec solum
nobis, sed et matri ecclesiae, quantum nomen vestrum extendi potest, vitam 6
vestram necessariam esse intelligimus.
Iussio vestra de conductu Longobardorum amodo, deo annuente, ser-
vabitur. Domnum BALDUINUM, quem in Angliam mittimus pro necessi- 9
12 Reg. s. BEN.] Cf. c. LVIII (ed. BUTLER3, 1. 39-41). 15-16 ad mortem]
Cf. ibidem, c. VII (tertius gradus humilitatis ; 1. 99-103). 16 ad mortem] Cf. Phil.
2,8. Ad Ep. 124 : Scripta ante d. 24. Maii a. 1089, quo moritur LANFRANCUS.
8 repetem V 12 ac] ad V Ep. 124 (prius II, 53) coll. cum VC
2 ANS.] .a. V 3 paterna C
EPISTOLA 124-125 265
tatibus nostris, quas ipse vobis narrare poterit : secundum quod eas cogno-
scetis et paternae benignitati placebit, ut adiuvetis, sicut mos vester est,
12 supplicamus.
Omnipotens deus diu nobis et ecclesiae suae vitam vestram in salute
et prosperitate et in grata sibi sanctitate conservet. Amen.
125.
Ab URBANO papa.
De episcopo Belvacensi. - De moiiacho IOHANNE. - Ne ANSELMUS
Sedem Apostolicam visitare differat monet, et ut res HUBERTI subdiaconi, si
quae Becci sunt, mittat.
URBANUS episcopus, servus servorum dei: ANSELMO, venerabili
et dilectissimo abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
3 fxeligionis ac scientiae tuae praerogativam scientes Belvacensi episcopo
quae in eius ordinatione iniusta videbantur indulsimus, et in tuae studio
industriae confidentes curam ei episcopatus invito renitentique iniunximus.
6 Nunc ergo tibi eum commendamus attentius, quatenus ei in omnibus ut
filio tuo adiutor, monitor, corrector atque consultor assistas; et cum ipse
adesse nequiveris, quemlibet ei fratrum tuorum, qui super ipsum spirituali
9 zelo sollicitus sit, praesentem esse mandabis, ut quod in eius initiis minus
canonicum esse cernitur, bonis in posterum profectibus valeat operiri. Si
quid autem tibi vel per eundem Belvacensem episcopum vel per filium
\2nostrum ROGERUM de servitio sanctae Romanae ecclesiae mandabimus,
ut talem virum decet, impiger et paratissimus exequeris.
Ad Ep. 125: Scripta in Quadragesima (a. 1090?). 1 URB.] Papa II. regnavit
annis 1088-1099. 3 Belv. episcopo] FULCO de Dammartin, ex monacho Bec-
censi, consecratus est a. 1089 (eius praedecessor URSIO obiit die XVI. Kal. Maii
eiusdem anni), mortuus ca. a. 1095. De eo plura in Ep. sequentibus. Is has litteras
secum tulit, ut ex Ep. sequente colligitur. 4 iniusta] Accusabatur de simonia (cf.
URBANI Ep. 115, PL 151,388). 8 quemlibet ei fratrum tuorum] Hoc munere
IOHANNEM, de quo infra, functum esse videtur (cf. Ep. 129).
14 et in] et in V etiam in C Ep. 125 (prius II, 32) coll. cum EVLP
6 eum tibi LP
266 EPISTOLA 125-126
Sane monachum tuum 10HANNEM, nostrae ecclesiae filium, apud
nos retinere voluimus. Super quo in vos querela Romanae pendet ecclesiae, 15
quod ipsius clericum monachare et aliiorihus gradihus provehere praesump-
sisti. Verumtamen Beltacensis episcopi precihus inclinati eum ad te suh
hoc tenore remittimus, ut ante exactum a proesenti Quadragesima annum 18
aut illum ad nos remittas, aut ipse veniens tecum ducas, et si quem alium
de vestra congregatione nobis utilem noveris. Porro quanto ipse citius po-
tueris, Sedem Apostolicam visitare ne differas, ut dilectionis mutuae prae- 21
sentia devotione debita perfruamur.
HUBERTI vero, nostri subdiaconi, qui apud vos defunctus dicitur,
si quae res apud te dimissae sunt, ad nos citius destinabis. Cum enim a 24
domno praedecessore nostro sanctae memoriae GREGORIO legationem in
Anglorum regno acceperit, multa ex censu beati PETRI dicitur collegisse;
quae si apud vos sunt, citius ad nos volumus destinari necessitati sanctae 27
ecclesiae profutura.
126.
Ad URBANUM papam.
Gratias agit de acceptis litteris. - Ut episcopum Beloacensem Romam venien-
tem adiuoet rogat. - Quandam gratiam pro monasterio Beccensi petit.
Domino reverendo, ecclesiae catholicae summo pontifici URBANO :
frater ANSELMUS, servus servorum dei Becci commanentium, cum debita
subiectione fidele servitium. 3
vJratias ore et corde celsitudini vestrae quantas possum ago, quia
parvitatem meam dignata est suae benignitatis epistola honorare et Aposto-
14 IOH.] In catalogo Becc. n. 177: ,Ioh. episcopus'. De eo, qui postea abbas S. Sal-
vatoris prope Telesinam urbem in Campania factus est (cf. Hist. NoO. 1. II, ed. RULE
p. 96 s.; PL 159,408 s.) et a. 1 101 legatus in Angliam missus est, cf. Ep. 128 et 129.
23 HUB.] Cf. Ep. 102. 28 profutura] In edit. Gerberoniana additur : ,Data Ca-
puae Kal. Augusti'. Sed nescio ex quo fonte editor haec sumpserit, cum neque in cod. V,
quo usus est, neque in prioribus editionibus reperiatur. Et certe non congruit cum verbis :
,a praesenti Quadragesima'. Ad Ep. 126: Respondet ad Ep. praecedentem.
26 regna LP PETRI] patri LP Ep. 126 (prius II, 33) coll. cum EV
EPISTOLA 126 267
6 lica benedictione Iaetificare. Pro vestra et Romanae ecclesiae tribulatione,
quae nostra et omnium vere fidelium est, non cessamus orare deum assidue,
ut mitiget vobis »a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea«. Et certi
9 sumus, etiam si nobis moram videatur facere, quoniam »non relinquet« »vir-
gam peccatorum super sortem iustorum«, quia »haereditatem suam non de-
relinquet«, »et portae inferni non praevalebunt adversus eam«.
12 De dilectissimo nostro episcopo Belvacensi, quem ea diligentia qua
scivi et potui, exquisito eius introitu, ut onus episcopale susciperet coegi,
sic multimode coactus regis Francorum et cleri Belvacensis et multorum
15 aliorum religiosa - inquantum cognoscere poteram - instantia, cum assensu
Remensis archiepiscopi, nullo resistente, ut nisi hoc facerem, deum timerem
offendere : novit sanctitas vestra qua voluntate post susceptum episcopatum
18oIim eam petiit, quid fecit, quomodo rediit. Cur autem nunc quoque vestrae
se maiestati repraesentet, plenius per eius vocem quam per litteras nostras
innotescet. Scio namque quoniam ipse mendacium et maxime in hac re et
21 coram vobis exsecratur, et sperat ob puritatem conscientiae quia veritas in
hac causa sibi non adversatur. Verum rei ipsius serie pertractata nec vestra
prudentia nostro consilio indigebit, nec iustitia precibus opus habebit.
24 Solum igitur hoc nunc intimo, quod si ad vestram iam venit - sicuti
est aut venturum est - notitiam per alium nescio, scilicet quia non minimam
idem episcopus persecutionem patitur »propter iustitiam«, quam per iussionis
27 vestrae servare nititur oboedientiam. Nam in tantum eius odium canonici et
presbyteri eius episcopatus, paucissimis exceptis, et quidam laici exardescunt,
et extraneos quoscumque possunt et quibuscumque modis valent accendunt,
30 ut non solum ipsum, sed et illos immoderate detestentur et detestabiles
monstrare conentur, qui ei aliquod solatium impendunt, et cum propheta
ipse dicere possit: »Tota die verba mea exsecrabantur, adversum me omnes
33 cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum
meum observabunt«.
Canonici quidem et presbyteri hoc illi faciunt, quia eos a pravis con-
36 suetudinibus, et maxime a mulierum reproba conversatione vult prohibere,
8 fovea] Cf. Ps. 93,13. 9-10 iustorum] Ps. 124,3. 10-11 derelinquet] Ps.
93,14. 11 eam] Matth. 16,18 (Vulg. : inferi). 26 propter iustitiam] Cf.
Matlh. 5,10. 32-34 observabunt] Ps. 55,6 s.
7 vere et omnium E 15 religiosa] religione E
268 EPISTOLA 126
et filios eorum sive quos sibi secundum placitum haeredes eligunt, a prae-
bendarum haereditaria successione atque a sacrorum ordinum promotione
conatur arcere. Laici vero idcirco, quia invasionibus rerum ecclesiae inordi- 39
nate factis non vult favere. Quapropter ut eum vestris litteris vehementer
roboratum remittatis valde necessarium existimo et ut dominum supplex ser-
vus postulo. Sicque illum auctoritas vestra Remensi archiepiscopo et aliis 42
vicinis episcopis et clero civibusque Belvaci et eiusdem episcopatus nobilibus
commendans, contra malevola machinamenta muniat, ut in executione man-
datorum vestrorum non tam eos adversarios quam adiutores inveniat. 45
Praesumo aliquam gratiam de vestrae largitate pietatis ecclesiae Bec-
censi postulare, sed haec praesumptio non tantum de mea ascendit temeri-
tate, quantum de vestra reverenda mihi et carissima descendit benignitate, 48
quae se meae parvitati litteris per praefatum episcopum Belvacensem missis
et verbis mihi per illum et quosdam alios relatis dignata est monstrare. Est
enim nova res nostrum monasterium, nec adhuc ulla antiquitate aut ullius 51
Apostolici auctontate vel privilegio confirmatum, sed vestris temporibus et
vestrae clementiae iussioni divinitus servatum. Ut ergo aliquo vestrae aucto-
ritatis dono, prout vestrae visum fuerit religiosae discretioni, se gaudeat ho- 54
norari et confirmari, nulla nostra merita obtendimus, sed divinae voluntati
et vestrae pietati committimus. Non enim ignotum esse puto vestrae excel-
lentiae quia plures episcopi non tantum gaudent monasteria paterna pietate 57
nutrire et episcopali cura erudire, quam austera quadam dominatione et pro-
pna voluntate gravare. Quod tamen sub paterna sanctitate reverendi archie-
piscopi nostri WILLELMI, fidelis dilectoris vestri, non timemus. 60
Servi vestri, conservi et domini mei, fratres nostrae congregationis, qui
pro vestra paternitate cotidie mecum non cessant orare, desiderant se me-
cum orationi et benedictioni vestrae commendare. 63
46 aliquam gratiam] Exemptionem a potestate episcopali, ut videtur. 60 WILL.]
De eo cf. Ep. 18.
45 vestrorum] vestrum V 52 vel] aut V 60 uuilelmi V wilielmi E
vestri] nostri cott. ex vestri V
EPISTOLA 127 269
127.
Ad eundem.
Ut episcopum Belvacensem nihil proficientem ah onere liberet in epistola se-
creta peiit. - Se ipsum defendit se solummodo coactum a celeris eundem ad epi-
scopatum coegisse.
Suo reverendo domino, Christianorum universali pontifici URBANO :
frater ANSELMUS quod suus.
3 De Belvacensi episcopo quod sentio breviter sed magno affectu dico,
et ut multum sit vestrae pietati desidero. Nihil proficit in episcopatu, sed
et ipse a sui custodia impeditur, nec rebus ecclesiae prodest, nec in futuro
6 ego aut aliquis eorum qui rem noverunt et secundum deum eam conside-
rare volunt, aliquid melius sed deterius exspectamus. Non quia in eius in-
nocenti vita aliqua culpa malae voluntatis sit, sed quia non est talis qui
9 tantum onus possit sustinere, tantam malitiam irruentem repellere, tantas in-
sidias circumstantes cavere. Unde valde timeo ne abundantiori tristitia absor-
beatur, in qua cum nimio dolore cor eius versatur, et in qua nullo alio
]2 vinculo quam sola vestra iussione hgatur.
Quapropter ego et alii secundum deum amici eius corde cum ipso
prosternimur ad vestigia vestrae misericordiae, ut ei viscera sua apenar, et
15 de tanto malo et periculo, in quibus sine utilitate esse se sentit, clementer
eripiat. Nec prohibeat agnum mitem de medio circumvenientium et irru-
entium luporum et leonum fugere, nec puerum innocentem de Chal-
Igdaeorum fornace exire. Quod qualiter meae parvitati fieri posse congruen-
tius videatur, per eundem ipsum excellentia vestra poterit audire, si digna-
tur. Eo enim modo, nisi aliter prudentiae vestrae videbitur, nequaqilam
2i gloriabitur se malitia per falsitatem praevaluisse, sed innocentia gratulabitur
per libertatem mentis evasisse.
Mirari potest forsitan vestra sapientia, cur sic mihimet contrarius videar
Ad Ep. 127: Scripta post Ep. praecedentem (aut simul ?). 17-18 exire] Cf.
Dan. c. 3.
Ep. 127 (prius II, 34) coll. cum EV 4 desiderio V 12 vestra] nostra E
16 Nec] Ne V
270 EPISTOLA 127-128
existere, ut quem episcopum fieri coegi, episcopatum velim deserere. Sed 24
fateor illi, cui conscientiam meam celare non debeo, quia mala quae patitur
prius sensi et praedixi, quam ad episcopatum peteretur ; sed illi in me sen-
tentiam meam obruerunt, qui illum petendo cum magna importunitate con- 27
corditer in me irruerunt. Timebam enim in corde meo asserere deum magis
esse in meo solo sensu et voluntate, quam in multorum se simpliciter eum
propter deum petere clamantium unanimitate. Ingerebat se etiam hoc menti 30
meae quia saepe deus magis operatur per vitam llhtteratorum quaerentium quae
dei sunt, quam per astutiam litteratorum quaerentium quae sua sunt. Ecce in
conspectu vestro est, cur eum episcopum fien concessi et cur nunc mutare desi- 33
derem quod coactus concessi ; et iudicio vestro subiacet, si puniendum aut cor-
ngendum aut suscipiendum sit quod facio et quod feci.
Paternam vestram sanctitatem omnipotens deus diu nobis in integra pro- 36
speritate conservet. Amen. Soli vestro conspectui hanc epistolam notam esse, si
vobis placet, quidquid vobis de illa videatur, desidero et flagito.
128.
Ab IOHANNE monacho.
Petit ab eo, ut contra dictum ROCELINI scribat, quid de tribus deitatis
personis sentiat.
Suo domino et patri ANSELMO: frater IOHANNES, suus servus et
filius, quod domino servus, quod patri filius.
vJcimus certe, venerande pater, et vere scimus perspicaciiatem vestram 3
etiam in illis scripturarum nodis solvendo proficere, in quibus plerique alii
deficiunt. Quid igitur fides et simplex prudentia et prudens simplicitas Ve-
stra de tribus deitatis personis sentiat, ad communem utilitatem catholicorum e
diligentiam vestram mihi et quibusdam aliis scribere non pigeat.
Hanc enim inde quaestionem ROCELINUS de Compendio movet: ,Si
Ad Ep. 128: Scripta circa a. 1090: LANFRANCUS mortuus est (-1089). 1
lOH.] De eo cf. Ep. 125. Ad rem huius et sequentis Epistolae necnon Ep. 136 cf.
Florilegium Palrislicum, fasc. XXVIII (1931), p. 1 ss.
26 quam] cum V 38 de illa vobis V Ep. 128 (BALUZ., Misc. II, 174)
c )//. cum LP
EPISTOLA 128-129 271
9 tres personae sunt una tantum res et non sunt tres res per se, sicut tres
angeli aut tres animae, ita tamen ut voluntate et potentia omnino sint
idem ; ergo pater et spiritus sanctus cum filio incarnatus est'. Dicit enim
\lhuic sententiae domnum LANFR4NCUM archiepiscopum concessisse et vos
concedere se disputante. Sed de tribus angelis ei de tribus animabus trini-
tatis et identitatis similitudini isti illa sancti AUGUSTINI trinitatis et uni-
1 5 tctis similitudo de sole, qui una et eadem res est et calorem et splendorem
inseparabiliter in se habet, omnino resistit.
A deo de quo agitur trino et uno, integritas vestra incolumis conser-
16 vetur in praesenti et in futuro. Amen.
129.
Ad IOHANNEM monachum.
Respondet ad dictum ROCELINI. - Non esse utile IOHANNI secum
conVersari, antequam Romam proficiscatur, putat.
Domino et fratri dilecto IOHANNI : frater ANSELMUS semper ad
meliora proficere.
3 Ad litteras, quas mihi dilectio vestra misit de illo, qui dicit in deo
tres personas esse tres res, aut patrem et spiritum sanctum cum filio esse
incarnatum, ideo tam diu moratus sum respondere, quia volebam plenius de
6 hac re loqui. Sed quia multis me occupationibus impedientibus, postquam
vestram epistolam suscepi, non mihi licuit, interim inde breviter respondeo.
In futuro vero, si deus dare opportunitatem dignabitur, voluntatem habeo
9 copiosius inde tractare.
Quod ergo dicit tres personas tres res : aut vult intelligi secundum
tres relationes, id est secundum quod deus dicitur pater et filius et a patre
12 et a filio procedens spiritus, aut secundum id quod deus dicitur. Sed si
ipsas tres relationes dicit tres res esse, superflue hoc dicit. Nullus enim
negat hoc modo tres personas esse tres res. Sic tamen, ut diligenter intel-
Ad Ep. 129 : Responsio ad Ep. praecedentem.
Ep. 129 (prius II, 35) coll. cum EVLP 1 1 sec. quod] quod secundum E 12
et a filio] a om. E
272 EPISTOLA 129-130
ligatur quomodo ipsae relationes dicantur res et cuiusmodi res, et si aliquid 15
faciunt eaedem relationes circa substantiam - quemadmodum multa acciden-
tia - an non. Quamvis videatur non intelligere hoc modo tres res quas
dicit, ex eo, quia subiungit trium penonarum unam esse voluntatem aut 18
potestatem. Nam tres ipsae personae non habent voluntatem aut potestatem
secundum relationes, sed secundum hoc quod unaquaeque persona deus est.
Quod si dicit tres personas esse tres res, secundum quod unaquaeque per- 21
sona deus est : aut tres deos vult constituere, aut non intelligit quod dicit.
Ad ostendendum quid sentiam de sententia praefata, ista interim dilectioni
vestrae sufficiant. Bene semper valeatis. 24
Quod autem petitis mecum conversari, antequam Romam proficiscamini,
scitote quia quantum ad dilectionem honestatis vestrae pertinet, libenter
vellem. Sed inquantum intelligo, et vobis parum esset utile propter multas 27
occupationes meas, et impedimentum esset vobis. Omnino namque persensi
quia, nisi cum episcopo manseritis usque dum proficiscamini, aut nihil aut
parum vos ipse iuvabit ad hoc quod facere debetis ; nec ego aliquid quod 30
valeat ad iter agendum vobis facere possum.
130.
Ad GISLEBERTUM abbatem Westmonasteriensem.
Dolet de amici absentia. - Respondel ad quaedam interrogata.
Amico, fratri, domino, patri, dilecto dilectori, reverendo abbati GIS-
LEBERTO : frater ANSELMUS perseverantem in longa vita cum prospe-
ritate sanctitatem et indeficientem in aeternitate felicitatem. 3
O1 velim scribere mutuae nostrae dilectionis affectum, timeo ne aut
videar ab ignorantibus veritatem excedere, aut necesse sit aliquid veritati
subtrahere. Qui affectus quantus et quam verus sit cum multum cognosce- 6
25 antequam Romam proficiscamini] Cf. Ep. 125. 29 cum episcopo] IOH. apud
FULCONEM episcopum Belvacensem moratur (cf. mandatum papae in Ep. 125),
Ad Ep. 130: 1-2 GISLEB.] De eo cf. Ep. 84 et 106.
20 persona om. E est deus E 21-22 persona om. V 24 valeatis] cetera om. LP
Ep. 130 (prius II, 36) coll. cum DUEVLP 1-2 Gillb. D .G. U 2 ANS.]
.A. U 5 necesse $it] nescientibus DU 6 quantus om. DU
EPISTOLA 130-131 273
rem, quando sese oculo ad ocu'um, osculo ad osculum, amp'exu ad am-
plexum ostenderet : nunc multo magis experior, cum abesse illum irrecupe-
9 rabiliter, in quo tanta iucunditate delectabar, intueor. Sicut enim abundans
nescit quid sit indigenti - ut qui deliciis affluit ignorat quid sit esurienti - :
ita qui amico fruitur, non sentit languorem animae carentis. Quoniam ergo
12 nec scribi sumcienter potest quid nobis invicem sit, nec ignoranti loquor,
his interim omissis oro vobiscum, ut aliquando nos invicem videntes oculo
ad oculum, osculo ad osculum, amplexu ad amplexum non oblitum amoiem
15 recolamus.
De iis autem quae de vitae suae conversatione caritas vestra mihi di-
gnata est exponere, gratias ago deo, quia nihil ibi videre possum quod non
18 sit laudabile. De fratre illo quem in claustrum reduxistis, quod vultis, do-
nec vobis aut nobis aliter videatur, concedo ; sed occulta eius vestra discu-
tiens prudentia prout iudicaverit illi consulat. De damno vestro quod man-
21 dastis, miror et condoleo. Quod dignatur vestra caritas excusare se quia
non potest modo facere quod vellet, gratias ago vestrae dignationi et bonae
voluntati. De domno LANFRANCO nihil melius scivi aut potui, quam
24 quod in Anglia feci et dixi. Valete.
131.
Ad IDAM comitissam.
Exhortatio ad profectum. - De quibusdam negotiis.
Reverendae et carissimae dominae suae comitissae IDAE : frater
ANSELMUS per bona temporalia ad aeterna pertingere.
3 oicut verus amor, quem secundum deum erga reverentiam vestram
habeo, a sua integritate non potest deficere : ita numquam debet a salubri
exhortatione deficere. Quamvis igitur semper sperem prudentiam vestram
23 LANFR.] Nepos archiepiscopi. Cf. Ep. 138. Ad Ep. 131 : Scripta post
iter Anglicum secundum (cf. infra). I IDAE] De ea cf. Ep. 82 et 114.
10 ut] aut corr. ex ut E 11 animae] amico add. DU 12 nec1 om. DU po-
test] non potest DU 12-13 nec ignoranti — omissis om. DU 13 vobiscum
om. DU 15 recolamus] hic deficit U 16 iis] his DV 20 vestro] nostro P
24 dixit D Ep. 131 (prius II, 37) coll. cum DEVLP I suae om. P
274 EPISTOLA 131-132
undique sibi prospicere, ne callidus hostis aliqua fraude violare valeat 6
bonae vitae propositum : nequaquam tamen, si vel tantum suggero, ut instan-
tius faciatis quod bene facitis, iudicandum est esse superfluum. Nullus enim
gradum bonae vitae, quem iam conscendit, custodire sufficit, qui semper ad 9
altiorem proficere non appetit. Semper igitur necesse est, ut nitatur ad pro-
fectum, qui semper vult vitare defectum. Sic itaque se reverentia vestra,
immo deus cor et os et actus vestros semper et ubique custodiat, ut vita 12
vestra numquam et nusquam in magna vel parva culpa decidat.
De monasterio vestro quod a me petebatis regi Anglorum retuli, sed
certe non laudavit ut facerem. Argentum domni RICARDI per praesentium 15
latorem mittite nobis. Valete.
132.
Ad ROBERTUM abbatem.
Respondet ad quandam quaestionem de re morali.
Domino et patri, abbati reverendo ROBERTO: frater ANSELMUS,
dictus abbas Becci, huius vitae prosperitatem et futurae felicitatem.
Kespondens vestrae reverentiae de re, unde per filium suumWILLELMUM 3
meam parvitatem dignatur consulere, vellem exempla et auctoritates propo-
nere ; sed eius festinatione et mea occupatione, sicut ipse testis est, impe-
diente, vix mihi licet rei ipsius veritatem simpliciter exponere. 6
Nullius catholici ignorat prudentia quia, sicut ille, qui bonum opus
facere volens prohibetur et postea gaudet se facere non potuisse quod bene
voluit, non est laudandus fecisse bonum quod proposuerat : ita ille qui pra- 9
vum opus agere disponens non permittitur et postea laetatur se non esse
concupiscentiae suae traditum, nequaquam iudicandus est crimen egisse quod
14 De monasterio vestro] Forsitan S. Vedastus prope Bononiam, ubi s. 1DA sepulta est.
retuli] Probabiliter in itinere Anglico secundo. 15 RIC.] De eo cf. Ep. 114, in
qua comitissae commendatur. Ad Ep. 132 : 1 ROB.] Fortasse abbas S. Martini
Sagiensis (1073-1089).
6 aliqua] antiqua P 9 quem iam] propositum (I) D 15 Ricoardi E Ep.
132 (prius II, 38) coll. cum DEVLP 3 Wilielmum E 5-6 impediente
o.u. D 8 gaudeat P
EPISTOLA 132-133 275
'2voluerat. Nam etsi, quamdiu est aliquis in criminis voluntate, si in illa vi-
tam terminat, de crimine iudicandus sit : magna tamen distantia est inter
illum, quem ira superni mdicis usque in reprobam actionem deserit, et illum,
15 quem gratia a praecipitio servans operis in bonam voluntatem restituit.
Multum igitur est criminandus ille, qui pariter illis crimen conatur impingere,
quorum pravas voluntates divina sapientia tam diverse voluit disponere. Ille
18 namque nomine facinoris notandus est, qui aut in actum labitur aut in ma-
litiosa intentione deseritur ; non ille, qui nec in opus malitiae praecipitatur
et a perversa intentione eruitur. Hic enim in hoc servatus est, unde gau-
21 dendo gratias possit agere ; ille in hoc desertus est, unde dolendo veniam
necesse sit petere. De hoc certum est quia pro huiusmodi gaudio praemium
accipiet; illi multum est, si pro dolore peccati poenam effugiet.
24 Plura vellem scribere, sed quia, sicut dixi, mihi non licet : ista vel
ad testimonium eorum, quae praedictus filius vester de nostra viva voce
vobis referet, licet intercisa, sine reprehensione suscipite. Valete.
133.
Ad LAMBERTUM.
Hunc nobilem virum ad Vitam monasticam hortatur.
Dilecto et desiderato in Christo LAMBERTO : frater ANSELMUS,
abbas Beccensis, toto corde saeculi huius vanitatem contemnere et ad ae-
3 ternam veritatem contendere.
1 anta mihi carissimus frater et filius meus, domnus RODULFUS Bel-
vacensis, olim socius tuus, nunc verus amicus et desiderator tuus, retulit
6 de nobilitate et de morum tuorum, quae generis nobihtatem exornat, hone-
state: ut non parvo affectu cogatur cor meum te desiderando diligere et
diligendo desiderare.
9 Quapropter, quoniam animam tuam anima mea nec minus vult nec
plus potest diligere quam se ipsam, non aliud potest desiderare de illa quam
Ad Ep. 133 : Scripta post Ep. 99. 4 ROD.] De eo cf. EP. 99.
12 si in illa] si nulla V 12-13 vita L 15 praecipio P 18-19 malitiosa]
malignosa D Ep. 133 (prius II, 39) coll. cum NDEVLP 2 beccensi V
4 Radulfus D
276 EPISTOLA 133-134
de se ipsa. Hoc igitur est de te desiderium meum, ut mundum relinquendo
Christum sequaris et per temporalem humilitatem et paupertatem exaltatio- 12
nem et divitias aeternas consequaris. Non te detineat, mi dilecte, nec mo-
retur ulla occasio carnalis; quia utique non est consilium, non expedit
bonum aeternum perdere aut minuere, aut vel differre pro temporali. Quod 15
si superna gratia tibi - qucd utinam videant oculi mei! - inspirare digna-
bitur secundum desiderium meum, et ad hoc eligeie non dedignaberis con-
sortium et consilium meum: iam dilatata in amplexus tuos obviam cantat tibi 18
anima mea: »Paratum cor meum«, dilecte mi, »paratum cor meum«.
Vale, dulcissime, vale; et quam dubia et brevis sit vita hominis, et
quam infinita sunt quae sequuntur bona vel mala, incessanter memorare. 21
134.
Ad ERMENGARDAM.
Precatur, ut Virum suum monachum fieri concedat.
Dominae in deo dilectae ERMENGARDAE : frater ANSELMUS,
abbas Becci, salutem et fideles orationes.
i^/uamvis vos non cognoscam visu, tamen, quia eius ordinis sum, qui 3
omnibus hominibus debet bene velle et salubriter consulere, nulli mirum vi-
deri debet, si vestram reverentiam secundum quod audio expedire commoneo.
Audivi, carissima domina, qualiter sit inter virum vestrum et vos, quo- 6
niam nobilitas vestra non hoc patitur occultari, sed longe Iateque facit pu-
blicari. In qua re primum gratias ago deo, a quo est omne bonum, qui
eidem viro vestro dedit tanta constantia temporalem gloriam pro aeterna 9
contemnere, et vobis concessit tot tribulationes pro tuenda castitate tam vi-
19 cor meum] Cf. Ps. 56,8; 107,2. Ad Ep. 134: 8 omne bonum] Ci.
Iac. 1,17.
12 per om. D paupertatem] diligendo add. D 13 nec] ne D 15 bonum
aeternum perdere] h s verbis cod. N. mancus deficit 1 5 aut vel] vel om. LP
17 non dedignaberis] dignaberis V 18 et consilium] et om D Ep. 134
(prius II, 40) coll. cum DEVLP 1 frater om. D 3 non om. D or-
dinis om. D 9 vestro] tuo D
EPI3TOLA 134 277
riliter sufferre ; ita tamen ut ille in ipso mundi contemptu non plus diligat
1 2 se ipsum quam vos, nec vobis aliquid in hoc mundo sit carius illo. Certe
in hoc ambo deo et bonis hominibus amabiles, ambo estis laudabiles. Utique
in tanta et tam vera mutua vestra dilectione non tam corpora vestra diligere
15 credendi estis quamanimas. Corpora namque vestra nulla cura, nullo mutuo amore
potestis a morte temporali eripere ; animabus vero vestris, si ipsum vestrum
amorem regere scitis, vitam aeternam potestis acquirere.
18 Quid ergo est, femina reverenda, fenr.na probatae castitatis, quid est
quod te cogit impedire virum tuum, ne perfecte quaerat salutem animae
suae, quam non minus diligis quam tuam? Nullatenus enim vel cogitandum
21 est, ut hoc facias propter vilem carnis delectationem, quam tantum, postquam
ipse a te discessit, contempsisti, ut, ne virum alterum susciperes, cum hunc
habere non posses, multas passa sis tribulationes, multas respueris persua-
24 siones. Quod si detines animam eius a salutis suae profectu propter gloriam
et commoda temporalia, quae amas et quae te per illum speras posse reti-
nere : quomodo diligis animam illam, cuius certo et aeterno commodo du-
27 bia, vilia et transitoria tua praeponis commoda ? Aut qua ratione potes ab
eo exigere, ut ipse aeterna bona animae suae postponat temporalibus bonis
corporis tui, si tu bona corporis tui praeponis bonis animae illius? Vide
30 ergo, carissima domina, vide, fortis et prudens mulier, vide, si hoc facis,
quam non bene regas amorem tuum, quam non recte diligas diligentem te
virum tuum. Quid si illum cogis ut deserat consilium animae suae pro vo-
33 luntate tua, et tunc morte tua vel illius occurrente, aut alio casu, sicut
solet, irruente, ille non prosit tibi et tu noceas illi? Utique si noces animae
illius, noces animae tuae.
36 O quanto melius, reverenda domina, quanto laudabilius ostenditis vos
diligere virum vestrum, si non solum permittitis, sed etiam consulitis et iu-
vatis, ut quod incepit deo inspirante, hoc conetur perficere ipso adiuvante ;
39 si bonum illius amando vestrum facitis ; si certissime creditis quia, quanto
fortius propter amorem dei et proximi humanum auxilium dimittitis, tanto
30 fortis... mulier] Cf. Prov. 31,10.
12 aliquid] quicquam D 13 ambo in hoc DV 21 carnis] carnalem D 23
sis] tibi D 23-24 suasiones D 25-26 retinere] movere D 27 vilia et] et
om. ELP 29 tui2 om. E 31 non recte] non om. P 36 quanto2] quanta P
37 vestrum] tuum D 39 si1] sic D
278 EPISTOLA 134-135
familiarius et securius vos divinae protectioni committitis. Confidat ergo in
deo prudens vestra fortitudo et fortis prudentia ; et sicut, si mortuus esset 42
vir ille, absentiam eius sufferretis nolendo sine ullo eius et vestro proficuo,
ita dum vivit, sponte illam tolerate pro magno eius et vestro praemio.
Concedite ut libere faciat quod desiderat, quatenus cum illo participetis mer- 45
cedem. Si enim deus curam gerit de viduis, quae non propter illum sunt
viduae : multo carius illam fovebit, quam pro suo amore sponte videbit
viduam. Quod si contigerit - quod forsitan non erit - ut terrenum perda- 48
tis honorem : nolite dolere, quia in caelo recipietis meliorem. Et certe quod
a melioribus et sapientioribus multum contemnitur, non est multum dolendum,
si perditur. 51
PIus aliquid vellem consulere, sed non audeo ; orare tamen non timeo:
Omnipotens et misericors deus ita det tibi mundi contemptum, sicut dedit
viro tuo, ut in caelesti regno par sis viro tuo, soror et domina in deo 54
dilecta.
135.
A WILLELMO.
Rogat, ut pro fratre suo GAUFREDO oret.
Domino et omnium amicorum suorum excellentissimo ANSELMO:
unus ex servis suis et utinam minimus servorum dei, WILLELMUS, optatae
salutis gaudium. 3
iSlon est nostrum de meritis sanctorum virorum extollere, nec laudes
eorum atterere, sed deus qui gloriatur in sanctis suis et cui omne cor pa-
tet, novit quanta sit devotio humilitatis vestrae in deum, quantave animib
affectione diligo bonum veslrum. Nec immerito. Non est enim mihi inco-
gnitum, si quid foret in me Vel minimum, quam nimio zelo amplectere-
mini honum meum. Sed quoniam de meritorum meorum qualitate diffido — 9
immundi etenim hominis immunda est oratio — , genibus ac pedibus vestris
quasi advolutus, quam obnoxius possum vos deprecor, si umquam de me
gaudere voluerits, orate inteniius pro fratre meo GAUFREDO. 12
44 pro eius magno ELP 47 videbit sponte DV Ep. 135 (prius IV, 68)
co'l. cam DLPE 1 ANS.] .A. P 2 WILL.] Guiuuellemus LPE 4
virorum om. D 4-5 nec laudes eorum atterere om. D 8 si quod DP 12
intentius] attentius LPE gausfrido LPE
EPISTOLA 135-136 279
Scio enim per dei misericordiam illum adepturum remissionem pecca-
torum quandoque, si ex toto corde pro eo ad deum clamaveritis. Nec id
1 5 dico sine causa. Sed interim sufficiat vobis quod praemissum est, donec
conveniamus in unum. Plura etenim de hoc et de aliis quae Vtllem dicere
vobis supersedeo, quia omnia tempora sua habent. Sed quoniam videtis in
18 naufragio fratris me miserabiliter naufragantem, orationum Vestrarum talula
sustineie periclitantem, ut qui diu culpis nostris exigentibus naufragium su-
stinuimus, quandoque vestris precibus portum salutis ingredi mereamur.
136.
Ad FULCONEM episcopum Belvacensem.
Ab eo petit, ut se in concilio Remensi a calumnia ROSCELINI defendat.
Domino et amico carissimo, reverendo episcopo Belvacensi FULCONI:
frater ANSELMUS, dictus abbas Becci, salutem.
3 Audio - quod tamen absque dubietate credere non possum - quia
ROSCELINUS clericus dicit in deo tres personas esse tres res ab invicem
separatas, sicut sunt tres angeli, ita tamen ut una sit voluntas et potestas ;
6 aut patrem et spiritum sanctum esse incarnatum ; et tres deos vere posse
dici, si usus admitteret. In qua sententia asserit venerabilis memoriae archie-
piscopum LANFRANCUM fuisse et me esse. Quam ob rem dictum mihi
9 est concilium a venerabili Remensi archiepiscopo RAINALDO colligendum
esse in proximo. Quoniam ergo puto reverentiam vestram ibi praesentem
Ad Ep. 136 : Scripta post EP. 128 et 129. 1 FULC.] De eo cf. EP. 125-129. -
3 Audio] Cf. Ep. 128. 9 concilium] Suessionense, quod quo anno — inter a. 1090-
1093 — habitum sit, non certo constat. RAIN.] Ab a. 1083 ed a. 1096.
14 ad deum] ad dominum LPE clamaveris LPE Ep- 136 (prius II, 41)
coll. cum EVLPTD; Br. Mus. Reg. 5 F. IX, 9, s. XII (= F) 3-31 Audio
— resipuerit om. FD 4 rocelinus L Recolinus P 5 sunt om. T 8
Quam ob rem] Quapropter EV (in ras.) mihi om. V 9 RAINOLDO LP
Conspectus cum Priore recensione Epislolae de incarnatione cerbi : 3-8 me esse]
Cf. n. 2, vol. I, P. 282, 4-11
280 EPISTOLA 1 36
futuram, volo ut instructa sit quid pro me respondere debeat, si ratio
exegerit. 1 2
Archiepiscopum quidem LANFRANCUM vita eius multis religiosis et
sapientibus viris nota, quia de eo numquam aliquid tale sonuit, ab hoc cri-
mine satis excusat, et absentia et mors eius omnem de eo novam accusa- 15
tionem recusat. De me autem hanc veram omnes homines habere volo sen-
tentiam : Sic teneo ea quae confitemur m symbolo, cum dicimus : ,credo in
deum, patrem omnipotentem, creatorem' ; et: ,credo in unum deum, patrem 18
omnipotentem, factorem' ; et: .quicumque vult salvus esse, ante omnia opus
est ut teneat catholicam fidem', et ea quae sequuntur ; haec tria Christianae
confessionis principia, quae hic proposui, sic inquam haec et corde credo et 21
ore confiteor, ut certus sim quia quicumque horum aliquid negare voluerit,
et nominatim quicumque blasphemiam, quam supra posui me audisse a
ROSCELINO dici, pro veritate asseruerit - sive homo sive angelus -, ana- 24
thema est ; et confirmando dicam : quamdiu in hac pertinacia perstiterit,
anathema sit. Omnino enim Christianus non est. Quod si baptizatus et inter
Christianos est nutritus, nullo modo audiendus est, nec ulla ratio aut sui 27
erroris est ab illo exigenda aut nostrae veritatis illi est exhibenda ; sed mox
eius perfidia absque dubietate innotuerit, aut anathematizet venenum quod
proferendo evomit, aut anathematizetur ab omnibus Catholicis, nisi resi- 30
puerit.
Insipientissimum enim et infrunitum est propter unumquemque non in-
telligentem, quod supra firmam petram solidissime fundatum est, in nutantium 33
quaestionum revocare dubietatem. Fides enim nostra contra impios ratione
defendenda est, non contra eos qui se Christiani nominis honore gaudere
15 mors eius] D. 24. Maii a. 1089. 17-18 creatorem] Cf. Symbolum Apostolicum
(DENZINGER n. 6). 18-19 factorem] Cf. Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum
(ibidem n. 86). 19-20 fidem] Cf. Symbolum sic dictum Athanasianum (lbidem n. 39).
13 multis] et add. E 14 tale aliquid LP 18 creatorem] caeli et terrae add. E
19 factorem] caeli et terrae add. E 22 aliquid horum LPT 24 rocehno LP
dici] diei T 27 sui] si T 28 mox] ut insert. EV (a sec. manu) 30 evo-
muit E evovit corr. ex evomuit a sec. manu V 32 Insip.] hic incip. FD enim
om. FD infrunitum] infinitum ELPT infirmum FD 34 revocari D
Conspectus: 13-16 recusat] Cf. ibidem, n. 3, p. 282, 16-19 16-20 sequuntur]
Cf. n. 4, p. 283, 11-15
EPISTOLA 136-137 281
36 fatentur. Ab iis enim iuste exigendum est ut cautionem in baptismate factam
inconcusse teneant ; illis vero rationabiliter ostendendum est, quam irrationa-
biliter nos contemnant. Nam Christianus per fidem debet ad intellectum
39 proficere, non per intellectum ad fidem accedere, aut, si intelligere non va-
let, a fide recedere. Sed cum ad intellectum valet pertingere, delectatur ;
cum vero nequit, quod capere non potest veneratur.
42 Has aiitem nostras htteras ad praedictum concilium a vestra sancti-
tate portari, aut, si forte non iveritis, per aliquem de vestris litteratum mitti
deposco. Quae, si ratio nominis mei exegerit, in totius conventus audientia
45 legantur ; sin autem, non erit opus ut ostendantur. Valete.
137.
Ad LANFRANCUM monachum.
Eum docet se non consensum praebere ad id, ut donum abbatiae accipiat.
Frater ANSELMUS, licet indignus, tamen abbas monasterii Beccen-
sis : fratri LANRFANCO, monacho eiusdem coenobii, declinare a malo et
3 facere bonum.
tgo frater ANSELMUS, secundum deum dilector tuus, fidelis con-
siliarius tuus, divina dispositione et tua electione abbas tuus : tibi, frater
6 LANFRANCE, in nomine domini nostri IESU Christi moneo, consulo et
praecipio, ut plus quam bis aut ter intente perlegas hanc fidelem epistolam
meam, et intra cor tuum assistens coram districto iudice, in cuius conspectu
9 semper es, pertractes verba et consilium meum. Quod si aliquo modo
factum fuerit, ut alius illam te non habente aut Iegere nolente legat : adiuro
Ad Ep. 137 : Scriptaa. 1089-1092 : GERBERTUS, abbas S. Wandregisili, obiit Non.
Sept. a. 1089. 2 LANFR.] Nepos archiepiscopi. 2-3 bonum] Cf. Ps. 36,27.
36 Ab his EVF 38 debet per fidem E 40 delectetur D 41 potest]
valet T veneretur D ; hic deficiunt FD 43 forte om. LP (si insert. in L)
iveritis] veritis T litterarum EP 44 deposco om. T nominis mei 077. LPT
45 Valete] Valetur V in domino semper add. LP semper in domino add. T
Ep. 137 (prius II, 42) coll. cum EVLPD 1 licet] quamvis V 4-15 Ego —
dei om. D 4-5 fidelis consiliarius tuus om. LP
Conspectus: 40-41 veneratur] Cf. ibidem, 24-25
282 EPISTOLA 137
eum per omnipotentem deum, ut non subtrahat animae tuae salubre consi-
lium, sed hanc praemissam meam iussionem tibi aut audienti aut legenti 12
aperiat, et ipsam epistolam totam tibi legendam exhibeat. Quod si facere
noluerit, peccatum tuum ab illo requirat deus, ita ut nulla illi sit excusatio
»in die« «revelationis iusti iudicii dei«. 15
Antequam donum abbatiae acciperes, dicebam tibi et aliis secrete et
publice, corde et ore, me nolle ut acciperes, non approbare, non consulere,
numquam me esse praecepturum, et si sine iussione mea acciperes, numquam 18
te benedictionem abbatis ab ullo episcopo meo assensu esse accepturum. Et
tamen nescio quo superno iudicio celabatur mihi quid sensurus eram, cum
idem donum acciperes. Sed postquam factum est, subito se ingessit cordi2l
meo grave pondus rei, et aperuit se terribile iudicium dei. »Audivi, et con-
turbatus est venter meus«. Consideravi et expavi. «Contritum est cor meum
in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea«. Sensi rem detestabilem co- 24
ram deo et coram omnibus illuminatis ab eo. Unde quod tristis dico, tu
primum et per te totus noster ordo et maxime dolens et rubescens ego pa-
ter tuus et mater tua, ecclesia nostra, »facti sumus opprobrium vicinis nostris, 27
subsannatio et irrisio iis qui in circuitu nostro sunt«, et omnibus audienti-
bus. Factus es exemplum dedecorandi et destruendi ecclesiam dei, cuius rei
te fecisti principium et principem nostris temporibus in hac patria. 30
Sustine me sic graviter loquentem, fili, quia non me impellit furor ex
odio, sed cogit dolor ex amore. Desiderat enim tristis frater subvenire per-
eunti fratri suo. Festinat tremens pastor eruere de faucibus Ieonis ovem 33
tremendi domini sui. Prosequitur dolens pater, ut revocet properantem in
infernum dolendum filium suum. Redi ergo, redi ad cor tuum. Discute fac-
tum tuum et concute mentem tuam. Reprobasti consilium aeternum, et te- 36
nuisti consilium reprobum. Nam »dominus« »reprobat consilia principum,
consilium autem domini manet in aeternum«. Non enim te fecit abbatem
15 dei] Rom. 2,5. 16 donum abbatiae] S. Wandregisili (sive Fontanellae), ut
ex Ep. sequente colligitur. 22-23 meus] Habac. 3,16. 23-24 ossa mea] Ier.
23,9. 27-28 sunt] Ps. 78,4 (Vulg. : irrisio] illusio). 35 redi ad cor] Cf. Is.
46,8. 37-38 in aeternum] Ps. 32,10 s. (Vulg. : in aet. manet].
24 detestabilem] esse add. V 28 iis] his V 29 dedecorandi] dederandi P
32 cogit] me add. EV me expunct. in D 35 dolendum] dolentem LP 35-
36 factum tuum] factuu (I) V 37 consilia] consilium D
EPISTOLA 137-13« 283
39 Christus veritas, sed tua cupiditas et eorum qui non percipiunt quae dei
sunt temeritas. Memento quia »qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed
ascendit aliunde, ille fur est et Iatro«. »Fur non venit, nisi ut furetur et
42 mactet et perdat«.
Fili mi, non intrasti per ostium, quia non intrasti per Christum. Non
intrasti per Christum, quia non per veritatem. Non per veritatem, quia non
45 per rectitudinem. Non enim intrat monachus in abbatiam per rectitudinem,
qui non intrat per regularem electionem et per oboedientiam. Non te excu-
ses dicens mihi : Non intravi per inoboedientiam, quia non prohibuisti. Suf-
48 ficit ad removendam rectitudinem quia non per oboedientiam introisti.
Verum est quia non dixi .prohibeo', aut .praecipio ut facias'. Videbam
enim intelligenti sufficere quia incessanter dicebam: ,Non vult, non approbat
51 cor meum. Non consulit, non praecipit, nec praecipiet os meum. Si acce-
peris sine iussione mea abbatiam, numquam habebis ab archiepiscopo bene-
dictionem'. Non enim debet monachus exspectare oris imperium, si novit volun-
54 tatem abbatis sui aut consilium. Si ergo non intrasti per ostium: grave mihi
est dicere, sed tu considera et intellige, quem te nominet veritas, ad quid
te venisse testetur.
138.
Ad priorem WALTERUM et monachos S. Wandregisili.
Consolalur afflictos in tribulatione. - Se non consentire, ut LANFRANCUS
eorum abbas fiat, scribit.
Dominis et fratribus carissimis, domno WALTERO, priori monasterii
Sancti WANDREGISILl, et aliis monachis eiusdem monasterii, qui cum eo
3 sunt : frater ANSELMUS post praesentem tribulationem temporalem et
aeternam consolationem.
Domnus NORMANNUS petiit a me ex vestra parte, ut dilectioni
6 vestrae aliquam scriberem consolationem, et nostram ostenderem de LAN-
FRANCO voluntatem.
39-40 dei sunt] Cf. I Cor. 2,14. 40-41 latro] Ioh. 10,1. 41-42 perdat] Ibi-
dem, v. 10. Ad Ep. 138: Scripta eodem fere tempore quo Ep. praecedens.
39 Christi D 49 ut] ut non D ne V 50 dicebam] dicam LPD 52 sine
mea iussione V Ep. 138 (prius II, 43) coll. cum EVLP 1 WALT.]
Gualtero V
2S4 EPISTOLA 138-139
De consolatione quidem hoc mihi scribere pro temporis brevitate suf-
ficit, quod sacra Scriptura dicit : » Omne gaudium existimate, fratres mei, 9
cum in tentationes varias incideritis ; scientes quod probatio fidei vestrae
patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet«. Et alibi :
«Oportet nos per multas tribulationes introire in regnum dei«. Et: » Fidelis 12
deus, qui non patietur vos tentari supra quam ferre potestis, sed faciet etiam
cum tentatione proventum, ut sustinere possitis«. Cum ergo ex tribulatione
tot nobis bona veraciter promittantur, nec frangi nec desperare nec a bono 15
proposito ullo modo deficere pro ulla tribulatione debemus ; sed tanto magis
in proposito bonae voluntatis secundum similitudinem grani sinapis fervere,
quanto magis tribulationuna adversitate atterimur. Confidite ergo quia annuente 18
deo post tribulationem laetitia consequetur. Si quis autem ex vobis in hac
tribulatione defecerit, dicite : ,De nobis exiit ; sed non erat ex nobis, quia
non erat nobiscum radicatus.' 21
De voluntate autem nostra hoc mens nostra dicit et lingua quia, si
olim voluissem et praecepissem ut LANFRANCUS esset abbas vester -
quod certe non feci - : tam crudelem se super vos ostendit, ut iam nec 24
velle possem. Valete.
139.
Ad GISLEBERTUM abbatem S. Stephani Cadumensis.
De febri qua Cadomo reOertens correptus est narrat. - Pollicetur se quam
primum reversurum esse.
Domino et patri, reverendo abbati GISLEBERTO, eiusque sanctitati
commissis dominis et fratribus in Cadomensi coenobio commanentibus : frater
ANSELMUS quod servus fidelis et frater. 3
9-11 habet] Iac. 1,2-4. 12 dei] Act. 14,21 (Vulg. : per mult. trib. op. nos in-
trare). 12-14 possitis] 1 Cor. 10,13 (Vulg. : supra id quod potestis... possitis susti-
nere). 17 sinapis] Cf. Matth. 13,31 s. 20 ex nobis] Cf. 1 Ioh. 2,19. 22
De voluntate etc.] Cf. Ep. praecedentem. Ad Ep. 139 : 1 GISL.] Abbas
S. Stephani Cadumensis a. 1079-1101.
18 aversitate LP Ep. 139 (prius II, 44) coll. cum EVLP 1 abbati re-
verendo E.V
LPISTOLA 139-140 285
i ostquam a vestra desiderata praesentia nuper vi quam scitis abstrac-
tus recessi, Beccum ante festivitatem sancti BENEDICTI ob multa impe-
6 dimenta videre non potui. Intra quod spatium cum multis curis et doloribus
corporis affectus essem in Francia, insuper febris subito irruit in me, fero-
citer comminans me non amplius vos aliosque dominos nostros Beccenses
9 visurum, multumque exterritans bis ausa est tangere servum vestrum. Sed
cum videret me intentissime meditantem, ut ad vos et quoscumque possem
mitterem pro auxilio et succursu orationum, exterrita fugit exterritum. Sed
1 2 illud tantillum quod habebam saporis edendi et dormiendi et virium corpo-
ris, avida nocendi accelerando rapuit et secum tulit. Tria igitur eius haec
mancipia, fastidium scilicet et insomnium et horum sociam imbecillitatem,
15 quae eius semper sequi solent tetra vestigia, a me nondum expellere possum.
Haec idcirco mando vestrae caritati, quia statum meae parvitatis sem-
per vobis notum esse volo et vos id ipsum velle non ignoro. Scitote quia,
18 donec vos videam, semper me debitorem ad vos veniendi cognosco. luvate
ergo me vestris orationibus, ut secundum votum meum possim solvere de-
bitum meum. Valete nunc et semper.
140.
Ad HENRICUM priorem ceterosque fratres Cantuarienses.
Intercedit pro monacho fugitivo, cui est in animo in monasterium reverti.
Dominis et amicis et fratribus carissimis, domno priori HENRICO et
aliis in Cantuariensi coenobio Christi Ecclesiae servis dei commanentibus :
3 frater ANSELMUS in sanctae vitae proposito semper ad meliora proficere
et numquam deficere.
iWOYSES , carissimus frater noster, qui claustrum sanctae conversa-
6 tionis vestrae sua iuvenili levitate et aliena deceptus fraude deseruit, utpote
7 in Francia] Ibi forsitan visendi causa Confluentium (cf. Ep. 104) vel Pexeiam, aliam
cellam Beccensem, fuit. Ad Ep. 140 : Scripta a. 1089- 1092: LANFRANCUS
mortuus esse videtur. 2 Christi Ecclesiae] Hic erat titulus monasterii ecclesiae
Cathedrali adiuncti.
8 domnos P 12 virium] virum EV Ep. 140 (prius II, 45) coll. cum
EVLPD 6 sua om. D
286 EPISTOLA 140
filius EVAE matris nostrae, quae in paradiso decepta paradisi amoenitate
caruit: superno protegente respectu nec dissipavit «substantiam suam cum
meretricibus « , nec inedia coactus pavit porcos extraneos, nec desideravit sa- 9
turari siliquis quas porci manducant; sed nondum exhausta mentis satietate,
quam de spirituah mensa vestra acceperat, ad nostrum monasterium, quasi
ad notum portum post multos mundani maris discursus tandem appKcuit. 12
Qui quamvis ob reatus sui conscientiam severitatem iustitiae sibi timeat,
apostolo dicente : »nemo umquam carnem suam odio habuit«, tamen intra
gregem, in quo lactatus et nutritus est, omni modo recolligi cupit. Et quo- 15
niam non se dignum vocari filium aut fratrem iam iudicat, saltem fieri se
sicut unum ex mercenarns vestris, tantum inter vos esse mereatur, deside-
rat. Famulo quoque suo, quem ipse ad consensum et obsequium sui delicti 18
attraxit, tanto magis quam carni suae timet quanto, si ille aliqua vindicta
puniatur, iusto iudicio ab anima sua exigendum videt. De pecunia etiam
aliena sub pacto redditionis accepta, quam incaute per alienam fallaciam 21
expendit, ita sollicitus est ut, nisi per largitatis vestrae auxilium et per H-
centiam, ut undecumque poterit se adiuvari postulet, ab eo debito contige-
rit eum exonerari : numquam speret cor suum ex hac verecundia posse con- 24
solari.
Sed quoniam ad tot et tantas res preces suas considerat nec posse
nec debere sufficere : me, servum vestrum, quoniam nec fideliorem vobis, 27
nec quem magis confidat a vobis aliquid posse impetrare ad praesens habet,
pro se rogat intercedere. Verum cum nulla maior sit intercessio quam pel-
lis pro pelle et animae pro anima positio, dicente domino : »maiorem dilec- 30
tionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis« :
domnum MOYSEN a planta pedis usque ad verticem in circuitu pelle servi
vestri fratris ANSELMI indutum, et os eius os meum esse vestra sciat 33
dilectio. Si quis ergo vestrum est, in quem aliquando sponte peccavi, primus
in illo pro praedicta culpa pellem meam percutiat, et os meum a cibo
8-9 cum meretricibus] Cf. Luc. 15,30. 9-10 manducant] Cf. ibidem, v. 15 s.
14 habuit] Eph. 5,29. 16 filium] Cf. Luc. 15,19;21. 17 mercenariis] Cf.
ibidem, v. 19. 30-31 suis] Ioh. 15,13 (Vulg. : maiorem] hac add.\ quam om.).
10 de siliquis D manducaverant D 12 mundani] mundi LP 13 sibi om. D 15
in quo] intra quem D omni modo] omnino LPD 1 7 ex merc.] de mercena-
riis V vos om. ELPD 23 eo om. D debito] delicto ELPD 28 quem]
quam D 30 anima] prosit add. D 34 ergo om. D 35 in illo om. D
EPISTOLA 140-141 287
36 prohibeat. Fost hanc vero culpam pellem meam fratri MOYSI studiosissime
commendo, sicut suam diligit, ad custodiendum, vobis autem non adeo ad
parcendum. Nam si eius culpa pellis mea laesa aut gravius excussa fuerit,
39 ab illo exigam; si quis autem ei pepercerit, illi gratias agam. De famulo
vero eius scitote - quia aliam pellem non habeo — quia salus eius salus
mea, anima eius anima mea est. Quoniam autem quod de argento postulat,
42 est ad faciendum facile, non ent — ut puto - apud misencordiam vestram
ad impetrandum dimcile.
De iis omnibus, antequam incipiat redire, voluntatem vestram per lit-
45 teras vestras desideramus audire. Non quia ipse recuset, si iubetis, etiam
ad tormenta properare, sed quoniam cum bona spe laetus ad eos quos
desiderat optat remeare. Valete.
141.
Ad GONDULFUM episcopum Rofensem.
Exorat pro eodtm monacho refuga.
Domino et patri, amico verisslmo, reverendo episcopo GONDULFO:
frater ANSELMUS in huius vitae perseverare sanctitate, in futurae perma-
3 nere felicitate.
Oi vestrae benevolentiae et vestrorum beneficiorum in gratiarum actione
retributionem esse sciremus, utique multas pelles ovium gratiarum actionibus
6 impleremus. Sed quoniam non in voce irrevocabili nec in scriptura putribili,
sed in aeternae plenitudine felicitatis mercedem vestram novimus consistere :
idcirco supersedemus per singula vestra beneficia gratias remittere. Mutuam
9 vero nostram dilectionem, sicut in vobis manere immutabiiem non ignoramus,
ita in nobis eam servare inviolabilem curamus.
De fratre MOYSE Cantuariensi iuvene, qui nunc est in monasterio
Ad Ep. 141 : Eodem tempore quo Ep. praecedens scripta. I GOND.] Is admi-
nistrator ecclesiae Cantuanensis vacante sede esse videtur.
39 agam] agit P 40 quia2] quoniam V 44 De his EV 47 Valete om. D
Ep. 141 (prius II, 46) coll.cumEVLP 1 GundulfoP 9nostram] vestram P(no-
stram corr. e.x vestram L)
288 EPISTOLA 141-142
nostro et vult in Angliam ad monasterium suum redire, vestram precamur 12
sanctitatem, ut et vos ei veniam delicti sui propter nostrum amorem, sicut
de vobis confidimus, tribuatis, et ut a domno priore HENRICO et a tota con-
gregatione benigne suscipiatur efficiatis. Epistolam quam de liac re praedicto 15
priori et congregationi misimus, placeat vestrae sanctitati legere, et se-
cundum quod in illa postulamus, antequam frater MOYSES a nobis profi-
ciscatur, communcm voluntatem vestrae benignitatis per litteras vestro sigillo 18
signatas mereamur accipere. Valete.
142.
Ad GISLEBERTUM abbatem Westmonastei^ensem.
Gratias agit de beneficiis. - De febri qua in Francia correptus eral refert. -
Intercedit pro RICARDO famulo eius.
Domino servus, amico amicus, dilecto dilectus, domno abbati GISLE-
BERTO: frater ANSELMUS sempiternum gaudere.
oi sane, si bene, si prospere cuncta sunt erga domnum abbatem 3
GISLEBERTUM, dilectum dilectorem meum, vere inde gaudet cor meum,
quia certe sic est desiderium meum. Si dilectionem et beneficia, quae nobis
et nostris rebus impenditis, alienus alienis impenderet, utique gratiarum ma- 6
gnam actionem in scriptis et voce exhiberemus, ne deficeret. Sed quoniam
hoc ille facit, de quo numquam possumus desperare: sufficere credimus
maiores gratias cum semper prompta bona voluntate, praesertim cum hoc 9
ipsum non ignoretis, indesmenter in cordis arca servare.
Scio quia vestra di'ectio, quomodo se habeat status noster, desiderat
cognoscere, qui deo protegente secundum modum nostrum et secundum tem- 12
poris huius varietatem in cunctis bene est et prospere. Nisi quia, cum nu-
per in Francia essem, aliis quibusdam affectum laboribus levis quaedam fe-
bris subito irruens plus me terruit quam laesit. Sed cum videret mentem 15
Ad Ep. 142: Scripta paulo post Ep. 139: effectus febris iam superati sunt. 1-2
GISL.] Abbati Wesimonasteriensi (cf. infra : ,qui vos in Angliam secutus est')- 13
ss. Nisi etc.] Cf. Ep. 139.
Ep. 142 (prius II, 47) coll. cum EVLP I servus] dominus ELP 10 igno-
retis] nos add. ELP 1 1 se] sese ELP 1 3 quia om. ELP
EPISTOLA 142-143 289
meam intentissime conversam, ut ad amicos nostros pro auxilio mitterem
orationum, exterrita bis tactum fugit exterritum. Unde aliquamdiu post pas-
18 sus sum cum edendi fastidio dormiendi difficultatem et membrorum maiorem
lmbecillitatem.
Dominos et fratres nostros dilectissimos, filios vestros, quanta possum
2' devotione saluto ; de quorum erga me dulci dilectione, re mihi cognita,
quotiens recogito exsulto. De RICARDO serviente vestro, qui vos in An-
gliam secundum iussionem vestram secutus est, vellem vestram - si vobis
24 non displiceret - benignitatem rogare ; quoniam, quem deus suo iudicio ab
impacto crimine excusavit, si ipse ab incepto fideli servitio non deficit, iam
nihil est quod bonae vestrae voluntati, quam de eo incepistis, debeat obvia-
27 re. Iustius enim est et plus decet honestatis vestrae auctoritatem, ut vestra
constantia cuiuslibet perversitatis impetus circa illum repellat, quam ut aliena
non laudabilis pertinacia laudabilem intentionem benevolentiae vestrae reflectat.
30 Valeat semper dulcis mihi vestra dilectio.
143.
Ad WALTERUM (priorem S. Wandregisili).
Intercedit pro ROBERTO de Briodna paenitente. - Horlatur fratres ad
unitatem.
Domino et fratri carissimo WALTERO : frater ANSELMUS, abbas
Becci, salutem.
3 L/omnus ROBERTUS de Briodna gratias magnas agit vobis pro be-
nignitate, quam illi supra quam sperare umquam potuit exhibetis, et cum
gratiarum ac.tione testis vobis est quia et ab ipso et ab aliis propter eum multa
6 molesta passi estis. Unde ego cum amore gratias ago et cum gratiarum actione
laudo et laudando precor discretionem vestram, ut memor quia calamus
quassatus non est conterendus, et quia »sani non egent medico, sed qui
Ad Ep. 143 : 1 WALT.] Ut mihi videtur, est is WALT., qui fuit prior S. Wan-
dregisili (cf. Ep. 138). 3 ROB.] Eum esse istum ROBERTUM, ad quem Ep.
1 1 9 scripta est, non improbabile est. 7-8 conterendus] Cf. Is. 42,3; Matth. 12,20.
20 Domnos P 21 dulci om. P Ep. 143 (prius II, 48) coll. cum EVLP
1 Walterio EP
290 EHSTOLA 143-144
male habent« : in hoc quod mcepit perseveret. Sperandum enim est quoniam, 9
qui per vestram tolerantiam lam aiiquatenus misericordia dei efficiente pro-
fecit, si in eo quod incepistis perseveraveritis, per eandem dei misericordiam
ad maiora proficiet. Nam hoc ipsum magnum signum est profectus eius quia 12
illi, per quem se profecisse cognoscit, multum commendan per me, amicum
vestrum, desiderat ; non ut vitiis suis consentiatis, sed ut infirmitati eius, ut
ab illis paulatim sicut aeger levetur, condescendatis. Nondum enim audet 15
promittere se mores suos, in quibus ahter quam expediebat nutritus est, in
proximo peniius deserturum ; sed cum voluntate et desiderio promittit, quo-
tiens ceciderit, se deo adiuvante per vestrum auxilium et consilium et per ie
vestras orationes surrecturum et quandoque in bonis monbus constanter sta-
turum.
Salutate fratres et dominos nostros, vestrae congregatior.is monachos, 21
ex nostra parte. Quos rogo ut fidehs et amicus, quatenus »so!liciti« sint
»servare unitatem spiritus in vinculo pacis«, si »templum« volunt esse »spi-
ritus sancti«, qui sicut scindi non potest, ita in discordia habitare non po- 24
test. Valete.
144.
Ad GIRARDUM episcopum Morinorum.
Eum precatur, ut quendam monachum Beccensem a regimine S. Vulmari
excuset.
Domino et patri, reverendo Morinorum episcopo GIRARDO : frater
ANSELMUS, dictus abbas Becci, quod suus.
IVlulta propter rei necessitatem dicere expediret, sed propter multa 3
nunc mihi non licet. Brevi igitur alloquio et magno affectu vestram deprecor
paternam pietatem, ut et vos faciatis, et domino nostro Remensi archiepi-
8-9 hsbent] Cf. Luc. 5,31. 22-23 pacis] Eph. 4.3. 23-24 sancti] Cf. 1 Cor. 6,19.
Ad Ep. 144 : 1 Morinorum] Hodie diocesis Bononiae-supra-Mare. GIR.] A.
1084-1096.
1 \ vitiis] viis P 21 fratres et dominos] domnos et fratres V congregationes LP
Ep. 144 (prius II, 49) coll. cum EVLPD
EPISTOLA 144-145 291
6 scopo ex vestra et nostra parte persuadeatis, quod ad prudentiae vestrae
pertinet discretionem, quatenus hic frater noster diutius frustra non vexetur,
nec ecclesia Sancti Vulmari eius occasione convenienti consilio et ordinatione
9 privetur. Impossibile enim est eum amplius in eadem ecclesia ob multa -
quae longum est narrare - in pace consistere aut ad aliquam utilitatem vel
cum nimio labore proficere.
12 Quapropter iterum iterumque precor ne tantum auctoritatis vestrae cen-
suram attendatis, ut animam proximi msanabiliter vestro rigore frustra fran-
gatis. Nolite, obsecro, amplius agnum fugientem ad lupos reducere; nolite
15 ovi catulos leonum domandos committere; nolite innocentem et reclamantem
in fomacem Chaldaeorum ad nullius boni effectum impellere. Permittite ut
alius in loco eius constituatur, cuius mens paratior sit interiora et exteriora
18 bella contra pravos mores tolerare, et qui tentet - quod iste sese non posse
probavit - si quo modo deo auxiliante possit utiliter cohabitantibus con-
cordare. Quod si vestra sententia a!iud immutabiliter senserit - quod non
21 optamus -: prius in praedicta ecclesia pacem et bonam voluntatem aedifi-
cate, et sic pacatum et benevolum in domum pacis inter benevolos revo-
cate. Valete.
145.
Ad R. abbatem.
Eum rogat, ut latorem epistolae ad quoddam opus perficiendum suscipiat.
Domino et patri carissimo, reverendo abbati R. : frater ANSELMUS,
dictus abbas Becci, quod patri filius et amico amicus.
3 riducia dilectionis saepe facit praesumptorem. Sed talis praesumptio
vapulare debet plagis aut nullis aut paucis. Hac itaque praesumptione frater
7 hic frater noster] Videtur esse LANFRIDUS, ad quem ANSELMUS postea (in edit.
Ep. III, 31) scribet. In catalogo Beccensium n. 191 : .Lanfredus abbas'. Ad Ep.
145: I R.] Est fortasse RODULFUS, tum abbas S. Martini Sagiensis (ab a. 1089),
postea episcopus Rofensis (1108), tandem archiepiscopus Cantuariensis (1114-1122).
Cf. ad Ep. 12.
6 ex vestra et n. parte om. D et nostra] et ex nostra P 6-7 quod prud. vestrae
obtinet discretio D 7 diutius fr. non vexetur] frustra ulterius non fatigelur D 14-
15 nolite ovi — committere om. D 18 sese] se D 21 pacem et om. D 23
Valete om. D Ep. 145 (w VII) coll. cum M
292 EPISTOLA 145-146
ANSELMUS, fidelis vester, confidens de vestra dilectione, non dubitat one-
rare vos et ecclesiam vestram sui carissimi latoris praesentium, donec perficiat 6
propter quod mittitur, conversatione. Ad quod perficiendum eum adiuvari
petimus vestro iussu et vestra, prout disposueritis, permissione, et domni
IOHANNIS, carissimi fratris et amici nostri, prout opportunum fuerit, instan- 9
tia cum dilectione. Utrum autem pro hac praesumptione nullis aut <paucis)'
plagis vapulare praesumptor debeat : vos iudicate. Quod si nullis, vestro iu-
dicio subiacet, non contradico. Si vero paucis, suscipiat interim ipse pro me, 12
qui scit me peccare propter se.
Omnipotens deus vos et vestrae reverendae paternitati commissam sanctam
con iregationem sic inter huius mundi laqueos custodiat, ut vos ad aeternam 15
beatitudinem perducat. Amen.
146.
Ad IOHANNEM et BOSONEM monachos.
De quaternionibus ab ipsis deperditis dolentes consolatur. - Se musicam pe-
titam quam primum missurum esse promittit.
Amicis amicus, dilectis dilectus, domno IOHANNI et domno BOSONI:
frater ANSELMUS huius vitae et futurae inviolabilem Iaetitiam.
v^/uamvis delectabiles et dulces sint sapientia et dilectio, tamen in huius 3
vitae lubrico generant dolorem et amaritudinem aliquando. Quae quanto ve-
riores et maiores sunt, tanto hoc faciunt ranus et tanto gravius. Rarius enim
sapientiores falluntur; sed cum hoc contingit, magis laeduntur. Et qui verius 6
diligunt, rarius quos diligunt offendunt; verum quando hoc accidit, gravius
se affligunt. Quapropter cum vos modicum quid incaute fecisse - si tamen
incautum iudicandum est quod de quaternionibus nostris fecistis - vos tam 9
7 propter quod mittitur] Cf. Ep. sequentem. 9 IOH.] In catalogo Beccensium n. 239.
10-11 vapulare] Cf. Luc. 12,47 s. Ad Ep. 146: Scripta eodem fere tempore quo
Ep. praecedens. 1 IOH.] Est certe idem, qui in Ep. praecedente memoratur.
B05.] In catalogo Beccensium n. 261 : ,Boso I II I abbas' (1124-1136), Eius Vitam
vide in PL 150,723 ss.
10 paucis supplevi ; om. ms. II nullus M Ep. 146 (prius II, 50)
coll. cum DEVLP 1-2 domno et domno .b. fr. a. D 4 generant] generavit E
5 et maiores om. LP tanto gravius] tanto dolent gravius LP
EPISTOLA 146-147 293
graviter ferre mandastis : utique non hoc ex consuetudine nec ex negligentia
descendisse, sed ex ea necessitate quia non est homo qui non peccet, mon-
12 strastis. Unde vos probatis pro certo ln cautela prudentiores et in dilectione
ferventiores.
Quod quanto verius intueor, tanto rectius laesionem cordis vestri cor
15 meum laedere debere confiteor. Cum ergo mihi vulnus cordi vestro infixum
ob dilectionem mei, quem timuistis vos offendisse, scripsistis, non dissimile
vulnus cordi meo inflixistis. Quanto enim vos dolere studio amoris mei co-
18gnovi, tantum quia doluistis, recte et ego dolui. Sanate ergo vulnus vestrum
ne doleat, sicut vultis sanare meum ne condoleat. Salvum enim est quod
perditum esse timuistis, et habemus quod in tuto loco reliquistis.
21 Salutate reverendum et dilectissimum nobis domnum abbatem RODUL-
FUM et dilectos fratres nostros sibi commissos. Musicam quam petitis, a Ca-
domensi priore, cui eam praestitimus, repetemus, et eam quam citius pote-
24 rimus vobis mittemus.
147.
Ad BALDRICUM priorem et ceteros fratres Beccenses.
Quomodo res procedant in Anglia refert. - Petit ut sibi quaedam sua opuscula
et epistolae mittantur.
Desideratis desideratoribus suis, domno priori BALDRICO et aliis qui
cum eo sunt fratribus : frater ANSELMUS, suus illorum, semper bene esse
3 intus et extra.
Nondum vobis possum aliquid mandare de utilitate nostri itineris in
Angliam, quantum pertinet ad nostram ecclesiam. Differt enim adhuc rex
6 respondere petitioni nostrae, quamvis ipse et alii principes Anghae mihi nimis
ultra mensuram meam amorem et honorem exhibeant.
21-22 ROD.] Est certe ille R., ad quem Ep. praecedens scribitur. Ad Ep. 147 l
Scripta hieme a. 1092-3: ANSELMUS tertio in Anglia. - Post Ep. 129 et 136: De
haeresi ROSCELINI. 1 BALDR.] In catalogo n. 147. De eo postea plura.
15iuflixumD 1 7 influxistis P 19 enim om. D 21-22 ROD.] .R. D 22
dilectos om. D fratres om. ELP Ep. 147 (prius II, 51) coll. cum EVLP
1 Balderico LP
294 EPISTOLA 1 47
De mcolumitate mea lator praesentium, monachus domni abbatis GISLE-
BER TI, melius quam epistola nostra docere vos poterit. Quem volo ut valde 9
benigne suscipiatis. Reditum nostrum ante Quadragesimam non spero futurum.
Mandate mihi htteris de his quae circa vos sunt, ea quae scire me debere
scitis. 12
Mittite mihi Orationem ad sanctum NICOLAUM quam feci, et Epi-
stolam quam contra dicta ROSCELINI facere inchoavi, et si quas de aliis
nostns epistohs habet domnus MAURITIUS, quas non misit. Salutate matres 15
nostras, dominam EVAM et dominam BASILIAM. Valete.
8-9 GISL.] Abbatis Westmonasteriensis saepius commemorati. 13 Orat. ad s.
NIC.] Est Orclio XIV, p. 55 ss. 13-14 Epislolam etc.] De Priore rectnskne
Epistolae de incarnalione oerbi sermo est; cf. vol. I, p. 277 ss. 16 EVAM] De ea
cf. Ep. 98 et 118. BAS.] De ea cf. Ep. 68 et 118.
11 de his om. ELP 14 Rocelini LP 15 epistolis nostris LP 16 domnam
(4/5) LP
Corrigenda :
P. 2, lin. 23-29, legas ut sequitur :
A : (praemisso separate Or. XIV inter alia opuscula) Or. VI, II, XV, XVIII,
XIX, Medit. I, Or. V, VII- IX, XI.
T: Or. II, V-VII, IX, XI-XIII, VIII, XIV-XVII, X, XVIII-XIX, Medit. I-II.
P: Medit. I, Or. II, V-XV, XVII, XVI, XVIII, XIX, Medit. II.
D: Prologus, Or. II, Medit. I-II, Or. I, IV, III, XVIII, XIX, V-XV, XVII,
XVI, Medit. III.
C: Prologus, Or. I, Medit. III, Or. II, IV-XIII, XV, XIV, XVII, XVI,
XVIII-XIX, Medit. I-Il.
P. 4, lin. 2, post cod. Erlangensi addas: 190.
P. 5, in II. apparatu critico, lin. 8, legas : inscriptio deest in TA ; pro :
inscriptio deest in TE.
P. 19, in II. apparato critico, lin. 2-3, legas: 32 pudent P ; pro: 32 pudet P
P. 20, in fine, legas: (=Rec. II-III); pro : (=Rec. II).
P. 21, in III. apparatu critico, lin. I, legas: (=Rec. I et II); pro : (=Rec. I-III).
P. 25, in Or. VII, lin. 187, legas: diligam eam; pro'- diligam eum.
P 30, in fine, addas: Recensio prior: 2 CUM MENS TERRETUR PRO
CRIMINIBUS add. T.
P. 80, in II. apparatu critico, lin. 1, legas: 2 sic PDCGLBV ; pro: 2
sic PDCGLV.
P. 94, lin. 4, post Cantabrigiensis Collegii Corporis Christi addas : 299.
lin. 6 ab infra legas: VI; pro V.
Comgenda:
Alter elenchus
eorum quae corrigenda sive addenda sunt :
P. 23, lin. 125, legas reconciliatorum pro reconcialiatorum.
P. 25, lin. 2 ab infra, legas Recensiones pro Recensiores.
P. 26, lin. 13, legas Ad te ergo pro Ad te, ergo.
lin. 19 legas qualem pro qualum.
P. 28, lin. 5 ab infra, legas 62 aeterna erit GL pro 62 aeterna erit GH.
P. 35, lin. 50, legas pietas pro pietatis.
P. 38, lin. 6 ab injra, legqs 1 Cor. 9, 22 pro Cor. 9, 22.
P. 53, lin. 94, legas Domine, ne pro Domine ne.
P. 55, lin. 7 ab infra, legas neque ad id pro neque ad eandem.
P. 58, lin. 104, legas qui pro quis.
P. 63, lin. 37, legas audes pro audis.
P. 78, lin. 6 ab infra, legas lacrimam per pro lacnmas ; per.
P. 105, lin. 42, legas nominibus, per omnia et pro nomimbus per omnia, et.
P. 106, lin. 9 ab infra, legas Monasticon Anglic. pro Anglicon Monastic.
P. 112, lin. 4 ab infra, addas 25-26 dei] Act. 14, 21. 28 parcat] Iob 6, 10 (Vulg.: dolore).
P. 122, lin. 22, legas servando pro servendo.
P. 136, lin. 8, legas ipse pro ipsi.
P. 175, lin. 15, legas usu pro uso.
P. 177, lin. 9 ab infra, legas Eccli. pro Eccl.
P. 194, lin. 7 ab infra, legas Eccli. 32, 24 pro Eccl. 34, 24.
P. 211, lin. 33, legas veniendi pro venienti.
P. 212, lin. 4 ab infra, legas WILLELMI pro WILLEMI.
P. 215, lin. 5 ab infra, legas (prius II, 1) pro (prius II, 2).
P. 217, lin. 6 ab infra, legas 9 voluntate] pro 9 operari].
P. 221, Ep. 95, lin. 5, legas onerati pro onorati.
P. 231, in margine superiore, legas 231 pro 131.
P. 238, lin. 9, legas dominos nostros, alios filios pro dominos nostros alios, filios.
P. 255, lin. 16, vero delendum est.
P. 259, lin. 23, legas diligit pro ligit.
Loci ex Sacra Scriptura addendi :
P. 28, lin. 68-69: dominum] Ier. 2, 19.
P.29,lin. 102: domine] Ier. 17, 14.
lin. 103 : magnus dominus] Cf. Ps. 47, 2.
P. 39, lin. 167 : quia peccatrix est] Luc. 7, 39.
P. 63, lin. 41-42 : mors mihi est] Dan. 13, 22.
lin. 44 : erumpe et clama] Gal. 4, 27.
P. 72, lin. 48 : dives in misericordia] Eph. 2, 4.
P. 103, lin. 37 : in id ipsum] Cf. Ps. 121, 3.
P. 108, lin. 27 : voluntatem suam] Cf. Ps. 142, 10.
P. 141, Ep. 34, lin. 3 : mea tua sunt] Cf. Luc. 15, 31.
P. 146, lin. 61 : peiora prioribus] Matth. 12, 45 ; Luc. 1 1, 26.
P. 157, lin. 46 : possideatis] Cf. Matth. 19, 29.
P. 166, lin. 5-6 : prodeat] Cf. Ps. 16, 2.
P. 169, lin. 2-3 : in Sion] Cf. Ps. 83, 8.
P. 189, lin. 2 : homines] Cf. Luc. 2, 52.
P. 193, lin. 22 : de medio fiat] Cf. 2 Thess. 2, 7.
P. 209, lin. 6-8: anima mea] Cf. Ps. 76, 3.
P. 230, lin. 32 : malo] Ps. 120, 7.
P. 249, lin. 10 : deficiatis] Cf. 2 Thess. 3, 13.
P. 251, lin. 3 : conspicere] Cf. Ps. 83, 8.
P. 254, lin. 63 : caelorum] Cf. Matth. 5, 3.
P. 269, lin. 10-11 : absorbeatur] 2 Cor. 2, 17 (Cf. s. Benedicti Regula, c. 27, lin. 9).
P. 270, lin. 31-32: dei sunt] Cf. Phil. 2, 21.
P. 280, lin. 24-25 : anathema est] Cf. Gal. 1, 8.
P. 282, lin. 23 : Consideravi et expavi] Habac. 3, 16, sec. veteres versiones.
Loci ex Reguia s. Benedicti (ed. Butler 1912 etc.) addendi :
P. 51. lin. 43-44 : delicias corporis . . . amplector] Cf. c. 4, lin. 14.
P. 62, lin. 14 : pie pater] Cf. Prolog., lin. 3.
P. 108, lin. 14 : praebeatis] Cf. c. 43, lin. 1 1 ; c. 54, lin. 11.
P. 203, lin. 14-15 : timeri] Cf. c. 64, lin. 37.
Huius elenchi multo maior pars nobis liberaliter suppeditata est a Domno H. de Sainte-
Mane, priore abbatiae S. Hieronymi in Urbe, cui pro hac re maximas gratias agimus.
Date Due
i
HAi-li
^
#
fiflHag'fi6^jE
-6 '67
''%
W"&
,11!!
l n
f
25ui83
.fWTON COLLEGE
Piiiiij
3 9031 01524645 7
.frZ3/\\S>?>
Boston College Library
Chestnut Hill 67, Mass.
Books may be kept for two weeks unless
shorter period is specified.
If you cannot find what you want, inquire !
the circulation desk for assistance.